1. Sit igitur,
ut supra significavi, divisio rerum plurium in singulas, partitio singularum in
partis discretio, ordo recta quaedam conlocatio prioribus sequentia adnectens,
dispositio utilis rerum ac partium in locos distributio.
2. Sed
meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari, nec eandem semper
primam quaestionem ex utraque parte tractandam. Cuius rei, ut cetera exempla
praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento, in
iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo
videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus
iudicem quaestioni legum praepararet. Aliud enim alii docere prius expedit,
alioqui semper petitoris arbitrio diceretur: denique in accusatione mutua, cum
se uterque defendat priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est
ordinem esse diversum. Igitur quid ipse sim secutus, quod partim praeceptis
partim usu partim ratione cognoveram, promam nec umquam dissimulavi.
3. Erat mihi
curae in controversiis forensibus nosse omnia quae in causa versarentur: nam in
schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata
Graeci vocant, Cicero proposita. cum haec in conspectu quodam modo
conlocaveram, non minus pro adversa parte quam pro mea cogitabam.
4. Et primum,
quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum, constituebam quid
utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo. Cogitabam quid primum
petitor diceret. Id aut confessum erat aut controversum. Si confessum, non
poterat ibi esse quaestio. Transibam ergo ad responsum partis alterius, idem
intuebar: nonnumquam etiam quod inde optinebatur confessum erat. Ubi primum
coeperat non convenire, quaestio oriebatur. Id tale est: "occidisti
hominem", "occidi". Convenit, transeo. Rationem reddere
debet reus quare occiderit. "Adulterum" inquit "cum adultera
occidere licet". Legem esse certum est. Tertium iam aliquid videndum est in quo pugna consistat. "Non
fuerunt adulteri": "fuerunt"; quaestio: de facto ambigitur,
coniectura est. Interim et hoc tertium confessum est, adulteros fuisse:
"sed tibi" inquit accusator "illos non licuit occidere: exul
enim eras" aut "ignominiosus". De iure quaeritur. At si protinus dicenti
"occidisti" respondeatur "non occidi", statim pugna est.
5. Si
explorandum est ubi controversia incipiat, considerari debet quae sit intentio
quae primam quaestionem facit.
6. Intentio
simplex: "occidit Saturninum Rabirius", coniuncta: "lege de
sicariis commisit L. Varenus: nam et C. Varenum occidendum et Cn. Varenum
vulnerandum et Salarium item occidendum curavit" - nam sic diversae
propositiones erunt: quod idem de petitionibus dictum sit. Verum ex
coniuncta propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si aliud
negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit. In quo genere est agenti dispiciendum
quid quoque loco diluat.
7. Quod
pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem
secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse
ponendum, summo firmissimum, inbecilliora media, quia et initio movendus sit
iudex et summo inpellendus.
8. At pro reo
plerumque gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans iudex
reliquorum defensioni sit aversior. Interim tamen et hoc mutabitur, si leviora
illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius
accusatoribus fide adgrediamur ultimum, iam iudicibus omnia esse vana
credentibus. Opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis
et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.
9. Ante actae
vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id de quo laturus est
sententiam iudex audire propitius incipiat. Sed hoc quoque pro Vareno Cicero in
ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.
10. Cum simplex intentio erit,
videndum est unum aliquid respondeamus an plura. Si unum, in re quaestionem
instituamus an in scripto: si in re, negandum sit quod obicitur an tuendum: si
scripto, in qua specie iuris pugna sit, et in ea de verbis an de voluntate
quaeratur.
11. Id ita consequemur si
intuiti fuerimus quae sit lex quae litem faciat, hoc est, qua iudicium sit
constitutum. Nam quaedam in scholasticis ponuntur ad coniungendam modo actae
rei seriem, ut puta: "Expositum qui agnoverit, solutis alimentis recipiat:
minus dicto audientem filium liceat abdicare. Qui expositum recepit, imperat ei
nuptias locupletis propinquae: ille deducere vult filiam pauperis
educatoris".
12. Lex de expositis ad
adfectum pertinet: iudicium pendet ex lege abdicationis. Nec tamen semper ex una lege quaestio
est, ut in antinomia. is spectatis apparebit circa quod pugna sit.
13. Coniuncta
defensio est, qualis pro Rabirio: "si occidisset, recte fecisset, sed non
occidit". Ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est
primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat
aestimandum. In quo non idem sentio quod de propositionibus paulo ante quodque
de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a
firmioribus.
