1.
Post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis
iuvenibus inpenderam, cum a me quidam familiariter postularent ut aliquid de
ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque
linguae clarissimos non ignorabam multa quae ad hoc opus pertinerent
diligentissime scripta posteris reliquisse.
2.
Sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore,
hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam
etiam inter se contrarias difficilis esset electio, ut mihi si non inveniendi
nova, at certe iudicandi de veteribus iniungere laborem non iniuste viderentur.
3.
Quamvis autem non tam me vinceret praestandi quod exigebatur fiducia quam
negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur
oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei,
simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem.
4.
Nam ceteri fere qui artem orandi litteris tradiderunt ita sunt exorsi quasi
perfectis omni alio genere doctrinae summam (in eloquentiae) manum imponerent,
sive contemnentes tamquam parva quae prius discimus studia, sive non ad suum
pertinere officium opinati, quando divisae professionum vices essent, seu, quod
proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias,
procul tamen ab ostentatione positas, ut operum fastigia spectantur, latent
fundamenta.
5.
Ego cum existimem nihil arti oratoriae alienum sine quo fieri non posse
oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis
perveniri, ad minora illa, sed quae si neglegas non sit maioribus locus,
demittere me non recusabo, nec aliter quam si mihi tradatur educandus orator
studia eius formare ab infantia incipiam.
6.
Quod opus, Marcelle Vitori, tibi dicamus, quem cum amicissimum nobis tum eximio
litterarum amore flagrantem non propter haec modo, quamquam sint magna,
dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus, sed quod
erudiendo Getae tuo, cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen ostendit,
non inutiles fore libri videbantur quos ab ipsis dicendi velut incunabulis per
omnes quae modo aliquid oratori futuro conferant artis ad summam eius operis
perducere festinabimus,
7.
atque eo magis quod duo iam sub nomine meo libri ferebantur artis rhetoricae
neque editi a me neque in hoc comparati. Namque alterum sermonem per biduum
habitum pueri quibus id praestabatur exceperant, alterum pluribus sane diebus,
quantum notando consequi potuerant, interceptum boni iuvenes sed nimium amantes
mei temerario editionis honore vulgaverant.
8.
Quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adiecta,
omnia vero compositiora et quantum nos poterimus elaborata.
9.
Oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi vir bonus non potest,
ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem sed omnis animi virtutes
exigimus.
10.
Neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae, ut quidam
putaverunt, ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum
privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes,
fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator.
11.
Quare, tametsi me fateor usurum quibusdam quae philosophorum libris
continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad
artem oratoriam pertinere.
12.
An, si frequentissime de iustitia fortitudine temperantia ceterisque similibus
disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex
his incidat quaestio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda,
dubitabitur, ubicumque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes
oratoris esse praecipuas?
13.
fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura, sic
officio quoque copulata, ut idem sapientes atque eloquentes haberentur. Scidit
deinde se studium, atque inertia factum est ut artes esse plures viderentur.
Nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis
male uti, curam morum qui diserti habebantur reliquerunt:
14. ea vero destituta
infirmioribus ingeniis velut praedae fuit. Inde quidam contempto bene dicendi
labore ad formandos animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem
potiorem, si dividi posset, retinuerunt, nomen tamen sibi insolentissimum
adrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur; quod neque summi
imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei
publicae clarissime versati sibi umquam vindicare sunt ausi: facere enim optima
quam promittere maluerunt.
15. Ac veterum quidem
sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam
vixisse facile concesserim: nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in
plerisque vitia latuerunt. Non enim virtute ac studiis ut haberentur philosophi
laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum
pessimis moribus praetendebant.
16. Haec autem quae velut
propria philosophiae adseruntur, passim tractamus omnes. Quis enim non de
iusto, aequo ac bono, modo non et vir pessimus, loquitur? Quis non etiam
rusticorum aliqua de causis naturalibus quaerit? Nam verborum proprietas ac
differentia omnibus qui sermonem curae habent debet esse communis.
17. Sed ea et sciet optime et
eloquetur orator: qui si fuisset aliquando perfectus non a philosophorum
scholis virtutis praecepta peterentur. Nunc necesse est ad eos [aliquando]
auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem
praesertim occupaverunt, et velut nostrum reposcere, non ut illorum nos utamur
inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.
18. Sit igitur orator vir talis
qualis vere sapiens appellari possit, nec moribus modo perfectus (nam id mea
quidem opinione, quamquam sunt qui dissentiant, satis non est), sed etiam
scientia et omni facultate dicendi; qualis fortasse nemo adhuc fuerit,
19. sed non ideo minus nobis ad
summa tendendum est: quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam
sapientem repertum putabant, praecepta tamen sapientiae tradiderunt.
20. Nam est
certe aliquid consummata eloquentia neque ad eam pervenire natura humani
ingenii prohibet. Quod si non contingat, altius tamen ibunt qui ad summa
nitentur quam qui praesumpta desperatione quo velint evadendi protinus circa
ima substiterint.
21. Quo magis
impetranda erit venia si ne minora quidem illa, verum operi quod instituimus
necessaria, praeteribo. Nam liber primus ea quae sunt ante officium rhetoris
continebit. Secundo prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices
substantia quaeruntur tractabimus.
22. Quinque
deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni,
in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. Unus accedet in quo
nobis orator ipse informandus est: ubi qui mores eius, quae in suscipiendis
discendis agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse
finis, quae post finem studia, quantum nostra valebit infirmitas disseremus.
23. His omnibus
admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio quae non eorum modo
scientia quibus solis quidam nomen artis dederunt studiosos instruat et, ut sic
dixerim, ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere
eloquentiae possit.
24. Nam
plerumque nudae illae artes nimiae subtilitatis adfectatione frangunt atque
concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et
ossa detegunt, quae ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore
operienda sunt.
25 Ideoque nos
non particulam illam, sicuti plerique, sed quidquid utile ad instituendum
oratorem putabamus in hos duodecim libros contulimus, breviter omnia
demonstraturi: nam si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis
operis non reperietur.
26. Illud tamen
in primis testandum est, nihil praecepta atque artes valere nisi adiuvante
natura. Quapropter ei cui deerit ingenium non magis haec scripta sint quam de
agrorum cultu sterilibus terris.
27. sunt et
alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens laboris, valetudo,
constantia, decor, quae si modica optigerunt, possunt ratione ampliari, sed
nonnumquam ita desunt ut bona etiam ingenii studiique corrumpant: sicut haec
ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi legendi dicendi multa et
continua exercitatione per se nihil prosunt.
|