1. De inventione, ut arbitror,
satis dictum est: neque enim ea demum quae ad docendum pertinent exsecuti
sumus, verum etiam motus animorum tractavimus. Sed ut opera exstruentibus satis
non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere nisi
disponendis eis conlocandisque artificium manus adhibeatur: sic in dicendo
quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque conio gestum nisi
illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.
2. Nec inmerito secunda
quinque partium posita est, cum sine ea prior nihil valeat. Neque enim quamquam
fusis omnibus membris statua sit nisi conlocetur; et si quam in corporibus
nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, licet habeat eadem
omnia, prodigium sit tamen: et artus etiam leviter loco moti perdunt quo
viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento.
3. Nec mihi
videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso
peritura sint omnia. Sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et
sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut
nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam
consilium sequatur. Quapropter totus hic liber serviat divisioni, quae quidem,
si certa aliqua via tradi in omnis materias ullo modo posset, non tam paucis
contigisset. Sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot
saeculis nulla reperta sit causa quae esset tota alteri similis, sapiat oportet
actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat. Neque
infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.
|