14. Nam vis
quaestionum semper crescere debet et ad potentissima ab infirmissimis
pervenire, sive sunt eiusdem generis sive diversi. Iuris autem
quaestiones solent esse nonnumquam ex aliis atque aliis conflictionibus, facti
semper idem spectant. In utroque genere similis ordo est; sed prius de
dissimilibus: ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo
quod quasdam quaestiones exsecuti donare solemus et concedere: neque enim transire
ad alias possumus nisi omissis prioribus. Quod ipsum ita fieri oportet non ut
damnasse eas videamur, sed omisisse quia possimus etiam sine eis vincere. Procurator alicuius pecuniam petit ex
faenore hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse procuratorem
liceat.
15.
Finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quaeretur an
ei cuius nomine litigatur procuratorem habendi sit ius. Discedamus hinc quoque:
recipit natura quaestionem an ille cuius nomine agitur heres sit faeneratoris,
an ex asse heres.
16.
Haec quoque concessa sint: quaeretur an debeatur. Contra nemo tam
demens fuerit ut, cum id quod firmissimum duxerit se habere tractaverit, remittat
illud et ad leviora transcendat.
17. Huic in schola simile est:
"non abdicabis adoptatum: ut hunc quoque, non virum fortem: ut et fortem,
non quicumque voluntati tuae non paruerit: ut in alia omnia subiectus sit, non
propter optionem: ut propter optionem, non propter talem optionem".
18. Haec iuris quaestionum
differentia est. In factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua
citra summam quaestionem remitti solent, ut si is cum quo furti agitur dicat:
"proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea
fraude". Priora enim
remitti possunt, ultimum non potest.
19. Solebam et
hoc facere [praecipere], ut vel ab ultima specie (nam ea fere est quae continet
causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a genere
ad extremam speciem descenderem: etiam in suasoriis, ut deliberat Numa an
regnum offerentibus Romanis recipiat. Primum, id est genus, an regnandum, tum
an in civitate aliena, an Romae, an laturi sint Romani talem regem. Similiter
in controversiis. Optet enim vir fortis alienam uxorem. Ultima species est
an optare possit alienam uxorem. Generale est an quidquid optarit accipere
debeat; deinde, an ex privato, an nuptias, an maritum habentis.
20. Sed hoc non quem ad modum
dicitur ita et quaeritur. Primum enim occurrit fere quod est ultimum dicendum,
ut hoc: "non debes alienam uxorem optare", ideoque divisionem perdit
festinatio. Non oportet igitur offerentibus se contentum esse: quaere aliquid
ultra, sic: "ne viduam quidem"; adhuc plus +si+ "nihil ex
privato": ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, "nihil
inicum".
21. Itaque propositione visa,
quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum
responderi. Id si tamquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit
intueri voluerimus, occurrit. Si id non contigerit, seponamus id quod primum se
optulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? Id iterum et
tertium et dum nihil sit reliqui; itaque inferiora quoque scrutabimur, quae
tractata faciliorem nobis iudicem in summa quaestione facient.
22. Non dissimile huic est et
illud praeceptum, ut a communibus ad propria veniamus: fere enim communia
generalia sunt. Commune: "tyrannum occidit", proprium: "+tamen+
tyrannum occidit", "mulier occidit", "uxor occidit".
Solebam et excerpere quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me
erat, nec solum premere confessionem sed partiendo multiplicare, ut in illa
controversia: "Dux qui competitorem patrem in suffragiis vicerat captus
est: euntes ad redimendum eum legati obvium habuerunt patrem revertentem ab
hostibus.
23.
Is legatis dixit: sero itis. Excusserunt illi patrem et aurum in sinu eius
invenerunt: ipsi perseverarunt ire quo intenderant, invenerunt ducem cruci fixum,
cuius vox fuit: cavete proditorem. Reus est pater". Quid convenit?
"Proditio nobis praedicta est et praedicta a duce": quaerimus
proditorem. "Te isse ad hostes fateris et isse clam et ab his incolumem
redisse, aurum retulisse et aurum occultum habuisse".
24. Nam quod +fecit+, id
nonnumquam potentius fit in propositione: quae si animos occupavit, prope aures
ipsae defensioni praecluduntur. In totum autem congregatio criminum accusantem
adiuvat, separatio defendentem. Solebam id, quod fieri et in argumentis dixi,
in tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde
ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut in praevaricationum
criminibus: "Ut absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut
interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate
probationis aut praevaricatione. Nocentem fuisse confiteris: nulla potestas
obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla probandi
difficultas fuit: quid superest nisi ut praevaricatio fuerit"?
