1. Coniectura omnis aut de re
aut de animo est. Utriusque
tria tempora, praeteritum praesens futurum. De re et generales
quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae
continentur. De animo quaeri non potest nisi ubi persona est et de facto
constat. Ergo cum de re agitur aut quid factum sit in dubium venit aut quid
fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus "an atomorum concursu mundus
sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus": in
definitis "an parricidium commiserit Roscius", "an regnum
adfectet Manlius", "an recte Verrem sit accusaturus Q.
Caecilius". In iudiciis praeteritum tempus maxime valet, nemo enim accusat
nisi quae facta sunt: nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis
colliguntur. Quaeritur et unde quid ortum, ut "pestilentia ira deum an
intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu", et quae causa
facti, ut "quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint, iure iurando
adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis". Quae duo genera non multum inter se
distant. Ea vero quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse
est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si
apud Lacedaemonios quaeratur an Athenis muri fiant. Est et illud, quod potest
videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur
quis sit, ut est quaesitum contra Urbiniae heredes is qui tamquam filius
petebat bona Figulus esset an Sosipater.
2. Nam et
substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri an sit, quo modo an
ultra oceanum, nec quid sit nec quale sit sed quis sit. Verum hoc quoque genus
litis ex praeterito pendet: "an hic sit ex Urbinia natus Clusinius
Figulus". fuerunt autem tales etiam nostris temporibus controversiae atque
aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt.
3. Animi
coniectura non dubie in omnia tempora cadit: "qua mente Ligarius in Africa
fuerit", "qua mente Pyrrhus foedus petat", "quo modo
laturus sit Caesar si Ptolomaeus Pompeium occiderit".
4. Quaeritur
per coniecturam et qualitatem circa modum speciem numerum: "an sol maior
quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures". Itemque
extra naturales quaestiones: "maius bellum Troianum an
Peloponnesium", "qualis clipeus Achillis", "an unus
Hercules".
5. In iis autem quae
accusatione ac defensione constant, unum est genus in quo quaeritur et de facto
et de auctore: quod interim coniunctam quaestionem habet et utrumque pariter
negatur, interim separatam, cum et factum sit necne et, si de facto constet, a
quo factum sit ambigitur.
6. Ipsum quoque factum
aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem,
veneno an cruditate perierit. Alterum est genus de facto tantum, cum, si id
certum sit, non potest de auctore dubitari: tertium de auctore tantum, cum
factum constat sed a quo sit factum in controversiam venit. Et hoc quod tertio
loco posui non est simplex. Aut
enim reus fecisse tantum modo se negat aut alium fecisse dicit. Sed ne in
alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur
mutua accusatio, quam Graeci anticategorian vocant, nostrorum quidam
"concertativam": interdum in aliquam personam quae extra discrimen
iudicii est transfertur, et alias certam, alias incertam: et cum certam, aut in
extrariam [vitam] aut in ipsius qui perit voluntatem. In quibus similis atque
in antikategoriai personarum causarum ceterorum comparatio est, ut Cicero pro
Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem
avertens crimen facit. Est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in
quo uterque a se factum esse dicit, et illud in quo non personae inter se sed
res ipsae colliduntur, id est non uter fecerit, sed utrum factum sit. cum de
facto et de auctore constat, de animo quaeri potest. Nunc de singulis. cum
pariter negatur, hoc modo: "adulterium non commisi", "tyrannidem
non adfectavi". In caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio:
"non est factum, et si factum est ego non feci". Sed cum dicimus
"proba hominem occisum", accusatoris tantum partes sunt, a reo nihil
dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest: quas spargere quam
maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut
causa periclitandum. Nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis
propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo
defendimur relicum est quo premimur: ut cum quaerimus de ambiguis signis
cruditatis et veneni, nihil tertium est, ideoque utraque pars quod proposuit
tuetur. Interim autem ex re quaeritur veneficium fuerit an cruditas, cum aliqua
ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur. Refert enim
convivium praecesserit an tristitia, labor an otium, vigilia an quies. Aetas quoque
eius qui perit discrimen facit. Interest
subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit: liberior adhuc in
utramque partem disputatio si tantum subita mors in quaestionem venit. Interim
ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse quia
credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto
quaeritur, naturalis ordo est ut prius factum esse accusator probet, deinde a
reo factum. Si tamen plures in persona probationes habuerit,
convertit hunc ordinem. Defensor
autem semper prius negabit esse factum, quia si in hac parte vicerit reliqua
non necesse habet dicere: victo superest ut tueri se possit.
