Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • Caput III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III

1. huic diversa virtus quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat. Quanta sit autem in ea difficultas vel duo maximi oratores, alter Graecae, alter Latinae eloquentiae princeps, docent:

2. nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. Nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam ostendunt non displicuisse illi iocos sed non contigisse.

3. Noster vero non solum extra iudicia sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator. Mihi quidem, sive id recte iudico sive amore inmodico praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in eo videtur fuisse urbanitas.

4. Nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et illa ipsa quae sunt in Verrem dicta frigidius aliis adsignavit et testimonii loco posuit, ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius illa non ab oratore ficta sed passim esse iactata.

5. Utinamque libertus eius Tiro, aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in invenient.

6. Adfert autem rei summam difficultatem primum quod ridiculum dictum plerumque falsum est [hoc semper humile], saepe ex industria depravatum, praeterea numquam honorificum: tum varia hominum iudicia in eo quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur.

7. Neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tactu lacessitur. Praeterea non una ratione moveri solet: neque enim acute tantum ac venuste, sed stulte iracunde timide dicta ac facta ridentur, ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus.

8. Habet enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine: quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentis reccidunt, stultitia vocatur. Cum videatur autem res levis, et quae a scurris, miniis, insipientibus denique saepe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest.

9. Erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit confessionem, sed totum corpus vi sua concutit. Rerum autem saepe, ut dixi, maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat.

10. Documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et oportuno ioco elapsi. Namque unus ex iis "immo", inquit, "nisi lagona defecisset, occidissemus te", eaque urbanitate tota est invidia dissoluta.

11. Verum hoc quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo praecipue positum esse in natura et in occasione.

12. Porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.

13. Occasio vero et in rebus est, (cuius est) tanta vis ut saepe adiuti ea non indocti modo sed etiam rustici salse dicant, et in eo, quid aliquis dixerit prior; sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando.

14. Accedit difficultati quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores. Itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus: oratoria urbanitas rara, nec ex arte propria sed ad hanc consuetudine commodata.

15. Nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem.

16. Quin ipsae illae (dicta sunt ac vocantur) quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur aut aliquid in his senum quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre: quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.

17. Pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur: quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. Nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.

18. Venustum esse quod cum gratia quadam et venere dicatur apparet. Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus: natura non utique hoc est, quamquam et ridicula esse oporteat salsa. Nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus, cum dicit:

"nulla est in corpore mica salis",

non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.

19. Salsum igitur erit quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. Sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius adspersus, si tamen non sit inmodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam quod nobis faciat audiendi sitim.

20. Facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere; neque enim diceret Horatius facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. Decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. Ideoque in epistulis Cicero haec Bruti refert verba: "ne illi sunt pedes faceti ac *deliciis ingredienti mollius".+ Quod convenit cum illo Horatiano:

"molle atque facetum Vergilio".

21. Iocum vero id accipimus quod est contrarium serio: nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. Dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta ist, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. Ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.

22. Proprium autem materiae de qua nunc loquimur est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis peri geloion inscribitur. Eius prima divisio traditur eadem quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus ac verbis.

23. Usus autem maxime triplex: aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. Aliena aut reprendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. Namque eadem quae si inprudentibus excidant stulta sunt, si simulamus venusta creduntur.

24. Tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis, ceteris, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.

25. Item ridicula aut facimus aut dicimus. Facto risus conciliatur interim admixta gravitate, ut M. Caelius praetor, cum senam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam (dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus): interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat.

26. Idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit: in quibus est quidem sua gratia, sed maior cum captare risum non videntur; nihil enim est iis quae +dicenti+ salsa dicuntur insulsius. Quamquam autem gratiae plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus non inurbanus, cum iis modus contingit.

27. Id porro quod dicitur aut est lascivum et hilare, qualia Gabbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassi Severi, aut lene, qualia Domiti Afri.

28. Refert his ubi quis utatur. Nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. Laedere numquam velimus, longeque absit illud propositum, potius amicum quam dictum perdendi. In hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere. Nonnumquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod redire etiam in ipsos qui obiecerunt potest. Primum itaque considerandum est et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat.

29. Oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis rideri solent. Dicacitas etiam scurrilis et scaenica huic personae alienissima est: obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a significatione. Nam si quando obici potest, non in ioco exprobranda est.

30. Oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo. Quapropter ne dicet quidem salse quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.

31. Nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur.

32. Solet interim accidere ut id quod in adversarium dicimus aut in iudicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem, quamquam aliqui reperiuntur qui ne id quidem quod in ipsos reccidere possit evitent. Quod fecit Longus sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum contra quem iudicio liberali aderat ne faciem quidem habere liberi hominis: cui respondens Domitius Afer "ex tui" inquit "animi sententia, Longe, qui malam faciem habet liber non est?"

33. Vitandum etiam ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo ablatum videatur quod dicimus: nam adversus miseros, Sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. Sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae ut nocitura sit in eos dicendi petulantia; nam de amicis iam praeceptum est.

34. Illud non ad oratoris consilium, sed ad hominis pertinet: lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio. Male etiam dicitur quod in pluris convenit, si aut nationes totae incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum.

35. Ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet: nimium enim risus pretium est si probitatis inpendio constat. Unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. Nam si species omnis persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus.

36. Neque enim minus numerosi sunt loci ex quibus haec dicta quam illi ex quibus eae quas sententias vocamus ducuntur, neque alii. Nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis aba in verbis, alia in figuris.

37. Risus igitur oriuntur aut ex corpore eius in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis quae sunt extra posita; intra haec enim est omnis vituperatio: quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula. Haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur.

38. Rarum est ut oculis subicere contingat, ut fecit C. Iulius: qui cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret: "iam ostendam qualis sis", isque plane instaret interrogatione qualem tandem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus: tabernae autem erant circa forum ac scutum illud signi gratia positum.

39. Narrare quae salsa sint in primis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laeli collegaeque eius in provinciam festinantium contentione. Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adicit orator.

40. Nam et a Cicerone sic est Fabrici fuga illa condita: "itaque cum callidissime se putaret dicere et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: "respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabrici senectutem", cum hoc "respicite" ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse: at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat", et cetera quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc solum esset, Fabricium a iudicio recessisse;

41. et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum: "hic subsecutus quo modo transierit, utrum rati an piscatorio navigio, nemo sciebat: Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tamquam Ariona transvectum".

42. In narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. Mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huius modi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.

43. Illud quoque genus est, positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate, sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et aliis quibusdam locis narrat.

44. Nam cum Brutus in accusatione C. Planci excitatis duobus lectoribus ostendisset contraria L. Crassum patronum eius in oratione quam de colonia Narbonensi habuerat suasisse iis quae de lege Servilia dixerit, tris excitavit et ipse lectores, iisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat ubi essent eae possessiones. Omnis autem illas Brutus vendiderat, et tum paterna emancupare praedia turpius habebatur. Similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendis gratia consequi solet.

45. Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas, cuius quidem duplex forma est, dicendi ac respondendi, sed ratio communis in parte; nihil enim, quod in lacessendo dici potest, non etiam in repercutiendo: at quaedam propria sunt respondentium.

46. Illa meditata atque cogitata adferri solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus reperiuntur. cum sint autem loci plures ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnis eos oratoribus convenire,

47. in primis ex amphibolia, neque illa obscura quae Atellanio more captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate: ne illa quidem quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus qui coci filius habebatur coram eo suffragium ab alio peteret: "ego quoque tibi favebo";

48. non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuvantur. Quare [non] hoc [modo] paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem de quo supra dixi Isauricum: "miror quid sit quod pater homo constantissimus, te nobis varium reliquit".

49. Sed illud ex eodem genere praeclarum: cum obiceret Miloni accusator, in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret quo tempore Clodius occisus esset, respondit "sero": quod vel solum sufficit ut hoc genus non totum repudietur.

50. Nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit: "nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei nec clusum neque signatum esse".

51. pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in Plaetorium Fontei accusatorem, cuius matrem dixit dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse (dicebantur autem, dum vixit, infames feminae convenire ad eam solitae, post mortem bona eius venierant): quamquam hic "ludus" per tralationem dictum est, "magistri" per ambiguitatem.

52. In metalempsin quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum quae amicis dabantur exiguitatem, heminaria esse dixit (nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae) a mensura ducta inminutione rerum.

53. Haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis detractis mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, "Pacisculum", et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, "Acidum", et turium, cum fur esset, "Tollium" dictos invenio.

54. Sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nominibus respondent. Afer enim venuste Manlium suram multum in agendo discursantem salientem, manus iactantem, togam deicientem et reponentem, non agere dixit sed satagere. Est enim dictum per se urbanum "satagere", etiam si nulla subsit alterius verbi similitudo.

