1. Iam praeiudiciorum vis
omnis tribus in generibus versatur: rebus quae aliquando ex paribus causis sunt
iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis
vel contra filios confirmatis: iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde
etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu
adversus Milonem: aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis
deportatis et adsertione secunda et partibus centumviralium quae in duas hastas
divisae sunt.
2. Confirmantur praecipue
duobus: auctoritate eorum qui pronuntiaverunt, et similitudine rerum de quibus
quaeritur; refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta
in iis culpa erit; vult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius
sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum quod in se fortasse
reccidat facit.
3. Confugiendum ergo est in
duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae, vix
autem ulla est per omnia alteri similis. Si id non continget aut eadem causa
erit, actionum incusanda neglegentia aut de infirmitate personarum querendum
contra quas erit iudicatum, aut de gratia quae testes corruperit, aut de
invidia aut de ignorantia, aut inveniendum quod causae postea accesserit.
4. Quorum si nihil erit, licet
tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere, ideoque
damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam, rogandi etiam iudices ut
rem potius intueantur ipsam quam iuri iurando alieno suum donent.
5. adversus consulta autem
senatus et decreta principum vel magistratuum remedium nullum est, nisi aut
inventa quantulacumque causae differentia aut aliqua vel,eorundem vel eiusdem
potestatis hominum posterior constitutio quae sit priori contraria: quae si
deerunt, lis non erit.
|