1. Nunc de
argumentis: hoc enim nomine complectimur omnia quae Graeci enthymemata,
epichiremata, apodixis vocant, quamquam apud illos est aliqua horum nominum
differentia, etiam si vis eodem fere tendit. Nam enthymema (quod nos commentum
sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius
usuri) unum intellectum habet quo omnia mente concepta significat (sed nunc non
de eo loquimur),
2. alterum quo
sententiam cum ratione, tertium quo certam quandam argumenti conclusionem vel
ex consequentibus vel ex repugnantibus: quamquam de hoc parum convenit. sunt
enim qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea opinione ut id
demum quod pugna constat enthymema accipi velint, et ideo illud Cornificius
contrarium appellat.
3. hunc alii
rhetoricum syllogismum, alii inperfectum syllogismum vocaverunt, quia (nec)
distinctis nec totidem partibus concluderetur: quod sane non utique ab oratore
desideratur.
4. Epichirema
Valgius adgressionem vocat; verius autem iudico non nostram administrationem,
sed ipsam rem quam adgredimur, id est argumentum quo aliquid probaturi sumus,
etiam si nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
5. Aliis
videtur non destinata vel inchoata sed perfecta probatio hoc nomen accipere
ultima specie, ideoque propria eius appellatione et maxime in usu posita
significatur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus minime
partibus constat.
6. Quidam
epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quamquam et
ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur: nam et statum syllogisticum
ratiocinativum appellat (et) exemplis utitur philosophorum. Et quoniam
est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine
recte abusus.
7. Apodeixis est evidens
probatio, ideoque apud geometras grammikai apodeixeis dicuntur. Hanc et ab
epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin
inperfectum epichirema eadem causa qua diximus enthymema a syllogismo distare;
nam et enthymema syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin
putant et esse partem eius confirmantem.
8. Utrumque autem quamquam
diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea quae certa sunt fidem
dubiis adferens: quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis
declarantur. Haec omnia
generaliter pistis appellant, quod etiam si propria interpretatione dicere
fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur.
9. Sed
argumentum quoque plura significat. Nam et fabulae ad actum scaenarum
compositae argumenta dicuntur, et (cum) orationum Ciceronis velut thema (ipse]
exponit Pedianus inquit: "argumentum tale est", et ipse Cicero ad
Brutum ita scribit: "veritus fortasse ne nos in Catonem nostrum
transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat". Quo apparet
omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari.
10. Nec mirum,
cum id inter opifices quoque sit vulgatum, unde Vergili "argumentum
ingens", vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed nunc de
eo dicendum argumento est quod ad ... probationem indicium fidem adgressionem
eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.
11. Nam
probatio et fides efficitur non tantum per haec, quae sunt rationis, sed etiam
per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam
separavi. Ergo cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur
aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat,
necesse est esse aliquid in causa quod probatione non egeat.
12. Alioqui
nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo
dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae sensibus percipiuntur,
ut quae videmus audimus, qualia sunt signa, deinde ea (in) quae communi
opinione consensum est:
13. "deos
esse", "praestandam pietatem parentibus", praeterea quae legibus
cauta sunt, quae persuasione etiam si non omnium hominum, eius tamen civitatis
aut gentis in qua res agitur in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non
legibus sed moribus constant: si quid inter utramque partem convenit, si quid
probatum est, denique cuicumque adversarius non contradicit.
14. Sic enim
fiet argumentum: "cum providentia mundus regatur, administranda, res
publica est: sequitur ut administranda res publica sit, si liquebit mundum
providentia regi".
15. Debet etiam
nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid
quaeque earum plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota dicuntur.
16. Credibilium
autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut "liberos a
parentibus amari", alterum velut propensius: "eum qui recte valeat in
crastinum perventurum", tertium tantum non repugnans: "in domo furtum
factum ab eo qui domi fuit".
17. Ideoque
Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime est exsecutus
quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque
homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura,
ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent,
quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel
adpeti soleat.