7. Illic
quoque ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de
auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in
unam facti quaestionem, sicut in illa controversia (utendum est enim et hic
exemplis quae sunt discentibus magis familiaria): "Abdicatus medicinae
studuit. cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis
adhibitus sanaturum se dixit si is potionem a se datam bibisset. Pater acceptae
potionis epota parte dixit venenum sibi datum, filius quod relicum erat
exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est".
8. Manifestum
quis potionem dederit: quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen an
venenum fuerit ex argumentis a persona ductis colligetur. Superest tertium in
quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum quaeritur. cuius rei
supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huius modi iudicia, ut
hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem qui
arguitur fecisse neget. Ex hoc nascitur anticategoria: utique enim factum esse
convenit, quod duo invicem obiciunt.
9. In quo
quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse, quod neminem
ignorare arbitror: de uno enim reo consilium cogitur, et etiamsi qui sunt qui
invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est. Apollodorus quoque
anticategorian duas esse controversias dixit, et sunt re vera secundum forense
ius duae lites. Potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut
principis. Sed in iudicio quoque nihil interest actionum utrum simul de utroque
pronuntietur an etiamsi de uno fertur. Quo in genere semper prior debebit esse
defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies,
deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis si prius de innocentia
nostra constiterit, postremum quod ita demum duplex causa erit. Nam qui dicit
"ego non occidi", habet reliquam partem ut dicat "tu
occidisti": at qui dicit "tu occidisti", supervacuum habet
postea dicere "ego non occidi".
10. Hae porro
actiones constant comparatione: ipsa comparatio non una via ducitur. Aut enim
totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta
cum singulis. Quorum utrum sit faciendum non potest nisi ex ipsius litis
utilitate cognosci. Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine: est
enim superior* enim persona alieni cum persona matris temere compararetur.
Quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis: sed si
quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est. Et sive invicem
accusant, sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit, ut Roscius
in accusatores suos, quamvis reos non fecisset, sive in ipsos quos sua manu
perisse dicemus factum deflectitur, non aliter quam in iis quae mutuam
accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur. Id autem
genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in
foro. Nam id est in causa Naevi Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset
ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in
hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae
fateor. Nam ceterae quae sub nomine meo feruntur neglegentia excipientium in
quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent. Est et alia duplex
coniectura, huic anticategoriae diversa, de praemiis, ut in illa controversia:
"Tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum, et cum is
dedisse se pernegaret arcessit alterum medicum: ille datum ei venenum dixit sed
se antidotum daturum, et dedit potionem ei, qua epota tyrannus decessit. De
praemio duo medici contendunt". Nam ut illic factum in adversarium
transferentium, ita hic sibi vindicantium personae causae facultates tempora
instrumenta testimonia comparantur. Illud quoque, etiam si non est
anticategoria, simili tamen ratione tractatur in quo citra accusationem
quaeritur utrum factum sit. Utraque enim pars suam expositionem habet atque eam
tuetur, ut in lite Urbiniana petitor dicit Clusinium Figulum filium Urbiniae
acie victa in qua steterat fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam
a rege, tandem in Italiam ac patriam suam marginos venisse atque ibi agnosci:
Pollio contra servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manu
missum alienae se familiae venali inmiscuisse, a se rogantem ut ei serviret
emptum. Nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura
duplici atque diversa? Quae autem accusantium ac defendentium, eadem petentium
et infitiantium ratio est.
11.
Ducitur coniectura primum a praeteritis: in his sunt personae causae consilia. Nam is ordo
est, ut facere voluerit potuerit fecerit. Ideoque intuendum ante omnia qualis
sit de quo agitur. Accusatoris autem est efficere ut si quid obiecerit non
solum turpe sit, sed etiam crimini de quo iudicium est quam maxime conveniat.
