1. Maximus
tamen patronis circa testimonia sudor est. Ea dicuntur aut per tabulas aut a
praesentibus. Simplicior contra tabulas pugna; nam et minus obstitisse
videtur pudor inter paucos signatores et pro diffidentia premitur absentia. Si reprehensionem non capit ipsa persona,
infamare signatores licet.
2. Tacita
praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat
testimonium nisi sua voluntate, quo ipso non esse amicum ei se contra quem
dicit fatetur. Neque tamen protinus cesserit orator quo minus et amicus pro
amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei fides,
dicere. Sed late locus uterque tractatur.
3. cum praesentibus
vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie
confligitur actionum et interrogationum. In actionibus primum generaliter pro
testibus atque in testis dici solet.
4. Est hic
communis locus, cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit
quam quae sit hominum scientia nixa, altera ad detrahendam illis fidem omnia
per quae fieri soleant falsa testimonia enumerat.
5. Sequens
ratio est cum specialiter quidem sed tamen multos pariter invadere patroni
solent. Nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus
scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus (non enim ipsos esse
testes sed iniuratorum adferre voces), ut in causis repetundarum (qui se reo
numerasse pecunias iurant, litigatorum, non testium habendos loco).
6. Interim
adversus singulos derigitur actio, quod insectationis genus et permixtum
defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in
Vatinium testem. Totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem
adgressi sumus.
7.
sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem
adulescentulus senem colui, ut non lecta mihi tantum ea, sed pleraque ex ipso
sint cognita. Is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris
ut totam causam familiariter norit: quod sine dubio ad omnia pertinet;
8. quomodo
contingat explicabimus cum ad destinatum huic parti locum venerimus. Ea res
suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit, eadem
docebit ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. Debet enim vel fieri
vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis movetur
ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.
9. Et quoniam
duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum quibus (in) iudiciis
publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum
accusatoribus tantum concessum est: separemus officium dantis testes et
refellentis.
10. Qui
voluntarium producit scire quid is dicturus sit potest, ideoque faciliorem
videtur in rogando habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac
vigilantiam poscit, providendumque ne timidus, ne inconstans, ne inprudens
testis sit:
11. turbantur enim et a
patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprensi nocent quam
firmi et interriti profuissent. Multum
igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario
possunt, explorandi sunt. Sic fit ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint,
oportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum
reponantur.
12. In iis quoque adhuc qui
constiterint sibi vitandae insidiae; nam frequenter subici ab adversario solent
et omnia profutura polliciti diversa respondent, et auctoritatem habent non
arguentium illa sed confitentium.
13. Explorandum igitur quas
causas laedendi adversarium adferant, nec id sat est inimicos fuisse, sed an
desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne
paenitentia propositum mutaverint. Quod cum in iis quoque qui ea quae dicturi
videntur [re] vera sciunt necessarium est praecavere, (tum) multo magis in iis
qui se dicturos quae falsa sunt pollicentur.
14. Nam et frequentior eorum
paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprensio
facilior.
15. Eorum vero quibus
denuntiatur pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque
interim scit accusator, interim nescit. Fingamus in praesentia scire; in
utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est.
16. Nam si habet testem cupidum
laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo
quod in iudicium venit rogare, sed aliquo circumitu ad id pervenire, ut illi
quod maxime dicere voluit videatur expressum: nec nimium instare
interrogationi, ne omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum
evocare eum quantum sumere ex uno satis sit.
17. At in eo qui verum invitus
dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. Hoc non alio modo fieri potest quam
longius interrogatione repetita. Respondebit enim quae nocere causae non
arbitrabitur, ex pluribus deinde quae confessus erit eo perducetur ut quod
dicere non vult negare non possit.
18. Nam ut in
oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum
adgravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus: ita huius
modi testis multa de ante actis, multa de insecutis, loco tempore persona
ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat post quod illi vel
fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
19. Id si non
contingit, relicum erit ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque ut
in aliquo, quod vel extra causam sit, deprehendatur, tenendus etiam diutius, ut
omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat: quo
non minus nocebit quam si vera in reum dixisset.
20. At si, quod
secundo loco diximus, nesciet actor quid propositi testis attulerit, paulatim
et, ut dicitur, pedetemptim interrogando experietur animum eius, et ad id
responsum quod eliciendum erit per gradus ducet.
21. Sed quia
nonnumquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad voluntatem respondeant,
quo maiore fide diversa postea dicant, est actoris suspectum testem dum prodest
dimittere.
