Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • Caput II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

1. Quamvis autem pars haec iudicialium causarum summe praecipueque constet adfectibus et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere. Quare adhuc opus superest cum ad optinenda quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut transfigurandi.

2. Qua de re pauca quae postulabat materia sic attigi ut magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi possemus ostenderem. Nunc altius omnis rei repetenda ratio est. Nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfectibus, et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda.

3. Quo nihil adferre maius vis orandi potest: nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingeni vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat: certe sunt semperque fuerunt non parum qui satis perite quae essent probationibus utilia reperirent. Quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam quod sentio) dignos a quibus causam diserti docerentur: qui vero iudicem rapere et in quem vellet habitum animi posset perducere, quo dicente flendum irascendum esset, rarus fuit.

4. Atqui hoc est quod dominetur in iudiciis: hic eloquentia regnat. Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut qui per haec vicit tantum non defuisse sibi advocatum sciat:

5. ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. Hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non continetur. Probationes enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint; sed id quod volunt credunt quoque.

6. Nam cum irasci favere odisse misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant, et, sicut amantes de forma iudicare non possunt quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus: aestu fertur et velut rapido flumini obsequitur.

7. Ita argumenta ac testes quid egerint pronuntiatio ostendit, commotus autem ab oratore iudex quid sentiat sedens adhuc atque audiens confitetur. An cum ille qui plerisque perorationibus petitur fletus erupit, non palam dicta sententia est? huc igitur incumbat orator, hoc opus eius, hic labor est, sine quo cetera nuda ieiuna infirma ingrata sunt: adeo velut spiritus operis huius atque animus est in adfectibus.

8. Horum autem, sicut antiquitus traditum accepimus, duae sunt species: alteram Graeci pathos vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram ethos, cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus: mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae ethike moralis est dicta.

9. Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores significari videntur quam morum quaedam proprietas; nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur. Cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt. Adfectus igitur hos concitatos, illos mites atque compositos esse dixerunt: in altero vehementes motus, in altero lenes, denique hos imperare, illos persuadere, hos ad perturbationem, illos ad benivolentiam praevalere.

10. Adiciunt quidam ethos perpetuum, pathos temporale esse. Quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias quae continuum desiderent adfectum. Nec tamen minus artis aut usus hi leniores habent, virium atque impetus non tantundem exigunt. In causis vero etiam pluribus versantur, immo secundum quendam intellectum in omnibus.

11. Nam +cum ex illo et hoc loco nihil non ab oratore tractetur+, quidio quid de honestis et utilibus, denique faciendis ac non faciendis dicitur, ethos vocari potest. Quidam commendationem atque excusationem propria huius officii putaverunt, nec abnuo esse ista in hac parte, sed non concedo ut sola sint.

12. Quin illud adhuc adicio, pathos atque ethos esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor pathos, caritas ethos, interdum diversa inter se, sicut in epilogis; nam quae pathos concitavit, ethos solet mitigare. Proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur.

13. Ethos, quod intellegimus quodque a dicentibus desideramus, id erit quod ante omnia bonitate commendabitur, non solum mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur, quo mores dicentis ex oratione perluceant et quodam modo agnoscantur.

14. Quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens ferimus ignoscimus satisfacimus monemus, procul ab ira, procul ab odio. Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum a quibus laeduntur caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia cum senex adulescentis alieni convicium, honestus inferioris fert; hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet.

15. sunt et illa ex eadem natura, sed motus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores. Nonnumquam etiam lenis caloris affeni derisus ex hac forma venit, sed is non ex iocis tantum. Verum aliquanto magis propria fuerit virtutis simulatio satisfaciendi rogandi, et eironeia, quae diversum ei quod dicit intellectum petit.

16. Hinc etiam ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso quod nos adversariis summittimus intellegitur tacita inpotentiae exprobratio: namque eos gravis et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus. Et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse; nam invidia adversarios, convicium nos invisos facit.

17. Ille iam paene medius adfectus est ex amoribus, ex desideriis amicorum et necessariorum; nam et hoc maior est et ino minor. Non parum significanter etiam illa in scholis ethe dixerimus, quibus plerumque rusticos superstitiosos avaros timidos secundum condicionem positionum effingimus; nam si mores ethe sunt, cum hos imitamur ex his ducimus orationem.