25. Si omnia
amoliri non poteram, plura amoliebar. "Hominem occisum esse constat, non
in solitudine, ut a latronibus suspicer, non praedae gratia, quia inspoliatus
est, non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur in causa. Quis
inimicus"? Quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem
inventioni quoque: excutere quidquid dici potest et velut reiectione facta ad
optimum pervenire. "Accusatur Milo quod Clodium occiderit". Aut fecit
aut non: optimum erat negare, sed non potest; occidit ergo. Aut iure aut
iniuria: utique iure; aut voluntate aut necessitate (nam ignorantia praetendi
non potest): voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio
ut id pro re publica fuerit. Necessitate?
26. Subita
igitur pugna, non praeparata: alter igitur insidiatus est. Uter?
Profecto Clodius. Videsne ut ipsa rerum necessitas diducat defensionem? Adhuc:
aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non.
27.
Tutius si noluit: fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente
Milone. At haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi qua recte
dicebamus occisum; adicietur: "quod suos quisque servos in tali re facere
voluisset".
28. Hoc eo est utilius quod
saepe nihil placet et aliquid dicendum est. Intueamur ergo omnia: ita apparebit
aut id quod optimum est aut id quod minime malum. Propositione aliquando
adversarii utendum et esse nonnumquam communem eam suo loco dictum est.
29. Multis milibus versuum scio
apud quosdam esse quaesitum quo modo inveniremus utra pars deberet prior
dicere, quod in foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel
novissime sorte diiudicatur. In schola quaeri nihil attinet, cum in
declamationibus isdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a
possessore concessum sit. Sed in plurimis controversiis ne inveniri quidem
potest, ut in illa: "Qui tris liberos habebat, oratorem philosophum
medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius
esse voluit qui esset utilissimus civitati. Contendunt".
30. Quis primus dicat incertum
est, propositio tamen certa: ab eo enim cuius persona utemur incipiendum erit.
Et haec quidem de dividendo in universum praecipi possunt.
31. At quo modo inveniemus
etiam illas occultiores quaestiones? Scilicet
quo modo sententias verba figuras colores: ingenio cura exercitatione. Non
tamen fere umquam nisi inprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem
velit.
32. Sed
plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel
nihil ad probationem conferentibus: alii nihil ultra ea quae in oculos
incurrunt exquirendum putant. Quod quo facilius appareat, unam de schola
controversiam, non ita sane difficilem aut novam, proponam in exemplum.
33. "Qui
reo proditionis patri non adfuerit, exheres sit: proditionis damnatus cum
advocato exulet. Reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non
adfuit: damnatus abiit cum advocato in exilium. Rusticus cum fortiter fecisset,
praemii nomine impetravit restitutionem patris et fratris. Pater reversus
intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat
sibi".
34. Hic illi
eloquentes, quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur,
invadent personas favorabiles: actio pro rustico contra disertum, pro viro
forti contra inbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo qui parte
contentus sit contra eum qui fratri nihil dare ex paternis velit.
35. Quae omnia
sunt in materia et multum iuvant, victoriam tamen non trahunt. In hac
quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc
virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. Illi
vero quibus propositum quidem melius sed cura in proximo est haec velut
innatantia videbunt:
36. excusatum
esse rusticum quod non interfuerit iudicio nihil conlaturus patri: sed ne
disertum quidem habere quod inputet reo, cum is damnatus sit; dignum esse
hereditate restitutorem: avarum impium ingratum qui dividere nolit cum fratre
eoque sic merito: quaestionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua
non expugnata non sit sequentibus locus.
37. At qui
naturam sequetur, illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticum:
"pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium
peto". Quis tam imperitus, quis tam procul a litteris quin sic incipiat,
etiam si nescierit quid sit propositio?
38. Hanc
communem omnium legem leviter adornabit ut iustam. Nempe sequetur ut quaeramus
quid huic tam aequae postulationi respondeatur. At id manifestum est: "lex
est quae iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit, tu
autem non adfuisti". Hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio
et eius qui non adfuerit vituperatio.
39. Adhuc
versamur in confessis; redeat animus ad petitorem: numquid non hoc cogitet
necesse est nisi qui sit plane hebes: "si lex obstat, nulla lis est, inane
iudicium est: atqui et legem esse et hoc quod ea puniat a rustico factum extra
dubitationem est". Quid ergo dicimus? "Rusticus eram". Si lex
[eram] omnis complectitur, nihil proderit: quaeramus ergo num infirmari in
aliquam partem lex possit.
