1. Ac prima quidem illa
partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse
probationes quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias quas ex causa
traheret ipse et quodam modo gigneret; ideoque illas atechnous, id est
inartificiales, has entechnous id est artificiales, vocaverunt.
2. Ex illo priore genere sunt
praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes, in quibus pars
maxima contentionum forensium consistit. Sed ut ipsa per se carent arte, ita
summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda. Quare
mihi videntur magnopere damnandi qui totum hoc genus a praeceptis removerant.
3. Nec tamen in animo est
omnia quae pro his aut contra dici solent complecti. Non enim communes locos
tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque
rationem. Quibus demonstratis non modo in exsequendo suas quisque vires debet
adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet.
Neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut
taceam de futuris.
|