1. Peroratio sequebatur, quam
cumulum quidam, conclusionem alii vocant. Eius duplex ratio est, posita aut in
rebus aut in adfectibus. Rerum repetitio et congregatio, quae Graece dicitur
anakephalaiosis, a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit
et totam simul causam ponit ante oculos, et, etiam si per singula minus
moverat, turba valet.
2. In hac quae repetemus quam
brevissime dicenda sunt, et, quod Graeco verbo patet, decurrendum per capita. Nam si morabimur, non iam enumeratio, sed
quasi altera fiet oratio. Quae autem enumeranda videntur, cum pondere aliquo
dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda: alioqui
nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
3. sunt autem
innumerabiles, optimeque in Verrem Cicero: "si pater ipse iudicaret, quid
diceret cum haec probarentur?" et deinde subiecit enumerationem; aut cum
idem et in eundem per invocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat.
Licet et dubitare num quid nos fugerit, et quid responsurus sit adversarius
his et his, aut quam spem accusator habeat omnibus ita.defensis.
4. Illa vero iucundissima, si
contingat aliquo ex adversario ducere argumentum, ut si dicas: "reliquit
hanc partem causae", aut "invidia premere maluit", aut "ad
preces confugit merito, cum sciret haec et haec".
5. Sed non sunt singulae
species persequendae, ne sola videantur quae forte to nunc dixero, cum
occasiones et ex causis et ex dictis adversariorum et ex quibusdam fortuitis
quoque oriantur. Nec
referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab adversariis ut ad quaedam
respondeant:
6. id autem si et actionis
supererit locus et ea proposuerimus quae refelli non possint; nam provocare
quae inde sint fortia non arguentis est sed monentis.
7. Id unum epilogi genus visum
est plerisque Atticorum, et philosophis fere omnibus qui de arte oratoria
scriptum aliquid reliquerunt. Id sensisse Atticos credo quia Athenis adfectus
movere etiam per praeconem prohibebatur orator. Philosophos minus miror, apud
quos vitii loco est adfici, nec boni moris videtur sic a vero iudicem averti,
nec convenire bono viro vitiis uti. Necessarios
tamen adfectus fatebuntur si aliter optineri vera et iusta et in commune
profutura non possint.
8. Ceterum
illud constitit inter omnes, etiam in aliis partibus actionis, si multiplex
causa sit et pluribus argumentis defensa, utiliter anakephalaiosin fieri
solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas in quibus nullo loco sit
necessaria, si breves et simplices fuerint. Haec pars
perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est.
9. Adfectibus quoque isdem
fere utuntur, sed aliis hic, aliis ille saepius ac magis; nam huic concitare
iudices, illi flectere convenit. Verum et accusator habet interim lacrimas ex
miseratione eius [rei] quem ulciscitur, et reus de indignitate calumniae
conspirationis vehementius interim queritur. Dividere igitur haec officia
commodissimum, quae plerumque sunt, ut dixi, prohoemio similia, sed liberiora
plenioraque.
10. Inclinatio enim iudicum ad
nos petitur initio parcius, cum admitti satis est et oratio tota superest: in
epilogo vero est qualem animum iudex in consilium ferat, et iam nihil amplius
dicturi sumus, nec restat quo reservemus.
11. Est igitur utrisque commune
conciliare sibi, avertere ab adversario iudicem, concitare adfectus et
componere. Et brevissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut
totas causae suae vires orator ponat ante oculos, et cum viderit quid
invidiosum favorabile invisum miserabile aut sit in rebus aut videri possit, ea
dicat quibus, si iudex esset, ipse maxime moveretur. Sed certius est ire per
singula.
12. Et quae concilient quidem
accusatorem in praeceptis exordii iam diximus. Quaedam tamen, quae illic
ostendere sat est, in peroratione implenda sunt magis, si contra inpotentem invisum
perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut
deformitati futura absolutio.
