1. Ius iurandum litigatores
aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum aut ab adversario exigunt aut
recusant cum ab ipsis exigatur. Offerre
suum sine illa condicione ut vel adversarius iuret fere improbum est.
2. Qui tamen
id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum, aut ipsa
vi religionis (in qua plus fidei consequitur si id egerit ut non cupide ad hoc
descendere, sed ne hoc quidem recusare videatur), aut, si causa patietur, modo
litis, propter quam devoturus se ipse non fuerit: aut praeter alia causae
instrumenta adiciet ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.
3. Qui non
recipiet condicionem et a multis contemni iuris iurandi metum dicet, cum etiam
philosophi quidam sint reperti qui deos agere <curam> rerum humanarum
negarent: eum vero qui nullo deferente iurare sit paratus et ipsum velle de
causa sua pronuntiare et quam id quod offert leve ac facile credat ostendere.
4. At is qui
defert alioqui agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et
eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iure iurando stari
quam suo mavult.
5. Quo
difficilior recusatio est, nisi forte res est ea quam credibile sit notam ipsi
non esse. Quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi
quaeri ab adversario dicat, atque id agi ut in causa in qua vincere non possit
queri possit. Itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse,
se autem probare malle quae adfirmet quam dubium cuiquam relinquere an
peierarit.
6. Sed nobis
adulescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant ne umquam ius
iurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec
ex advocatis partis adversae iudex eligendus. Nam si dicere contraria turpe
advocato videretur, certe turpius habendum facere quod noceat.
|