1. Scripti et voluntatis
frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris
hinc pendet. Quo minus id accidere in scholis mirum est: ibi etiam ex industria
fingitur. Eius genus unum est in quo et de scripto et de voluntate quaeritur.
Id tum accidit cum est in lege aliqua obscuritas. In ea aut uterque suam
interpretationem confirmat, adversarii subuertit, ut hic: "fur quadruplum
solvat: duo surripuerunt pariter decem milia: petuntur ab utroque quadragena,
illi postulant ut vicena conferant". Nam et actor dicit hoc esse
quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant: voluntas quoque utrimque
defenditur. Aut cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: "ex
meretrice natus ne contionetur: quae filium habebat prostare coepit: prohibetur
adulescens contione". Nam de eius filio quae ante partum meretrix fuit
certum est: an eadem huius causa sit dubium est, quamquam ex hac natus est, et
haec meretrix est. Solet et illud quaeri, quo referatur quod scriptum est:
"bis de eadem re ne sit actio": id est, hoc "bis" ad
actorem an actionem. Haec ex
iure obscuro.
2. Alterum genus est ex
manifesto: quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis
appellarunt. In hoc altera
pars scripto nititur, altera voluntate.
3. Sed contra
scriptum tribus generibus occurritur. Unum est in quo ipso patet semper id
servari non posse: "liberi parentis alant aut vinciantur": non enim
alligabitur infans. Hinc erit ad alia transitus et divisio: "num
quisquis non aluerit? num hic"? Propter hoc quidam tale genus
controversiarum in quo nullum argumentum est quod ex lege ipsa peti possit, sed
de eo tantum de quo lis est quaerendum est. "Peregrinus si murum
escenderit capite puniatur. cum hostes murum escendissent, peregrinus eos
depulit: petitur ad supplicium". Non erunt hic separatae quaestiones: "an
quisquis, an hic", quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum
vehementius eo quod in lite est, sed hoc tantum, an ne servandae quidem
civitatis causa. Ergo
aequitate et voluntate pugnandum. Fieri tamen potest ut ex aliis legibus
exempla ducamus, per quae appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero
pro Caecina fecit. Tertium cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid per quod
probemus aliud legum latorem voluisse, ut in hac controversia: "qui nocte
cum ferro deprensus fuerit, alligetur: cum anulo ferreo inventum magistratus
alligavit"; hic, quia est verbum in lege "deprensus", satis
etiam significatum videtur non contineri lege nisi noxium ferrum.
4. Sed ut qui
voluntate nitetur scriptum quotiens poterit infirmare debebit, ita qui scriptum
tuebitur adiuvare se etiam voluntate temptabit. In testamentis et illa
accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit, ut in iudicio curiano,
in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio. substitutus heres erat si postumus
ante tutelae suae annos decessisset: non est natus: propinqui bona sibi
vindicabant. Quis dubitaret quin ea voluntas fuisset testantis ut is
non nato filio heres esset qui mortuo? Sed
hoc non scripserat. Id quoque quod huic contrarium est accidit nuper, ut
esset scriptum quod apparet scriptorem noluisse. Qui sestertium nummum quinque
milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis
"argenti pondo" posuit, "quinque milia" manserunt. Apparuit
tamen "quinque pondo" dari voluisse, quia ille in argento legati
modus et inauditus erat et incredibilis. sub hoc statu generales sunt
quaestiones, scripto an voluntate standum sit, quae fuerit scribentis voluntas:
tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.
|