1. Est autem quaedam inter hos
status cognatio. Nam et in finitione quae sit voluntas nominis quaeritur (ut in
syllogismo, qui secundus a finitione status est, +quae spectatur+ quid voluerit
scriptor) et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet.
Rursus et finitio quodam modo est amphibolia, cum in duas partes diducatur
intellectus nominis, et scriptum et voluntas habet in verbis iuris quaestionem,
quod idem antinomia petitur.
2. Ideoque omnia haec quidam
scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam
esse quae facit quaestionem. Sed distincta sunt: aliud est enim obscurum ius,
aliud ambiguum.
3. Igitur finitio in natura
ipsa nominis quaestionem habet generalem et quae esse etiam citra complexum
causae possit: scriptum et voluntas de eo disputat iure quod est in lege,
syllogismus de eo quod non est. Amphiboliae
lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est.
4. Neque inmerito et recepta
est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.
Et
de hoc quidem genere dispositionis, etiam si non omnia, tradi tamen aliqua
potuerunt.
5. sunt alia quae nisi
proposita de qua dicendum est materia viam docendi non praebeant. Non enim
causa tantum universa in quaestiones ac locos diducenda est, sed hae ipsae
partes habent rursus ordinem suum. Nam et in prohoemio primum est aliquid et
secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem, ut
thesis etiam simplices.
6. Nisi forte satis erit
dividendi peritus qui controversiam in haec diduxerit, an omne praemium viro
forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae:
deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem
veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum verbis legis standum
sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde
proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti,
illorum quoque articuli.
7. Hoc est quod scriptor
demonstrare non possit nisi certa definitaque materia.
8. Sed quid una faciet aut
altera, quin immo centum ac mille in re infinita [que materia in se finita]?
Praeceptoris est in alio atque alio genere cotidie ostendere quis ordo sit
rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus: tradi
enim omnia quae ars efficit non possunt.
9.
Nam quis pictor omnia quae in rerum natura sunt adumbrare didicit? Sed percepta
semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit: quis non faber vasculum
aliquod quale numquam viderat fecit?
10.
Quaedam vero non docentium sunt sed discentium. Nam medicus quid in quoque
valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum docebit:
vim sentiendi pulsus venarum, caloris modos, spiritus meatum, coloris
distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. Quare plurima
petamus a nobis et cum causis deliberemus, cogitemusque homines ante invenisse
artem quam docuisse.
11. Illa enim est potentissima
quaeque vere dicitur oeconomia totius causae dispositio, quae nullo modo
constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prohoemium, ubi
omittendum: ubi utendum expositione continua, ubi partita: ubi ab initiis
incipiendum, ubi more Homerico a mediis vel ultimis:
12. ubi omnino non exponendum:
quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a
firmissimis probationibus, quando a levioribus: qua in causa proponendae
prohoemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae: quid iudicis animus
accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus: singulis an universis
opponenda refutatio: reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi
adfectus: de iure prius an de aequitate dicendum: ante acta crimina an de
quibus iudicium est prius obicere vel diluere conveniat:
13. si multiplices causae
erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in
actione recitandae, quae reservandae. Haec est velut imperatoria virtus copias
suas partim ad casus proeliorum retinentis, partim per castella tuenda
custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac
terra dividentis.
14. Sed haec in oratione
praestabit cui omnia adfuerint, natura doctrina studium. Quare nemo exspectet
ut alieno tantum labore sit disertus: vigilandum (dicam iterum) enitendum
pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum
ad haec, sed in promptu habenda, nec tamquam tradita sed tamquam innata.
15. Nam via demonstrari potest,
velocitas sua cuique est; verum ars satis praestat si copias eloquentiae ponit
in medio: nostrum est uti eis scire.
16. Neque enim partium est
demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et
tertius: qui non modo ut sint ordine conlocati laborandum est, sed ut inter se
vincti atque ita cohaerentes ne commissura perluceat: corpus sit, non membra.
17. Quod ita continget si et
quid quoque loco conveniat viderimus et, ut verba verbis adplicamus non
pugnantia sed quae invicem complectantur, ita res non diversae distantibus ex
locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac
sequentibus copulatae tenebunt, ac videbitur non solum composita oratio sed
etiam continua. Verum longius fortasse progredior fallente transitu et a
dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
|