1. Omnis igitur probatio
artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. Nec ignoro
plerisque videri signa partem argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit
prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus (cruenta enim vestis et clamor
et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes, nec
inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur),
2. altera, quod signa, sive
indubitata sunt, non sunt argumenta, quia ubi illa sunt quaestio non est,
argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest, sive dubia, non
sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.
3. Dividuntur autem in has
primas duas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria (sunt, alia
quae non necessaria). Priora
illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci tecmeria vocant. +Quae
sunt+ alyta semia: quae mihi vix pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi
est signum insolubile, ibi ne lis quidem est.
4. Id autem
accidit cum quid aut necesse est fieri factumve esse, aut omnino non potest
fieri vel esse factum: quo in causis posito non est lis [nisi] facti. Hoc genus
per omnia tempora perpendi solet: nam et coisse eam cum viro quae peperit,
5. quod est
praeteriti, et fluctus esse cum magna vis venti in mare incubuit, quod
coniuncti, et eum mori cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est. Nec fieri
potest ut ibi messis sit ubi satum non est, ut quis Romae sit cum est Athenis,
ut sit ferro vulneratus qui sine cicatrice est.
6. Sed quaedam et retrorsum
idem valent, ut vivere hominem qui spirat et spirare qui vivit, quaedam in
contrarium non recurrunt: nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam
ingreditur qui movetur.
7. Quare potest et coisse cum
viro quae non peperit, et non esse ventus in mari cum est fluctus, neque utique
cor eius vulneratum esse qui perit. Ac similiter satum fuisse potest ubi non
fuit messis, nec fuisse Romae qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro vulneratus
qui habet cicatricem.
8. Alia sunt
signa non necessaria, quae eikota Graeci vocant: quae etiam si ad tollendam
dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuta ceteris plurimum valent.
9. Signum
vocatur, ut dixi, semeion (quamquam id quidam indicium, quidam vestigium
nominaverunt): per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. At
sanguis vel ex hostia respersisse vestem potest vel e naribus profluxisse: non
utique qui vestem cruentam habuerit homicidium fecerit.
10. Sed ut per
se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si
minatus ante, si eodem in loco fuit: quibus signum cum accessit, efficit ut
quae suspecta erant certa videantur.
11. Alioqui
sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores tumores (nam videri
possunt et veneficii et cruditatis), et vulnus in pectore sua manu et aliena
perisse dicentibus in aequo est. Haec proinde firma habentur atque extrinsecus
adiuvantur.
12. Eorum autem
quae signa sunt quidem sed non necessaria genus Hermagoras putat non esse
virginem Atalanten quia cum iuvenibus per silvas vagetur. Quod si receperimus,
vereor ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus.
13. Eadem tamen
ratione qua signa tractantur. Nec mihi videntur Ariopagitae, cum damnaverint
puerum, coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse
perniciosissimae mentis multisque malo futurae si adolevisset. Unde Spuri
Maeli Marcique Manli popularitas signum adfectati regni est existimatum.
14.
Sed vereor ne longe nimium nos ducat haec via. Nam si est signum adulterae
lavari cum viris, erit et convivere cum adulescentibus, deinde etiam
familiariter alicuius amicitia uti: fortasse corpus vulsum, fractum incessum,
vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id
proprie sit quod ex eo de quo quaeritur natum sub oculos venit) ut sanguis e
caede, ita illa ex inpudicitia fluere videantur.
15.
Ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut
prognostica:
"vento
rubet aurea Phoebe"
et
"cornix plena pluviam vocat
improba voce",
si causas ex qualitate caeli
trahunt, sane ita appellentur. Nam si vento rubet luna, signum venti est rubor:
et si, ut idem poeta colligit,
16. densatus et
laxatus aer facit ut sit inde "ille avium concentus", idem sentiemus.
sunt autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora
minorum esse nemo miratur.
|