1. Syllogismus habet aliquid
simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur; sed
hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum: illic qui
verba defendit hoc agit, ut fiat utique quod scriptum est, hic ne aliud quam
scriptum est. Ei nonnulla
etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in
syllogismum delabitur.
2.
Sit enim lex: "Venefica capite puniatur. Saepe se verberanti marito uxor
amatorium dedit, eundem repudiavit: per propinquos rogata ut rediret non est
reversa: suspendit se maritus. Mulier
veneficii rea est". Fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse:
id erit finitio. Quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem velut remissa
priore contentione veniemus: an proinde puniri debeat ac si virum veneno
necasset.
3. Ergo hic
status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est: quod quoniam ratione
colligitur, ratiocinativus dicitur. In has autem fere species venit: an
quod semel ius est, idem et saepius: "incesti damnata et praecipitata de
saxo vixit: repetitur". An quod in uno, et in pluribus: "qui duos uno
tempore tyrannos occidit, duo praemia petit". An quod ante, et postea:
"raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem".
4. An quod in toto, idem in
parte: "aratrum accipere pignori non licet; vomerem accepit". An quod
in parte, idem in toto: "lanas evehere Tarento non licet; oves evexit".
5. In his syllogismus et
scripto nititur: nam satis cautum esse dicit. "Postulo ut praecipitetur
incesta: lex est", et "rapta optionem petit", et "in ove
lanae sunt", similiter alia.
6. Sed quia responderi potest:
"non est scriptum ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet,
ut tyrannicida duo praemia accipiat: nihil de vomere cautum, nihil de
ovibus", ex eo quod manifestum est colligitur quod dubium est. Maioris
pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est: an quia hoc, et hoc:
"qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit"; "ex
domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit".
7. In hoc genere haec
quaeruntur: an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo
agitur ei de quo scriptum est simile sit. Simile autem et maius est et par et
minus. In illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et
hoc sit utendum. In utroque de voluntate legum latoris. Sed de aequo tractatus
potentissimi.
|