1. Pars altera
probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem
adpositis, plerumque aut omnino neglegitur aut levissime attingitur ab iis qui
argumenta velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident,
neque aliter quam ii qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos
graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis
falsam imaginem persecuntur ipsa propter quam dicitur victoria cedunt.
2. Atqui
cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque
ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis quibus causa continetur
adiciunt inducti super corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu
vel cupiditate dicatur, latius quae cuiusque adfectus natura sit prosequamur.
Isdem laudamus incusamus augemus minuimus describimus deterremus querimur
consolamur hortamur.
3. Sed horum
esse opera in rebus aut certis aut de quibus tamquam certis loquimur potest.
Nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis
adfectibus: sed haec ipsa plus valent cum se didicisse iudex putat, quod
consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.
4. Quorum
priusquam partior species, indicandum est esse quaedam in omni probationum
genere communia. Nam neque ulla quaestio est quae non sit aut in re aut in
persona, neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis quae rebus aut
personis accidunt,
5. eaque aut
per se inspici solent aut ad aliud referri, neque ulla confirmatio nisi aut ex
consequentibus aut ex pugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito
tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere, nec ulla res probari nisi ex
alia potest eaque sit oportet aut maior aut par aut minor.
6. Argumenta
vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum
personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum invenitur aliquid
in ea non ex communi ratione ductum sed eius iudicii de quo cognoscitur
proprium. Probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae
credibiles, aliae non repugnantes.
7. Et adhuc omnium probationum
quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit, ut: "dies
est, nox non est", vel quia est aliquid, et aliud sit: "sol est super
terram, dies est", vel quia aliquid non est, aliud sit: "non est nox,
dies est", vel quia aliquid non est, nec aliud sit: "non est rationalis,
nec homo est". His in universum praedictis partes subiciam.
|