22. Patronorum
in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. Difficilior hoc,
quod raro umquam possunt ante iudicium scire quid testis dicturus sit,
expeditior, quod cum interrogandus est sciunt quid dixerit.
23. Itaque,
quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas
et quibus ex causis inimicitias habeat, eaque in oratione praedicenda atque
amolienda sunt, sive odio conflatos testes sive invidia sive gratia sive
pecunia videri volumus. Et si deficietur numero pars diversa, paucitatem, si
abundabit, conspirationem, si humiles producet, vilitatem, si potentes, gratiam
oportebit incessere.
24. Plus tamen
proderit causas propter quas reum laedant exponere: quae sunt variae et pro
condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam contra illa quae supra diximus
simili ratione responderi locis communibus solet, quia et in paucis atque
humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos qui
possint scire quaesierit, et multos atque honestos commendare aliquanto est
facilius.
25. Verum
interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit aut recitatis in
actione (testimoniis) aut testibus nominatis, quod iis temporibus quibus testis
non post finitas actiones rogabatur facilius et frequentius fuit. Quid autem in
quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.
26. Reliquae
interrogandi sunt partes: qua in re primum est nosse testem. Nam timidus
terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari, longus
protrahi potest, prudens vero et constans vel tamquam inimicus et pervicax
dimittendus statim, vel non interrogatione sed brevi interlocutione patroni
refutandus est, aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus, aut, si
quid in eius vitam dici poterit, infamia, criminum destruendus.
27. Probos
quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam saepe qui adversus
insectantem pugnassent modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in
causa est aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus
quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora
sequentibus adplicando saepe eo perducit homines ut invitis quod prosit
extorqueat.
28. Eius rei
sine dubio neque disciplina una in scholis neque exercitatio traditur, et
naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus. Si quod tamen exemplum ad
imitationem demonstrandum sit, solum est quod ex dialogis Socraticorum
maximeque Platonis duci potest: in quibus adeo scitae sunt interrogationes ut,
cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere
perveniat.
29. Illud
fortuna interim praestat, ut aliquid quod inter se parum consentiat a teste
dicatur, interim, quod saepius evenit, ut testis testi diversa dicat. Acuta
autem interrogatio ad hoc quod casu fieri solet etiam ratione perducet.
30. Extra
causam quoque multa quae prosint rogari solent, de vita testium aliorum, de sua
quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae
cum reo: in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel
cupiditate laedendi deprendantur.
31. Sed in
primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos
venuste testes saepe respondent eique praecipue rei vulgo favetur, tum verbis
quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem saepius est imperitus)
intellegat, aut ne intellegere se neget, quod interrogantis non leve frigus
est.
32. Illae vero
pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde
excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum
adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa inmodeste atque
intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris
quoque qui profuerant auferat utilitatem: quorum mentionem habui non ut fierent
sed ut vitarentur. Saepe inter se collidi solent inde testatio, hinc testes.
Locus utrimque: haec enim se pars iure iurando, illa consensu signantium
tuetur.
33. Saepe inter testes et
argumenta quaesitum est. Inde
scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur: hinc
testem gratia metu pecunia ira odio amicitia ambitu fieri, argumenta ex natura
duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere.
34. Communia
haec pluribus causis, multumque iactata sunt, semper tamen iactabuntur.
Aliquando utrimque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores
viri, ex causis, utri magis credibilia dixerint, ex litigatoribus, utri gratia
magis valuerint.
35. His adicere
si qui volet ea quae divina testimonia vocant, ex responsis oraculis ominibus,
duplicem sciat esse eorum tractatum: generalem alterum, in quo inter Stoicos et
Epicuri sectam secutos pugna perpetua est regaturne providentia mundus,
specialem alterum circa partis divinationum, ut quaeque in quaestionem cadet.
36. Aliter enim
oraculorum, aliter haruspicum augurum coniectorum mathematicorum fides
confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. Circa eius
modi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si
quae sunt voces per vinum somnum dementiam emissae, vel excepta parvolorum
indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est.
37. Nec tantum
praestari hoc genus potenter, sed etiam ubi non est desiderari solet:
"Pecuniam dedisti: quis numeravit? ubi? unde?" "Venenum arguis:
ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio?" Quae fere omnia pro
Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit. Haec de inartificialibus quam
brevissime potui.
|