Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • Caput IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV

1. Est autem qualitas alia de summo genere atque ea quidem non simplex. Nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma quaeritur: an inmortalis anima, an humana specie deus, et de magnitudine ac numero: quantus sol, [et] an unus mundus. Quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint. Haec et in suasoriis aliquando tractari solent, ut, si Caesar deliberet an Britanniam inpugnet, quae sit Oceani natura, an Britannia insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum adgredienda in consilium ferendum sit.

2. Eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, adpetenda vitanda: quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris, hic de factis agitur. Item demonstrativae partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. Lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate eorum. Genus causae aut simplex aut comparativum: illic quid aequum, hic quid aequius aut quid aequissimum sit excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius qui causam dicit aut defensio est criminis aut inminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.

3. Defensio longe potentissima est qua ipsum [et] factum quod obicitur dicimus honestum esse. Abdicatur aliquis quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur quod fecimus. Hanc partem vocant Hermagorei kat'antilempsin, ad intellectum id nomen referentes: Latine ad verbum tralatam non invenio, absoluta appellatur. Est enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne. Iustum omne continetur natura vel constitutione. Natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem. Hinc sunt pietas fides continentia et alia. Adiciunt et id quod sit par. Verum id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum qui prior fecit iniusti, et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum quod antecessit. Illa utrimque iusta: eadem lex, eadem condicio; ac forsitan ne sint quidem paria quae ulla parte sunt dissimilia.

Constitutio est in lege more iudicato pacto.

4. Alterum est defensionis genus in quo factum per se inprobabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur: id vocant kat'antithesin. Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. In quo genere fortissimum est si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis Horati Milonis. Antenklema dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione qui vindicatur: "occisus est sed latro", "excaecatus sed raptor". Est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur, neque ex contrario facto, sed in aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnumquam et nostra si modo id erit quod facere nostra causa fas sit: quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse numquam potest, in domesticis disceptationibus potest. Nam et filius patri in iudicio abdicationis et maritus uxori si malae tractationis accusabitur et pater filio si dementiae causa erit non inverecunde dicet multum sua interfuisse.

5. In quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa. Quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur. Nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est: quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit: quae illic dementiae, hic petendi curatoris. subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit. Nam in comparatione malorum boni locum optinet levius, ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus nisi id factum esset fuerit exercitus. Hoc genus antistasis Graece nominatur, comparativum nostri vocant.

6. Haec circa defensionem facti: quae si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. Ideoque etiam in hos qui citra scriptum sunt status visa est cadere tralatio. Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si TI. Gracchus reus foederis Numantini (cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videtur) missum se ab imperatore suo diceret; interim derivatur in rem, ut si is qui testamento quid iussus non fecerit dicat per leges id fieri non potuisse. Hoc metastasin dicunt.

7. Hinc quoque exclusis excusatio superest. Ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse eum scisse: aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine.

8. Fortuna quoque saepe substituitur culpae. Nonnumquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. Utriusque rei multa et manifesta exempla sunt: idcirco non est eorum necessaria expositio.

9. Si omnia quae supra scripta sunt deerunt, videndum an inminui culpa possit. Hic est ille qui a quibusdam fieri solet status quantitatis. Sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque quae ad numerum refertur a Graecis. Nam et pelicoteta et posoteta dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur. Ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium umquam venire. Quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit: "causas, Caesar, egi multas et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, iudices: erravit, lapsus est, non putavit, si umquam posthac", et cetera.

10. In senatu vero et apud populum et apud principem et ubicumque sui iuris clementia est, habet locum deprecatio. In qua plurimum valent ex ipso qui reus est haec tria: vita praecedens si innocens, si bene meritus; spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri; praeterea, si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis poenarum dedisse. Extra nobilitas dignitas, propinqui amici. In eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum est; laus enim misericordis potius quam reprensio dissoluti consecutura est. Verum et in iudiciis etiam si non toto genere causae, tamen ex parte magna hic locus saepe tractatur. Nam et divisio frequens est: etiam si fecisset, ignoscendum fuisse, idque in causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent. Sed nonnumquam etiam rei totius hic summa constituta. An vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? Sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur: an commissa sit poena, an exigi debeat. Id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.