Nam si reum caedis inpudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus
tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem petulantem crudelem temerarium
ostenderit. Patrono, si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel
defendat vel minuat: proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim
pleraque non solum [et] dissimilia sed etiam aliquando contraria, ut si reus
furti prodigus dicatur aut neglegens: neque enim videtur in eundem et
contemptus pecuniae et cupiditas cadere. Si deerunt haec remedia, ad illa
declinandum est, non de hoc quaeri, nec eum qui aliqua peccaverit utique
commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiciendi, quod
laesum et vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi posse. Alii a propositione accusatoris contraque
eam loci oriuntur. Saepe a persona prior ducit argumenta defensor, et interim
generaliter: incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam
hostibus patriam. Facile respondetur, vel quod omnia scelera in malos cadant
ideoque saepe deprensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate
defendi. Interim proprie, quod est varium: nam dignitas et tuetur reum et
nonnumquam ipsa in argumentum facti convertitur, tamquam inde fuerit spes
inpunitatis: proinde paupertas humilitas opes, ut cuique ingenio vis est, in
diversum trahuntur. Probi vero mores et ante actae vitae integritas numquam
non plurimum profuerint. Si nihil obicietur, patronus quidem in hoc vehementer
incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem de qua sola iudicium sit
cognitionem alligabit, dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec pro
+encenia+ ducendum scelus primum. Haec
in respondendo: sic autem praeparabit actione prima iudicum animos ut noluisse
potius obicere quam non potuisse credatur. Eoque satius est omni se ante actae
vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum
incessere, quia fides ceteris detrahitur: et qui nihil obicit omisisse credi
potest maledicta tamquam supervacua, qui vana congerit confitetur unum in ante
actis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit. Cetera quae a personis
duci solent in argumentorum locis exposuimus. Proxima est ex causis probatio,
in quibus haec maxime spectantur: ira odium metus cupiditas spes: nam reliqua
in horum species cadunt. Quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est
efficere +ad quidquid+ faciendum causae valere videantur, easque quas in
argumentum sumet augere: si minus, illuc conferenda est oratio, aut aliquas
fortasse latentes fuisse, aut nihil ad rem pertinere cur fecerit si fecit, aut
etiam dignius esse odio scelus quod non habuerit causam. Patronus vero,
quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine
causa.
12. Quod Cicero
vehementissime in multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui
omnibus aliis premebatur (nam et damnatus est). At si proponitur cur factum
sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet. Possunt autem esse
aliquae interim ignotae: an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum a quo
dicetur occisus. Si alia defecerint, non utique spectandas esse causas, nam quem
posse reperiri qui non metuat oderit speret, plurimos tamen haec salva
innocentia facere. Neque illud est omittendum, non omnis causas in omnibus
personis valere: nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in
curio Fabricioque momentum. De causa prius an de persona dicendum sit
quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae
frequenter causae. Mihi si neutro litis condicio praeponderet secundum naturam
videtur incipere a persona. Nam hoc magis generale est rectiorque divisio: an
ullum crimen credibile, an hoc. Potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere
utilitas. Nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris,
ut ebrietas ignorantia. Nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in
coniectura premunt. Et persona quidem nescio an umquam, utique in vero actu
rei, possit incidere de qua neutra pars dicat: de causis frequenter quaeri
nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina
secum habent.
13. Post haec
intuenda videntur et consilia, quae late patent: an credibile sit reum sperasse
id a se scelus effici posse; an ignorari cum fecisset; an etiam si ignoratum
non esset absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus
incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur; an etiam tanti putaverit
poenam subire? Post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel
securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones
quibus ab eo Clodius inpune occidi potuerit. Praeterea cur potissimum illo
loco, illo tempore, illo modo sit adgressus, qui et ipse diligentissime
tractatur pro eodem locus, an etiam, si nulla ratione ductus est, impetu raptus
sit et absque sententia (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium), an
etiam consuetudine peccandi sit ablatus.