13. Nam egregie in Vatinium
Calvus "factum" inquit "ambitum scitis omnes, et hoc vos scire
omnes sciunt". Cicero
quidem in Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo dicit,
quod est unum ex supra dictis. Metus etiam, si est adhibendus, ut facit idem,
hunc habet locum fortiorem quam in prohoemio. Qua de re quid sentirem, alio iam
libro exposui.
14. Concitare
quoque invidiam odium iram liberius in peroratione contingit: quorum invidiam
gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax adrogans
securus sit: quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu habitu aspectu
moveri solet, egregieque nobis adulescentibus dixisse accusator Cossutiani
Capitonis videbatur, Graece quidem, sed in hunc sensum: "erubescis
Caesarem timere".
15. summa tamen
concitandi adfectus accusatori in hoc est, ut id quod obiecit aut quam
atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur.
Atrocitas crescit ex his: quid factum sit, a quo, in quem, quo animo, quo
tempore, quo loco, quo modo; quae omnia infinitos tractatus habent.
16. pulsatum
querimur: de re primum ipsa dicendum, tum si senex, si puer, si magistratus, si
probus, si bene de re publica meritus, etiam si percussus sit a vili aliquo
contemptoque vel ex contrario a potente nimium vel ab eo quo minime oportuit,
et si die forte sollemni aut iis temporibus cum iudicia eius rei maxime
exercerentur, aut in sollicito civitatis statu, item in theatro, in templo, in
contione;
17. crescit
invidia et si non errore nec ira, vel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod
patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus
etiam videri potest voluisse quam fecit; plurimum tamen adfert atrocitatis
modus, si graviter, si contumeliose, ut Demosthenes ex parte percussi corporis,
ex vultu ferientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit.
18.
Occisum queror: ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an
exspectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet. Utitur frequenter
accusator et miseratione, cum aut eius casum quem ulciscitur aut liberorum ac
parentium solitudinem conqueritur.
19.
Etiam futuri temporis imagine iudices movet, quae maneant eos qui de vi et
iniuria questi sunt nisi vindicentur: fugiendum de civitate, cedendum bonis,
aut omnia quaecumque inimicus fecerit perferenda.
20.
Sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a miseratione qua reus sit
usurus, atque ad fortiter [ad] iudicandum concitare. cuius loci est etiam
occupare quae dicturum facturumve adversarium putes. Nam et cautiores ad
custodiam suae religionis iudices facit, et gratiam responsuris aufert cum ea
(quae) praedicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova,
ut +Servius sulpicius contra Aufidiam+ ne signatorum, ne ipsius discrimen
obiciatur sibi praemonet. Nec non ab Aeschine quali sit usurus Demosthenes
actione praedictum est. Docendi quoque interim iudices quid rogantibus respondere
debeant, quod est unum repetitionis genus.
21. Periclitantem vero
commendat dignitas et studia fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas
et merita maiorum. Hoc quod
proxime dixi Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic, ille
pro filio.
22. Commendat
et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur,
praecipue bonitas humanitas misericordia; iustius enim petere ea quisque
videtur a iudice quae aliis ipse praestiterit. Referenda pars haec quoque ad
utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum, ad memoriam
posteritatis.
23. Plurimum
tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque
animi sui lacrimis confiteri. Haec petetur aut ex iis quae passus est reus, aut
iis quae [quam] cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent: quae et ipsa
duplicantur cum dicimus ex qua illi fortuna et in quam reccidendum sit.
24. Adfert in his momentum et
aetas et sexus et pignora, liberi, dico, et parentes et propinqui. Quae omnia tractari varie solent.
