Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • Caput V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V

1. His pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer: qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus conexus ac mixtus est ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.

2. Ideoque nos quid in quaque re sequendum cavendumque sit docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium derigatur. Praecipiam igitur ne quod effici non potest adgrediamur, ut contraria vitemus et communia, ne quid in eloquendo corruptum obscurum sit? Referatur oportet ad sensus, qui non docentur.

3. Nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum repertis aut dubiis: et iudicium frequentissime certum est, consilium vero ratio est quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem et iudicationem.

4. Sed ne de hoc quidem praecepta in universum exspectanda sunt: nam ex re sumitur; cuius locus ante actionem est frequenter (nam Cicero summo consilio videtur in Verrem vel contrahere tempora dicendi maluisse quam in eum annum quo erat Q. Hortensius consul futurus incidere),

5. et in ipsis actionibus primum ac potentissimum optinet locum: nam quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit exigere consilii est: negare sit satius an defendere, ubi prohoemio utendum et quali, narrandumne et quo modo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat.

6. Sed haec quoque ut quisque passus est locus monuimus, idemque in reliqua parte faciemus, pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit quod demonstrari posse praeceptis non arbitror.

7. Laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstravit: poterat enim emendari neglegentia, at si nihil esset erratum, melioris in posterum spei non erat ratio.

8. Idem cum offensam vereretur si obiurgaret populi segnitiam in adserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent; nam et faciles habuit aures et natura sequebatur ut meliora probantis peiorum paeniteret.

9. Ciceronis quidem vel una pro Cluentio quamlibet multis exemplis sufficiet oratio. Nam quod in eo consilium maxime mirer? primamne expositionem, qua matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem? an quod iudicii corrupti crimen transferre in adversarium maluit quam negare propter inveteratam, ut ipse dicit, infamiam? an quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus? - quo genere defensionis etiam offendisset nondum praemonitas iudicum mentes; an quod se ipsum invito Cluentio facere testatus est? Quid pro Milone?

10. quod non ante narravit quam praeiudiciis omnibus reum liberaret? quod insidiarum invidiam in Clodium vertit, quamquam re vera fuerat pugna fortuita? quod factum et laudavit et tamen a voluntate Milonis removit? quod illi preces non dedit et in earum locum ipse successit? Infinitum est enumerare ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.

11. Illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando sed in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artis, plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere doctrinam. Aptare etiam orationem locis temporibus personis est eiusdem virtutis. Sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo coeperimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License