1. Sequitur coniecturam
finitio; nam qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit ut dicat non
id fecisse quod obiciatur. Itaque pluribus in legibus isdem quibus coniectura
versatur, defensionis tantum genere mutato, ut in furtis depositis adulteriis.
Nam quem ad modum dicimus "non feci furtum", "non accepi
depositum", "non commisi adulterium", ita "non est hoc
furtum", "non est hoc infitiatio", "non est hoc adulterium".
Interim a qualitate ad finitionem descenditur ut in actionibus dementiae, malae
tractationis, rei publicae laesae: in quibus si recte facta esse quae
obiciuntur dici non potest, illud succurrit: "non est hoc dementem esse,
male tractare, rem publicam [verbis] laedere". Finitio igitur est rei
propositae propria et dilucida et breviter comprensa verbis enuntiatio. Constat
maxime, sicut est dictum, genere specie differentibus propriis: ut si finias
equum (noto enim maxime utar exemplo), genus est animal, species mortale,
differens inrationale (nam et homo mortale erat), proprium hinniens. Haec
adhibetur orationi pluribus causis. Nam tum est certum de nomine sed quaeritur
quae res ei subicienda sit, tum res est manifesta sed quod * nomine constat, de
re dubium est, interim coniectura est, ut si quaeratur quid sit deus. Nam qui
neget deum esse spiritum omnibus partibus inmixtum, non hoc dicat, falsam esse
divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam
locumque inter mundos dedit. Nomine
uterque uno utitur, utrum sit in re coniectat.
2. Interim
qualitas tractatur, ut "quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene
dicendi scientia". Quod genus est in iudiciis frequentissimum. Sic enim
quaeritur an deprehensus in lupanari cum aliena uxore adulter sit: quia non de
appellatione sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaverit; nam si
peccavit, non potest esse aliud quam adulter. Diversum est genus cum
controversia consistis in nomine quod pendet ex scripto, nec versatur in
iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt: an qui se interficit homicida
sit, an qui tyrannum in mortem compulit tyrannicida, an carmina magorum
veneficium. Res enim manifesta est sciturque non idem esse occidere se quod
alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina
ac mortiferam potionem, quaeritur tamen an eodem nomine appellanda sint.
3. Quamquam autem dissentire
vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit finitionem esse de
eodem et de altero (semper enim neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit
potius), tamen equidem tris habeo velut species. Nam interim convenit solum
quaerere an hoc sit, ut an adulterium in lupanari. cum hoc negamus, non necesse
est dicere quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur. Interim quaeritur hoc
an hoc: furtum an sacrilegium (non quin sufficiat non esse sacrilegium, sed
quia satius sit dicere quid sit aliud); quo in loco utrumque finiendum est.
Interim quaeritur in rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit
appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum. In
omnibus autem huius generis litibus quaeritur an etiam hoc, quia nomen de quo
ambigitur utique in alia re certum est. "Sacrilegium est rem sacram de
templo surripere: an et privatam"? "Adulterium cum aliena uxore domi
coire: an et in lupanari"? "Tyrannicidium occidere tyrannum: an et in
mortem compellere"? Ideoque syllogismos, de quo postea dicam, velut
infirmior est finitio, quia in hac quaeritur an idem sit huius rei nomen quod
alterius, illo an proinde habenda sit haec [autem] atque illa. Est et talis
finitionum diversitas, ut quae idem sentiunt non isdem verbis comprehendantur,
ut "rhetorice est bene dicendi scientia", et eadem "bene
inveniendi" et "bene enuntiandi" et "dicendi secundum
virtutem orationis" et "dicendi quod sit officii": atque
providendum +ut sit officii+ sensu non pugnant comprehensione dissentiant. Sed
de his disputatur, non litigatur. Opus est aliquando finitione obscurioribus et
ignotioribus verbis: quid sit clarigatio, erctum citum, interim notis nomine
[videbis]: quid sit penus, quid litus.
4. Quae varietas effecit ut
eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus
subicerent. Quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem
dialecticorum formata conclusio, ut in disputationibus potius arguta verborum
cavillatrix quam in oratoris officio multum allatura momenti. Licet enim valeat
in sermone tantum ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel
tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen
eius in causis utilitas. Persuadendum enim iudici est, qui, etiam si verbis
devictus est, tamen nisi ipsi rei accesserit tacitus dissentiet. Agenti vero quae tanta est huius
praecisae comprehensionis necessitas? An, si non dixero "homo est animal
mortale rationale", non potero, expositis tot corporis animique
proprietatibus, latius oratione ducta vel a dis eum vel a mutis discernere?
Quid quod +nec uno modo+ definitur res eadem (ut facit Cicero: "Quid est
enim vulgo? Universos"), et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores
plerumque fecerunt: rarissime enim apud eos reperitur illa ex consuetudine
philosophorum ducta servitus (est certe servitus) ad certa se verba
adstringendi, idque faciendum in libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius.
Nam est etiam periculosum, cum, si uno verbo sit erratum, tota causa cecidisse
videamur, optimaque est media illa via, qua utitur Cicero pro Caecina, ut res
proponatur, verba non periclitentur: "etenim, recuperatores, non ea sola
vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae
periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo statu
demovet"; aut cum finitionem praecedit probatio, ut in Philippicis Cicero
Servium sulpicium occisum ab Antonio colligit et in clausula demum ita finit:
"is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit". Non
negaverim tamen haec quoque ut expediet causae esse facienda, et si quando
firme comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio, esse id tum elegans,
tum etiam fortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis.