55. Fiunt et adiecta et detracta adspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda: eademque condicio est in iis quae a nominibus trahuntur. Multa ex hoc (genere) Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta: modo futurum ut omnia verreret [cum diceretur Verres], modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem quam aprum Erymanthium fuisse, modo malum sacerdotem qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat.

56. Praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi, ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem: "nec minus niger" inquit "nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio".

57. Acriora igitur sunt et elegantiora quae trahuntur ex vi rerum. In iis maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur: qualia veteres illi iocabantur, qui Lentulum "Spintherem" et Scipionem "Serapionem" esse dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur, verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax,

58. "asinus albus" vocabatur, et Sarmentus ... +seu P. Blessius+ Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, "fibulam ferream" dixit. Quod nunc risus petendi genus frequentissimum est.

59. Adhibetur autem similitudo interim palam, interim +solet parabolae+: cuius est generis <illud> Augusti, qui militi libellum timide porrigenti "noh" inquit "tamquam assem elephanto des".

60. sunt quaedam +vi+ similia, unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus agente in eum Calvo frontem candido sudario tergeret idque ipsum accusator in invidiam vocaret: "quamvis reus sum", inquit, "et panem tamen candidum edo".

61. Adhuc est subtilior illa ex simili tralatio, cum quod in alia re fieri solet in aliam mutuamur; ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent tralata et post dies paucos Fabi Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit. Et Pedo de myrmillone qui retiarium consequebatur nec feriebat "vivum" inquit "capere vult".

62. Iungitur amphiboliae similitudo, ut a L. Galba, qui pilam neglegenter petenti "sic" inquit "petis tamquam Caesaris candidatus". Nam illud "petis" ambiguum est, securitas similis. Quod hactenus ostendisse satis est.

63. Ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est, eaque optima quae ex pluribus constat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus qui ei diceret: "ego si prandere volo, domum eo", "tu enim" inquit "non times ne locum perdas".

64. Ex contrario non una species. Neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto quem ignominia mittebat, subinde interponenti precibus: "quid respondebo patri meo?" "dic me tibi displicuisse", quo Gabba paenulam roganti: "non possum commodare, domi maneo", cum cenaculum eius perplueret. Tertium adhuc illud, nisi quod ut ne auctorem ponam verecundia ipsius facit: "libidinosior es quam ullus spado", quo sine dubio et opinio decipitur, sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est, sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus cum ei nuntiatum esset ... "aliquando desinet putere".

65. Onerabo librum exemplis, similemque iis qui risus gratia componuntur efficiam, si persequi voluero singula veterum. Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. Nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit,

66. alterum interpellatorem, et partitione Gabba, cum paenulam roganti respondit: "non pluit, non opus est tibi: si pluet, ipse utar". Proinde genere specie propriis differentibus iugatis adiunctis consequentibus antecedentibus repugnantibus causis effectis, comparatione parium maiorum minorum similis materia praebetur, sicut in tropos quoque omnis cadit.

67. An non plurima dicuntur (per hyperbolen? ut) quod refert Cicero de homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabium offendisse, et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum.

68. Quid ironia? nonne etiam quae severissime fit ioci paene genus est? Qua urbane usus zo est Afer, cum Didio Gallo, qui provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tamquam coactus querebatur: "age" inquit "aliquid et rei publicae causa". Metaphora quoque Cicero lusit, cum Vatini morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor: "interim" inquit "usura fruar".

69. Idem per allegorian M. Caelium, melius obicientem crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat. Emphasi A. Vivius dixit ferrum in tuccium incidisse.

70. Figuras quoque mentis, quae schemata dianoias dicuntur, res eadem recipit omnis, in quas nonnulli diviserunt species dictorum. Nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et minamur et optamus; quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes dicimus. Ridiculum est autem omne quod aperte fingitur.

71. Stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula; sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. Stulte interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus an spectasset. Fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo: "(non), sed in orchestra pila lusi".

72. Refutatio cum sit in negando redarguendo defendendo elevando, ridicule negavit Manius curius; nam cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset, "ergo ego" inquit "numquam vici".

73. Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium curium multum de annis aetatis suae mentientem: "tum ergo cum una declamabamus non eras natus", interim et simulata adsensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere: "verum est", inquit, "nam hoc illam iam viginti annis audio".

74. Belle interim subicitur pro eo quod neges aliud mordacius, ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere,"non mehercules" inquit "hoc umquam dixi, sed dixi emere te solere". Defensionem imitatus est eques Romanus, qui obicienti Augusto quod patrimonium comedisset,"meum" inquit "putavi".

75. Elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis iactantiam minuat (quem ad modum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, "numquam fugiens respexeris" inquit) aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus quod sexagenarius publiliam virginem duxisset "cras mulier erit" inquit.

76. Hoc genus dicti consequens vocant quidam, estque illi simile quod Cicero curionem, semper ab excusatione aetatis incipientem, facilius cotidie prohoemium habere dixit, quia ista natura sequi et cohaerere videantur.

77. Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. Qui pedibus aeger cum vellet videri commodioris valetudinis factus et diceret se iam bina milia passuum ambulare, "dies enim" inquit "longiores sunt". Et Augustus, nuntiantibus Terraconensibus palmam in ara eius enatam, "apparet" inquit "quam saepe accendatis".

78. Transtulit crimen Cassius Severus; nam cum obiurgaretur a praetore quod advocati eius L. Vaxo Epicurio, Caesaris amico, convicium fecissent, "nescio" inquit "qui conviciati sint, et puto Stoicos fuisse". Repercutiendi multa sunt genera, venustissimum quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur, ut, Trachalus dicenti suelio "si hoc ita est, is in exilium", "si non est ita, redis" inquit.

79. Elusit Cassius Severus, obiciente quodam quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo "numquid ergo illuc accedo?" Sed eluditur et ridiculum ridiculo (ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum, dixisset: "imperator, torque me dona", "malo" inquit "te civica donare"),

80. mendacium quoque mendacio, ut Gabba, dicente quodam victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse, "nihil" inquit "mirum; am ibi tam longae nascuntur ut iis piscatores pro restibus cingantur".

81. Contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. Sic Afer, cum ageret contra libertum Claudi Caesaris et ex diverso quidam condicionis eiusdem cuius erat litigator exclamasset: "praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis", "nec mehercule" inquit "quicquam proficio". cui vicinum est non negare quod obicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur, ut Catulus dicenti Philippo: "quid latras?" "furem video" inquit.

82. In se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile: quod fieri totidem modis quot in alios potest, ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo.

83. Illud vero, etiam si ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur: quod fecisse quendam scio qui humiliori libere adversus se loquenti "colaphum" inquit "tibi ducam, et formulam scribes quod caput durum habeas". Hic enim dubium est utrum ridere audientes an indignari debuerint.

84. superest genus decipiendi opinionem aut dicta a intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. Inopinatum et a lacessente poni solet, quale est quod refert Cicero: "quid huic abest nisi res et virtus?" aut illud Afri: "homo in agendis causis optime vestitus": et in occurrendo, ut Cicero audita falsa Vatini morte, cum obvium libertum eius interrogasset "rectene omnia?" dicenti "recte" "mortuus est!" inquit.

85. Plurimus autem circa simulationem <et dissimulationem> risus est, quae sunt vicina et prope eadem, sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intellegere fingentis. Simulavit Afer cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse (quae erat potens femina) "quis est" inquit "iste?" Celsinam enim videri sibi virum finxit.

86. Dissimulavit Cicero cum Sex. Annalis testis reum laesisset et instaret identidem accusator: "dic, M. tulli, si quid potes de Sexto Annali"; versus enim dicere coepit de libro Enni annali sexto: "quis potis ingentis causas evolvere belli?"

87. cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas, ut Cascellio, qui consultatori dicenti "navem dividere volo" "perdes" inquit. Sed averti intellectus et a solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui, interrogatus quid sentiret de eo qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit.

88. Ei confine est quod dicitur per suspicionem, quale illud apud Ciceronem querenti quod uxor sua ex fico se suspendisset: "rogo des mihi surculum ex illa arbore ut inseram"; intellegitur enim quod non dicitur.

89. Et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.

90. Alienam finxit Iuba, qui querenti quod ab equo suo esset adspersus "quid? tu" inquit "me Hippocentaurum putas?" suam C. Cassius, qui militi sine gladio decurrenti "heus, commilito, pugno bene uteris" inquit, et Gabba de piscibus, qui, cum pridie ex parte adesi et versati postera die positi essent, "festinemus, alii subcenant" inquit. Tertium illud Cicero, ut dixi, adversus curium; fieri enim certe non poterat ut cum declamaret natus non esset.

91. Est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar. Nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis vulnerare voluisset, "quid enim faceret", inquit, "cum tu galeam et loricam haberes?"

92. Vel optima est autem simulatio contra simulantem, qualis illa Domiti Afri fuit. Vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum an primipilari seni intestato suaderet ordinare suprema iudicia: "noli" inquit "facere; offendis illum."

