1. Qui neque fecisse se
negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est
in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quaestio. Ea non semper, ut quidam putaverunt,
iudicium antecedit, qualia sunt praetorum curiosa consilia cum de iure
accusatoris ambigitur, sed in ipsis frequentissime iudiciis versatur. Est enim
duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet
controversiam. Ac fuerunt qui praescriptionis statum facerent, tamquam ea non
isdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur. cum ex
praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse. Ignominioso
filius praescribit: de eo solo iudicatio est, an liceat. Quotiens tamen poterimus,
efficiendum est ut de re quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro
libentius indulgebit: ut in sponsionibus quae ex interdictis fiunt etiam si non
proprietatis est quaestio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse
nos sed etiam nostrum possedisse docere oportebit. Sed frequentius etiam
quaeritur de intentione. "Vir fortis optet quod volet": nego illi
dandum quidquid optaverit: non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate
contra verba praescriptionis modo utor. In utroque autem genere status idem
sunt.
2. Porro lex omnis aut tribuit
aut adimit, aut honorat aut punit, aut iubet aut vetat aut permittit. Litem
habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quaestionem aut in scripto aut
in voluntate. Scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum. Quod de
legibus dico, idem accipi volo de testamentis pactis stipulationibus, omni
denique scripto: quod de scripto, idem de voce. Et quoniam quattuor eius
generis quaestiones vel status fecimus, singulos percurram.
|