5. Eius certus
ordo est: quid sit, an hoc sit, et in hoc fere labor maior est, ut finitionem
confirmes, quam ut rei finitionem adplices. In eo "quid
sit" duplex opus est: nam et nostra confirmanda est et adversae partis
destruenda finitio. Ideoque in schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem,
duos ponere debemus fines quales utrimque esse optimi poterunt. At in foro
providendum num forte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an
contraria an communis sit finitio, quorum nihil accidere nisi agentis culpa
potest. Ut recte autem finiamus ita fiet si prius in animo constituerimus quid
velimus efficere: sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. Atque ut a
notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: "qui privatam
pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est": culpa manifesta est,
quaestio [est] an huic crimini nomen quod est in lege conveniat. Ergo ambigitur
an hoc sacrilegium sit. Accusator, quia de templo surrepta sit pecunia, utitur
hoc nomine: reus, quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium, sed furtum
fatetur. Actor ergo ita finiet: "sacrilegium est surripere aliquid de
sacro"; reus: "sacrilegium est surripere aliquid sacri". Uterque
finitionem alterius inpugnat. Ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum
plena. Nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem
pertineat. [Falsa est si dicas "equus est animal rationale": nam est
equus animal, sed inrationale. Quod autem commune cum alio est desinet esse
proprium]. Hic reus falsam dicit esse finitionem accusatoris, accusator autem
non potest dicere falsam rei, nam est sacrilegium surripere aliquid sacri, sed
dicit parum plenam, adiciendum enim "aut ex sacro". Maximus autem
usus in adprobando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnumquam
etiam etymologias. Quae tamen omnia, sicut in ceteris, confirmat aequitas,
nonnumquam et coniectura mentis. "Etymologia maxime rara est: "quid
enim est aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde
etiam nomen ductum est tumultus". Circa propria ac differentia magna
subtilitas, ut cum quaeritur an addictus, quem lex servire donec solverit
iubet, servus sit. Altera pars finit ita: "servus est qui est iure in
servitute", altera: "qui in servitute est eo iure quo servus",
aut, ut antiqui dixerunt, "qui servitutem servit". Quae finitio,
etiam si distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis
est. Dicet enim adversarius servire eum servitutem aut eo iure quo servum. Videamus ergo propria et differentia,
quae libro quinto leviter in transitu attigeram. Servus cum manu mittitur fit
libertinus, addictus recepta libertate ingenuus: servus invito domino
libertatem non consequetur, addictus * consequetur: ad servum nulla lex
pertinet, addictus legem habet: propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen
nomen cognomen tribum; habet haec addictus.
6. Excusso
"quid sit", prope peracta est quaestio "an hoc sit": id
enim agimus, ut sit causae nostrae conveniens finitio. Potentissima est autem
in ea qualitas: an amor insania. huc pertinebunt probationes quas Cicero dicit
proprias esse finitionis, ex antecedentibus consequentibus adiunctis
repugnantibus causis effectis, similibus, de quorum argumentorum natura dictum
est. Breviter autem pro Caecina Cicero initia causas effecta antecedentia
consequentia complexus est: "Quid igitur fugiebant? Propter metum. Quid
metuebant? Vim videlicet. Potestis igitur principia negare cum extrema
concedatis"? Sed similitudine quoque usus est: "quae vis in bello
appellatur, ea in otio non appellabitur"? Sed etiam ex contrario argumenta
ducuntur, ut si quaeratur [an] amatorium venenum sit necne, quia venenum
amatorium non sit.
7. Illud
alterum genus quo sit manifestius adulescentibus meis (meos enim semper
adulescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo. Iuvenes qui
convivere solebant constituerunt ut in litore cenarent: unius, qui cenae
defuerat, nomen tumulo quem exstruxerant inscripserunt. Pater eius, a
transmarina peregrinatione cum ad litus idem adpulisset, lecto nomine suspendit
se. Dicuntur ii causa mortis fuisse. Hic finitio est accusatoris: "per
quem factum est ut quis periret, causa mortis est", rei: "qui fecit
quid sciens per quod perire homini necesse esset". Remota finitione
accusatori sat est dicere: "causa mortis fuistis, per vos enim factum est
ut homo periret: quia nisi vos illud fecissetis viveret". Contra:
"Non statim per quem factum est ut quis periret is damnari debet, ut
accusator, testis, iudex rei capitalis. Nec undecumque causa fluxit, ibi culpa
est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is
naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic contracta
decesserit. Nec fuerit in causa mortis solum adulescentium factum, sed
credulitas senis, in dolore ferendo infirmitas: denique si fortior fuisset aut
prudentior viveret. Nec mala
mente fecerunt, et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario
suspicari non esse monumentum. Qui ergo puniri debent in quibus omnia sunt
homicidae praeter manum"?
8. Est interim
certa finitio, de qua inter utramque partem convenit, ut Cicero dicit:
"maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate":
quaeritur tamen an maiestas minuta sit, ut in causa Corneli quaesitum est. Sed
hic, etiam si videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur
iudicatio est qualitatis, atque ad eum potius statum reducenda: ad cuius forte
quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.
|