18. Denique ethos omne bonum et comem virum poscit. Quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, adprobare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. Sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. Nam qui dum dicit malus videtur utique male dicit [non enim videtur iusta dicere, alioqui ethos non videretur).

19. Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum esse debet ac mite, nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat: proprie iucunde credibiliter dicere sat est, ideoque ei medius ille orationis modus maxime convenit.

20. Diversum est huic quod pathos dicitur quodque nos adfectum proprie vocamus, et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. Haec pars circa iram odium metum invidiam miserationem fere tota versatur, quae quibus ex locis ducenda sint et manifestum omnibus et a nobis in ratione prohoemii atque epilogi dictum est.

21. Et metum tamen duplicem intellegi volo, quem patimur et quem facimus, et invidiam: namque altera invidum, altera invidiosum facit. Hoc autem hominis, illud rei est, in quo +et plus+ habet operis oratio. Nam quaedam videntur gravia per se, parricidium caedes veneficium, quaedam efficienda sunt.

22. Id autem contingit cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus ostenditur, quale est apud Vergilium:

"o felix una ante alias Priameia virgo,

hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis

iussa mori" -

quam miser enim casus Andromachae si comparata ei felix Polyxena:

23. aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: "si pulsasses, defendi non poteras: vulnerasti". Sed haec diligentius cum de amplificatione dicemus. Interim notasse contentus sum non id solum agere adfectus, ut quae sunt ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut quae toleranda haberi solent gravia videantur, ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte.

24. Namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut qui non est aut maiorem quam est faciat adfectum. Haec est illa quae dinosis vocatur, rebus indignis asperis invidiosis addens vim oratio, qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.

25. Quod si tradita mihi sequi praecepta sufficeret, satisfeceram huic parti nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo: sed promere in animo est quae latent et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi.

26. summa enim, quantum ego quidem sentio, circa movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. Nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. Quid enim aliud est causae ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur, et ira nonnumquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum?

27. Quare, in iis quae esse veri similia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere iudici volet. An ire dolebit qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? Irascetur, si nihil ipse qui in iram concitat ei quod exigit simile patietur? Siccis agentis oculis lacrimas dabit? Fieri non potest:

28. nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi umore "nec res ura dat alteri colorem quem non ipsa habet". Primum est igitur ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus, adficiamurque antequam adficere conemur.

29. At quo modo fiet ut adficiamur? Neque enim sunt motus in nostra potestate. Temptabo etiam de hoc dicere. Quas phantasias Graeci vocant (nos sane visiones appellemus),per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur animo ut eas cernere oculis ac praesentes habere videamur, has quisquis bene ceperit is erit in adfectibus potentissimus.

30. [Has] Quidam dicunt euphantasioton qui sibi res voces actus secundum verum optime finget: quod quidem nobis volentibus facile continget; nisi vero inter otie animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosecuntur ut peregrinari navigare proeliari, populos adloqui, divitiarum quas non habemus usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus.

31. [Ad] Hominem occisum queror: non omnia quae in re praesenti accidisse credibile est in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expavescet circumventus, exclamabit vel rogabit vel fugiet? non ferientem, non concidenten videbo? non animo sanguis et pallor et gemitus, extremus denique exspirantis hiatus insident?

32. Insequentur enargeia, quae a Cicerone inlustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur quam ostendere, et adfectus non aliter quam si rebus ipsis intersimus sequentur. An non ex his visionibus illa sunt:

"excussi manibus radii revolutaque pensa",

"levique patens in pectore vulnus",

equus ille in funere Pallantis "positis insignibus"?

33. Quid? non idem poeta penitus ultimi fati cepit imaginem, ut diceret:

"et dulcis moriens reminiscitur Argos"?

34. Ubi vero miseratione opus erit, nobis ea de quibus queremur accidisse credamus, atque id animo nostro persuadeamus. nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem: ita dicemus quae in nostro simili casu dicturi essemus.

35. Vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi. Quod si in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui illa cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?

36. Sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit, easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic <ut> litigatores loquimur frequentius quam ut advocati: orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet nisi adfectus adsumimus? Haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscumque sum aut fui, pervenisse me ad aliquod nomen ingeni credo: frequenter motus sum ut me non lacrimae solum deprenderent, sed paror et veri similis dolor.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License