40. Quid aliud
(saepius dicam) natura permittit quam ut cum verba contra sint de voluntate
quaeratur? Generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum; sed hoc
in commune de iure omni disputandum semper nec umquam satis iudicatum est. Quaerendum
igitur in hac ipsa qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto
adversetur.
41. "Ergo
quisquis non adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione"? Iam se illa
vel ultro offerent argumenta: "et infans"? (filius enim est et non
adfuit): "et qui aberat et qui militabat et qui in legatione erat"?
Iam multum acti est: potest aliquis non adfuisse et heres esse.
42. Transeat nunc idem ille qui
hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum: "ut ista
concedam, tu nec infans es nec afuisti nec militasti". Num aliud occurrit
quam illud:
43.
"sed rusticus sum"? Contra quod palam est dici: "ut agere non
potueris, adsidere potuisti", et verum est. Quare redeundum rustico ad
animum legum latoris: "impietatem punire voluit, ego autem impius non
sum". Contra quod disertus "tum impie fecisti" inquit "cum
exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc
genus optionis adduxerit". Praeterea "propter te damnatus est pater, videbaris
enim de causa pronuntiasse". Ad
haec rusticus: "tu vero in causa damnationis fuisti, multos offenderas,
inimicitias domui contraxeras". Haec coniecturalia: illud quoque, quod
coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum
periculo subiceret. Haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur.
44. Intendamus
ultra animum, videamusque an aliquid inveniri praeterea possit. Quo id modo
fiet? Sedulo imitor quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili
genere ad utilitatem me submitto discentium. Omnes adhuc quaestiones ex persona
petitoris ipsius duximus: cur non aliquid circa patrem quaerimus? Dictum enim
est: "quisquis non adfuerit, exheres erit".
45. Cur non
conamur et sic quaerere: "num cuicumque non adfuerit"? Facimus hoc
saepe in iis controversiis in quibus petuntur in vincula qui parentis suos non
alunt, ut eam quae testimonium in filium peregrinitatis reum dixit, eum qui
filium lenoni vendidit. In hoc de quo loquimur patre quid adprendi potest?
Damnatus est. Numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet?
46. Dura prima fronte quaestio.
Non desperemus: credibile est hoc voluisse legum latorem, ne auxilia liberorum
innocentibus deessent. Sed
hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur.
47.
Dat aliud argumentum controversia: "damnatus proditionis cum advocato
exulet". Vix videtur posse fieri ut poena filio in eodem patre et si
adfuerit et si non adfuerit constituta sit. Praeterea lex ad exules nulla pertinet;
non ergo credibile est de advocato damnati scriptum: an possint enim bona esse
ulla exulis?
48.
Rusticus in utramque partem dubium facit: disertus et verbis inhaerebit, in
quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui
non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum
innocenti non adfuisse dicet. Illud protinus non [id] indignum quod adnotetur,
posse ex uno statu duas generales quaestiones fieri: an quisquis, an cuicumque.
Haec ex duabus personis quaesita sunt. Ex
tertia autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit
ei de sua parte controversia. Nondum tamen cura deficiat: ista enim omnia dici
possent etiam non restituto patre. Nec statim eo tendamus quod occurrit ultro,
a rustico restitutum. Qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra: nam, ut
genus species sequitur, ita genus speciem praecedit.
49. Fingamus ergo ab alio
restitutum: ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro
sublatione iudicii sit et proinde valeat ac si iudicium non fuisset? Ubi
temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum
restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset
revocato, quae res advocati quoque poenam, tamquam is non adfuisset, remiserit.
50.
Tum venimus ad id quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem: ubi
rursus ratiocinamur an restitutor accipi debeat pro advocato, quando id
praestiterit quod advocatus petit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus
est.
51.
Reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium. Id ipsum adhuc
dividitur: etiam si uterque totum sibi vindicaret, nunc utique, cum alter
semissem, alter universa fratre excluso. Sed his tractatis etiam habet magnum
momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur.
Erit ergo coniectura qua mente pater intestatus decesserit; sed ea pertinet ad
qualitatem: alterius status instrumentum est.
52.
Plerumque autem in fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius
iudices audiunt. Aliquando
tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si in iure minus fiduciae erit,
aequitate iudicem praeparemus. Nihil habui amplius quod in universum
praeciperem.
53. Nunc eamus
per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem,
id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita in generalibus
scribere licet ut quae in quemque statum frequentissime incidant tradam. Et quia
natura prima quaestio est factumne sit, ab hoc ordiar.
|