Nonnumquam etiam ipse patronus has partes subit (ut Cicero pro Milone: "O
me miserum! O te infelicem! Revocare me tu in patriam, Milo, potuisti per hos,
ego te in patria per eosdem retinere non potero?") maximeque si, ut tum
accidit, non conveniunt ei qui accusatur preces;
25. nam quis
ferret Milonem pro capite suo supplicantem qui a se virum nobilem interfectum
quia id fieri oportuisset fateretur? Ergo et illi captavit ex ipsa praestantia
animi favorem et in locum lacrimarum eius ipse successit. His praecipue locis
utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes. +Quale
litigatore dicit patronum nudae tantum res movent: at cum ipsos loqui fingimus,
ex personis quoque trahitur adfectus.
26. Non enim audire iudex
videtur aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum,
quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet: quantoque essent miserabiliora si
ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora cum
velut ipsorum ore dicuntur, ut scaenicis actoribus eadem vox eademque
pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
27. Itaque idem Cicero,
quamquam preces non dat Miloni eumque potius animi praestantia commendat,
accommodavit tamen ei verba, convenientis etiam forti viro conquestiones:
"Frustra" inquit "mei suscepti labores! O spes fallaces! O
cogitationes inanes meas!" Numquam tamen debet longa esse miseratio. Nec
sine causa dictum est nihil facilius quam lacrimas inarescere.
28. Nam cum etiam veros dolores
mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa quam dicendo effinximus imago:
in qua si moramur, fatigatur lacrimis auditor et requiescit et ab illo quem
ceperat impetu ad rationem redit.
29. Non patiamur igitur
frigescere hoc opus, et adfectum cum ad summum perduxerimus relinquamus, nec
speremus fore ut aliena mala quisquam diu ploret, ideoque cum in aliis, tum in
hac maxime parte crescere debet oratio, quia quidquid non adicit prioribus
etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit.
30. Non solum autem dicendo,
sed etiam faciendo quaedam lacrimas movemus, unde et producere ipsos qui
periclitentur squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentis institutum,
et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et
vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari.
31. Quarum rerum ingens
plerumque vis est velut in rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum
Romanum egit in furorem praetexta C. Caesaris praelata in funere cruenta.
Sciebatur interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, [at]
vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris ut non
occisus esse Caesar sed tum maxime occidi videretur.
32. Sed non ideo probaverim,
quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam in tabula sipariove
imaginem rei cuius atrocitate iudex erat commovendus: quae enim est actoris
infantia qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam?
33. At sordes et squalorem et
propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem
momentum preces attulisse; quare et obsecratio illa iudicum per carissima
pignora, utique si et reo sint liberi coniux parentes, utilis erit, et deorum
etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet;
34. stratum denique iacere et
genua complecti, nisi si tamen persona nos et ante acta vita et rei condicio
prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. Verum sic habenda
est auctoritatis ratio ne sit invisa securitas.
35. fuit quondam inter haec
omnia potentissimum quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris
eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum
utilius quam duos kal. Ian.
ingredi consulatum. Quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum
omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.
36. De
accusatoribus et reis sum locutus quia in periculis maxime versatur adfectus. Sed privatae
quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex
enumeratione probationum et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut
opinione litigator videtur. Nam in parvis quidem litibus has tragoedias movere
tale est quasi si personam Herculis et coturnos aptare infantibus velis.
37. Ne illud quidem indignum
est admonitione, ingens in epilogis meo iudicio verti discrimen quo modo se
dicenti qui excitatur accommodet. Nam et imperitia et rusticitas et rigor et
deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt haec actori providenda.
38. Equidem repugnantis patrono
et nihil vultu commotos et intempestive residentis et facto aliquo vel ipso
vultu risum etiam moventis saepe vidi, praecipue vero cum aliqua velut scaenice
fiunt [aliam cadunt].
39. Transtulit aliquando
patronus puellam, quae soror esse adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat),
in adversa subsellia, tamquam in gremio fratris relicturus; at is a nobis
praemonitus discesserat. tum ille, alioqui vir facundus, inopinatae rei casu
obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit.