11. De praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit dignus qui petit, an tanto; ex duobus, uter dignior, ex pluribus, quis dignissimus. Quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. Et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque (nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus) et locum multipliciter (in civitate tyrannis adsueta an libera semper, in arce an domi) et quo modo factum sit (ferro an veneno) ut quo tempore (bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus.) Habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas. Similiter liberalitas a quo profecta sit refert: nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. Item in quam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam: similiter alia. Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent. Nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur, eloquentiae est opus: hic regnat, hic imperat, hic sola vincit.

12. Huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium. Nam et fere sic accidit, inventique sunt qui has materias officiorum vocarent. Sed alios quoque nonnumquam leges hae recipiunt status: nam et coniectura est aliquando in plerisque horum (cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt: cuius generis exempla sunt multa) et quid sit dementia ac mala tractatio finitur. Nam iuris leges plerumque quaestiones praecurrere solent, et ex quibus causae non fiat status; quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non detur, et cui accusare dementiae non permittatur.

13. Abdicationum formae sunt duae: altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt in quibus abdicatur filius quia non pareat patri. Illa semper asperam abdicantis actionem habet (inmutabile est enim quod factum est), haec ex parte blandam et suadenti similem (mavult enim pater corrigere quam abdicare); at pro filiis in utroque genere summissa est et ad satis faciendum composita. A quo dissensuros scio qui libenter patres figura laedunt: quod non ausim dicere numquam esse faciendum - potest enim materia incidere quae hoc exigat: certe vitandum est quotiens aliter agi potest; sed de figuris alio libro tractabimus. Non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis [actionis]: nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. Dementiae quoque iudicia aut propter id quod factum est aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur. Et actor in eo quod factum est liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tamquam valetudine lapsi misereatur: in eo vero cuius libera mutatio est diu roget et suadeat et novissime dementiam rationi queratur obstare non mores: quos quanto magis in praeteritum laudaverit, tanto facilius probabit morbo esse mutatos. Reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. Omnibus his commune est quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac venia frequenter utuntur. Est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius quam obiciatur absolutioni nonnumquam sufficit.

14. Sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. Iniuriarum: quamquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur. De accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur: in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est divisione: spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur. Frequentissimae tamen hae sunt quaestiones, uter maiores causas habeat, iter plus industriae aut virium sit allaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus. tutelae praeterea: in quo iudicio solet quaeri an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum. cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum: nam et mandati actio est. Praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit, aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. Male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus (quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando sunt), ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem. Plurimum tamen est in eo, quale sit factum. Rei publicae laesae: hic moventur quidem illae iuris cavillationes: "quid sit rem publicam laedere" et "laeserit an non profuerit" et "ab ipso an propter ipsum laesa sit": in facto tamen plurimum est. Ingrati quoque: in quo genere quaeritur an is cum quo agitur acceperit beneficium (quod raro negandum est: ingratus est enim qui negat), quantum acceperit, an reddiderit; an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id quod exigebatur praestare debuerit, quo animo datum sit. Simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est et defendentis accusatio. Praeterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat, cetera qualitatis. Finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate quaeratur, ut in controversia quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta quam pater dignissimo ex filiis reliquerat contendunt philosophus medicus orator. Quod idem accidit si orbae nuptias indicant pares gradu et si inter propinquos de idoneo quaeratur. Sed mihi nec omnes persequi materias in animo est (fingi enim adhuc possunt), nec omnis earum quaestiones, quia positionibus mutantur; hoc tantum admiror, Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.

15. Quantitas quoque, ut dixi, etiam si non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. Sed modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit: stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constituta est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tamquam causa mortis. Quo in genere falluntur qui ita dicunt tamquam inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quae non petuntur; iudicium redditur an reus causa sit mortis. In coniecturam quoque eadem species cadit, cum perpetuo an quinquennali sit exilio multandus in controversiam venerit: nam an prudens caedem commiserit quaeritur. Illa quoque quae ex numero ducitur pendet ex iure: "an Thrasybulo triginta praemia debeantur" et "cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat". Sed hic quoque factum aestimatur; et tamen ius ipsum pendet ex qualitate.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License