Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • Caput IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IX

1. Amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca: aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.

2. Singula adferunt errorem cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (omonymia dicitur), ut "gallus" avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet incertum est, et "Aiax" Telamonius an Oilei filius. Verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut "cerno".

3. Quae ambiguitas plurimis modis accidit. Unde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur.

4. Alterum est in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim auletris illa vulgata, cum quaeritur utrum aula quae ter ceciderit an tibicina si ceciderit debeat publicari.

5. Tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum.

6. Sic apud Graecos contendunt Leon et Pantaleon, cum scriptura dubia est, bona omnia Leonti an bona Pantaleonti relicta sint.

In coniunctis plus ambiguitatis est. Fit autem per casus, ut

"aio te, Aeacida, Romanos vincere posse":

7. per conlocationem, ubi dubium est quid quo referri oporteat, ac frequentissime cum quod medium est utrimque possit trahi, ut de Troilo Vergilius

"lora tenens tamen": hic utrum teneat tamen lora, an quamvis teneat tamen trahatur quaeri potest.

8. Unde controversia illa: "testamento quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem; quaeritur statua hastam tenens aurea esse debeat, an hasta esse aurea in statua alterius materiae". Fit per flexum idem magis:

"quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles".

9. Saepe utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit in dubio est, unde et controversia: "heres meus uxori meae dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum; uter eligat quaeritur".

Verum id quod ex his primum est mutatione casuum, sequens divisione verborum aut tralatione emendatur, tertium adiectione.

10. Accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud

"Lachetem audivi percussisse Demean"

fiat "a Lachete percussum Demean". Sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia:

"caelo decurrit aperto":

utrum per apertum caelum an cum apertum esset.

11. Divisio respiratione et mora constat: "statuam", deinde "auream hastam", vel "statuam auream", deinde "hastam". Adiectio talis est: "argentum quod elegerit ipse", ut heres intellegatur, vel "ipsa", ut uxor. Adiectione facta amphibolia, qualis fit "hunc flentes illos deprendimus", detractione solvetur.

12. Pluribus verbis emendandum ubi est id quod quo referatur dubium est, et "ipse" est ambiguum: "heres meus dare illi damnas esto omnia sua". In quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio: "is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset".

13. Nam "sibi" et ad socerum referri et ad Fannium potest. Productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc "cato". Alium enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo * Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.

14. Nec refert quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. Ideoque frustra praecipitur ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere: nam si id fieri potest amphibolia non est.

15. Amphiboliae autem omnis erit in his quaestio: aliquando uter sit secundum naturam magis sermo, semper utrum sit aequius, utrum is qui scripsit ac [sii] dixit voluerit. Quarum in utramque partem satis ex iis quae de coniectura et qualitate diximus praeceptum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License