40. Alius imaginem mariti pro
rea proferre magni putavit, at ea risum saepius fecit. Nam et ii quorum officii
erat ut traderent eam, ignari qui esset epilogus, quotiens respexisset patronus
offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri
cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit.
41. Nec ignotum quid Glyconi,
cui Spiridion fuit cognomen, acciderit. huic puer, quem is productum quid
fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit. Sed nihil illa circa Caepasios Ciceronis
fabula efficacius ad pericula epilogorum.
42. Omnia tamen
haec tolerabilia iis quibus actionem mutare facile est: at qui a stilo non
recedunt aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt. Inde est
enim "tendit ad genua vestra supplices manus" et "haeret in
complexu liberorum miser" et "revocat ecce me" etiam si nihil
horum is de quo dicitur faciat.
43. Ex scholis haec vitia, in
quibus omnia libere fingimus et inpune, quia pro facto est quidquid voluimus;
non admittit hoc idem veritas, egregieque Cassius dicenti adulescentulo:
"quid me torvo vultu intueris, Severe?" "non mehercule"
inquit "faciebam, sed sic scripsisti: ecce!" et quam potuit
truculentissime eum aspexit.
44. Illud praecipue monendum,
ne qui nisi summis ingenii viribus ad movendas lacrimas adgredi audeat; nam ut
est longe vehementissimus hic cum invaluit adfectus, ita si nil efficit tepet;
quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset.
45. Nam et vultus et vox et
ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus quos non
permoverunt. Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor, et quantum
onus subiturus sit intellegat: nihil habet ista res medium, sed aut lacrimas
meretur aut risum.
46. Non autem commovere tantum
miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium, cum oratione continua,
quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane
dictis, quale est "date puero panem, ne ploret",
47. et corpulento litigatori,
cuius adversarius, item puer, circa iudices erat ab advocato latus: "Quid
faciam? Ego te baiulare non
possum". Sed haec tamen non debent esse nimica. Itaque nec illum
probaverim, quamquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris
in epilogum productis talos iecit in medium, quos illi diripere coeperunt;
namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis:
48. neque illum
qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat
occisum, subito ex subsellis ut territus fugit, et capite ex parte velato, cum
ad tagendumt ex tarba prospexisset, interrogavit an iam ille cum gladio
recessisset. Fecit enim risum, sed ridiculus fuit.
49. Discutiendae
tamen oratione eius modi scaenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem
Saturnini pro Rabirio graviter, et contra iuvenem cuius subinde vulnus in
iudicio resolvebatur pro Vareno multa dixit urbane.
50. sunt et
illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius
persona talis ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et
ad concordiam hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum in
Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Aenobarbum ageret;
nam cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque
abundabat, adiecit: "nihil vobis minus deest quam de quo
contenditis".
51. Omnis autem
hos adfectus, etiam si quibusdam videntur in prohoemio atque in epilogo sedem
habere, in quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes
recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda. At hic, si
usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet.
52. Nam et, si bene diximus
reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti
tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio,
verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. tunc est commovendum
theatrum cum ventum est ad ipsum illud quo veteres tragoediae comoediaeque
cluduntur "plodite".
53. In aliis autem partibus
tractandus erit adfectus ut quisque nascetur; nam neque exponi sine hoc res
atroces et miserabiles debent, cum de qualitate alicuius rei quaestio est, et
probationibus unius cuiusque rei recte subiungitur.
54. Ubi vero coniunctam ex
pluribus causam agimus, etiam necesse erit uti pluribus quasi epilogis, ut in
Verrem Cicero fecit; nam et Philodamo et navarchis et cruci civis Romani et
aliis plurimis suas lacrimas dedit.
55. sunt qui hos merikous
epilogous vocent, quo partitam perorationem significant. Mihi non tam partes
eius quam species videntur, si quidem et epilogi et perorationis nomina ipsa
aperte satis ostendunt hanc esse consummationem orationis.
|