14. Excussa
prima parte "an voluerit", sequitur "an potuerit". Hic
tractatur locus tempus, ut furtum in loco cluso frequenti, tempore vel diurno,
cum testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas. Inspiciuntur itaque
difficultatis occasiones, quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent. Hic
sequens locus talis est ut si fieri non potuit sublata sit lis, si potuit
sequatur quaestio an fecerit. Sed haec etiam ad animi coniecturam pertinent:
nam et ex his colligitur an speraverit. Ideo spectari debent et instrumenta, ut
Clodi ac Milonis comitatus.
15. Quaestio "an
fecerit" incipit a secundo tempore, id est praesenti aut [deinde]
coniuncto, quorum sunt sonus clamor gemitus: deinde insequentis latitatio
metus, similia. His accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et
facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt. Haec aut nostra sunt aut
aliena. Sed verba nobis magis nocent et minus [magis] prosunt nostra quam
aliena, magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. Facta autem interim magis prosunt nostra,
interim aliena, ut si quid quod pro nobis sit adversarius fecit: semper vero
magis nocent nostra quam aliena. Est et illa in verbis differentia, quod aut
aperta sunt aut dubia. Seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint
necesse dubia: tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia:
"interrogatus filius ubi esset pater, dixit: ubicumque est, bibit; at ille
in puteo mortuus est inventus". Aliena quae sunt dubia numquam possunt
nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. "Nocte audita
vox est: cavete tyrannidem", et "interrogatus cuius veneno moreretur
respondit: non expedit tibi scire". Nam
si est qui possit interrogari, solvet ambiguitatem. cum autem dicta factaque
nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur.
16. De uno
quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed in
omnis aliquid ex his cadit. Nam furti, depositi, creditae pecuniae et a
facultatibus argumenta veniunt ("an fuerit quod deponeretur") et a
personis ("an ullum deposuisse apud hunc vel huic credidisse credibile
sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem"). Sed
etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et de auctore.
17. Crediti et
depositi duae quaestiones, sed numquam iunctae, an datum sit, an redditum.
Habent aliquid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum discrimen est et
de utriusque vita dicendum, quamquam et id quaeritur, an utrumque pariter
defendi oporteat. cuius rei consilium nascetur ex causa: nam si adiuvabit pars
altera, coniungam, si nocebit, separabo. Ne quis autem mihi putet temere
excidisse quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim,
potest accusari sola mulier incerti adulterii: "munera domi inventa sunt,
pecunia cuius auctor non exstat, codicilli dubium ad quem scripti". In
falso quoque ratio similis: aut enim plures in culpam vocantur aut unus. Et
scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non
semper, nam et decipi potuit. Is autem qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur et
scriptorem et signatores defendet. Idem argumentorum loci in causis proditionis
et adfectatae tyrannidis.
18. Verum illa scholarum
consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia quae in themate non sunt
pro nobis ducimus. Adulterium obicis: "quis testis? quis index"?
Proditionem: "quod pretium? quis conscius"? Venenum: "ubi emi? a quo? quando?
quanti? per quem dedi"? Pro reo tyrannidis adfectatae: "ubi sunt
arma? quos contraxi satellites"?
19. Neque haec
nego esse dicenda et ipsis utendum pro parte suscepta: nam et in foro aliqua,
quando adversarius probare non poterit, desiderabo. Sed in foro tantam illam
facilitatem olim desideravimus, ubi non fere causa agitur ut non aliquid ex his
aut plura ponantur.
20. huic simile
est quod in epilogis quidam quibus volunt liberos parentes nutrices
accommodant: nisi quod magis concesseris ea quae non sint posita desiderare
quam dicere. De animo quo modo quaeratur satis dictum est, cum ita
diviserimus: an voluerit, an potuerit, an fecerit. Nam qua via tractatur an
voluerit, eadem quo animo fecerit: id enim est, an male facere voluerit.
21. Ordo quoque rerum aut
adfert aut detrahit fidem: multo scilicet magis res prout ponuntur congruunt
aut repugnant. Sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur.
Quaerendum tamen semper quid cuique conectatur et quid consentiat.
|