18. Verum hoc
exsequi mitto: non enim longum tantum, sed etiam inpossibile ac potius
infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. Si quis tamen
desideraverit, a quo peteret ostendi.
19. Omnia autem
credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huius rhodi
fontibus fluunt: "an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum
filia commissum", et contra veneficium in noverca, adulterium in
luxurioso: illa quoque, "an scelus palam factum", "an falsum
propter exiguam summam", quia suos quidque horum velut mores habet,
plerumque tamen, non semper: alioqui indubitata essent, non argumenta.
20. Excutiamus
nunc argumentorum locos, quamquam quibusdam hi quoque de quibus supra dixi
videntur. Locos appello non, ut vulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et
adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt
petenda.
21. Nam ut in
terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi quaeque nasci
aut morari soleat ignaras, et piscium quoque genera alia planis gaudent, alia
saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari
aut scarum ducas: ita non omne argumentum undique venit ideoque non passim
quaerendum est.
22. Multus
alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur non poterimus
invenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum
erit facile quod in eo est pervidebimus.
23. In primis
igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, cum sit, ut dixi, divisio ut
omnia in haec duo partiamur, res atque personas: ut causa tempus locus occasio
instrumentum modus et cetera rerum sint accidentia. Personis autem non quidquid
accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi
possunt.
24. Ea porro
sunt: genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et
nonnumquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt: natio, nam et
gentibus proprii mores sunt nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est:
25. patria,
quia similiter etiam civitatium leges instituta opiniones habent differentiam:
sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium in femina credas: aetas,
quia aliud aliis annis magis convenit: educatio et disciplina, quoniam refert a
quibus et quo quisque modo sit institutus:
26. habitus
corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur
petulantiae, his contraria in diversum: fortuna, neque enim idem credibile est
in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus
destituto (condicionis etiam distantia est: nam clarus an obscurus, magistratus
an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an
caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat):
27. animi natura,
etenim avaritia iracundia misericordia crudelitas severitas aliaque his similia
adferunt fidem frequenter aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an
sordidus quaeritur: studia quoque, nam rusticus forensis negotiator miles
navigator medicus aliud atque aliud efficiunt.
28. Intuendum etiam quid
adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. Spectantur
ante acta dictaque; ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His
adiciunt quidam commotionem: hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut
iram pavorem.
29. Consilia autem et
praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae mihi, etiam si personis
accidunt, referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur quam ex causis
ducimus, sicut habitus quidam animi, quo tractatur amicus (an) inimicus.
30. Ponunt in persona et nomen:
quod quidem accidere ei necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut
ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius, aut et ipsum alicuius
cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis
haruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum
tertium esse credebat post sullam Cinnamque quia et ipse Cornelius erat.
31. Nam et illud apud Euripiden
frigidum sane, quod nomen Polynicis ut argumentum morum frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua
Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his
similia; neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus,
contenti rationem plura quaesituris ostendere.
32. Nunc ad res
transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta quae agimus, ideoque prima
tractanda. In omnibus porro quae fiunt quaeritur aut quare aut ubi aut quando
aut quo modo aut per quae facta sunt.
33. ducuntur
igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum: quarum materiam, +quam
quidam hylen, alii dynamin nominaverunt+, in duo genera sed quaternas utriusque
dividunt species. Nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem
incrementum conservationem usum aut malorum evitationem liberationem
inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum valent.
34. Sed has
causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. Nam est his
initium ex iis quae credunt bona aut mala, inde errores existunt et pessimi
adfectus, in quibus sunt ira odium invidia cupiditas spes ambitus audacia
metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando fortuita, ebrietas,
ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut
si quis dum alii insidiatur alium dicitur interemisse.
35. Causae
porro non ad convincendum modo quod obicitur, sed ad defendendum quoque excuti
solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit: qua de re
latius in tertio libro dictum est.
36. Finitionis
quoque quaestiones ex causis interim pendent: an tyrannicida qui tyrannum a quo
deprensus in adulterio fuerat occidit, an sacrilegus
|