Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • Caput VII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VII

1. Proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit in antinomia duos esse scripti et voluntatis status: neque inmerito, quia, cum lex legi obstat, utrimque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum. Omnibus autem manifestum est numquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.

2. Colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate: hic meritorum temporis praemii conlatio est: aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio. Diversae quoque leges confligunt aut similes aut inpares. Similium aliae quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: "Magistratus ab arce ne discedat. Vir fortis * vel alia nulla obstante quaeri potest an quidquid optarit accipere debeat, et in magistratus multa dicentur quibus scriptum expugnatur, si incendium in arce fuerit, si in hostis decurrendum. Aliae contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: "Tyrannicidae imago in gymnasio ponatur. Mulieris imago in gymnasio ne ponatur. Mulier tyrannum occidit". Nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri.

3. Inpares sunt cum alteri multa quae opponi possunt, alteri [si] nihil nisi quod in lite est, ut cum vir fortis inpunitatem desertoris petit. Nam contra legem viri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur, adversus desertores scripta non potest nisi optione subuerti.

4. Item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. Si confessum est, haec fere quaeruntur: utra lex potentior, ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis, permittat an vetet an imperet.

5. Solet tractari et utra sit antiquior: sed velut potentissimum utra minus perdat, ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso sit reliqua viro forti alia optio. Plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius: de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.

6. Si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: "patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit, liberti heredem sequantur: liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio"; et pater * negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.

7. duplices leges sicut duae colliduntur, ut "nothus ante legitimum natus legitimus sit, post legitimum tantum civis". Quod de legibus, idem de senatus consultis dictum sit. Quae aut inter se pugnent aut obstent legibus: non tamen aliud sit eius status nomen.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License