93. Iucundissima sunt autem ex his omnibus lenta et, ut sic dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum "amas me", inquit, "quod te non vidi?" et dispensatori, qui, cum reliqua non reponeret, dicebat subinde "non comedi; pane et aqua vivo", "passer, redde quod debes": quae +hypo to ethos+ vocant.

94. Est gratus iocus qui minus exprobrat quam potest, ut idem dicenti candidato "semper domum tuam colui", cum posset palam negare, "credo", inquit, +"et verum".+ Interim de se dicere ridiculum est: et, quod in alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam ipsi palam exprobratur movet risum;

95. quale Augusti est cum ab eo miles nescio quid improbe peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste rogaturum: "non magis" inquit "faciam, commilito, quod petis quam quod Marcianus a me petiturus est".

96. Adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut sunt (quod adeo facile est ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius si qua etiam ambiguitate conditur, ut Cicero in Lartium, hominem callidum et versutum, cum is in quadam causa suspectus esset:

"nisi si qua Ulixes lintre evasit Lartius":

97. seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus sententiam rogabatur: "hereditas est quam vocant sapientiam"

pro illo "felicitas est": seu ficti notis versibus similes quae paroidia dicitur:

98. et proverbia oportune aptata, ut homini nequam lapso et ut adlevaretur roganti "tollat te qui non novit". Ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est, ut Cicero fecit cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset Hortensius: "non intellego haec aenigmata"; "atqui debes", inquit, "cum Sphingem domi habeas"; acceperat autem ille a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae.

99. subabsurda illa constant stulti simulatione: [et] quae nisi fingantur stulta sunt, ut qui mirantibus quod humile candelabrum emisset "pransorium erit" inquit. Sed illa similia absurdis sunt acria quae tamquam sine ratione dicta feruntur, ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus eius auctionem proposuisset, "domum" inquit "vendidit".

100. Deprensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant, ut qui testem dicentem a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, "latus" inquit "oportuit". Contumeliis quoque uti belle datur: ut Hispo +obicientibus arbore+ crimina accusatori "me ex te metiris?" inquit. Et fulvius propincus legatario interroganti an in tabulis quas proferebat chirographus esset "et verus", inquit, "domine".

101. Has aut accepi species aut inveni frequentissimas ex quibus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est infinitas esse tam salse dicendi quam severe, quas praestat persona locus tempus, casus denique, qui est maxime varius.

102. Itaque haec ne omisisse viderer attigi: illa autem quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum adfirmarim esse plane necessaria. His adicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda: quae sunt quidem urbana, sed risum tamen non habent.

103. Neque enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intellegi coeptam, postquam urbis appellatione, etiam si nomen proprium non adiceretur, Romam tamen accipi sit receptum.

104. Eamque sic finit: "urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos movendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res ac persona desiderat". cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnis orationis virtutes complexa sit. Nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est.

105. cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque in eodem libro dicat fuisse et in multis narrandi urbanitatem. Paulo post ita finit, Catonis, ut ait, opinionem secutus: "Urbanus homo [non] erit cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus circulis conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erit quicumque haec faciet orator".

106. Quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur et urbane dicti nomen accipiet. Ceterum illi qui hoc proposuerat consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia media faceret: nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse in non satis urbana referri.

107. Nam meo quidem iudicio illa est urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu neque verbis neque ore gestuve possit deprendi, ut non tam sit in singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos atticismos ille reddens Athenarum proprium saporem.

108. Ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria genera, honorificum contumeliosum medium. Et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Q. Ligario apud Caesarem: "qui nihil soles oblivisci nisi iniurias",

109. et contumeliosi quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare: "habeo quem fugiam, quem sequar non habeo", et medii, quod apophthegmatikon vocat +et est ita cum dixerit+ neque gravem mortem accidere viro forti posse nec immaturam consulari nec miseram sapienti. Quae omnia sunt optime dicta, sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant non video.

110. Quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana esse dixerim, quae sunt generis eiusdem ex quo ridicula ducuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum,

111. et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere: etiam Pompei, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus: "transi ad Caesarem, me timebis". Erat enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari.

112. Etiam illud quod Cicero Caerelliae scripsit, reddens rationem cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret: "haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho"; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. Haec quae monebam dissimulanda mihi non fuerunt: in quibus ut erraverim, legentis tamen non decepi, indicata et diversa opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License