1.
His fere, quae in proximos quinque libros conlata sunt, ratio inveniendi atque
inventa disponendi continetur, quam ut per omnis numeros penitus cognoscere ad
summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi
magis convenit.
2. Aut enim difficultate
institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore
quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt
asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut si haec sola didicerunt satis se ad
eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges
alligati conatum omnem reformidant.
3. Unde existimant accidisse
ut qui diligentissimi artium scriptores extiterint ab eloquentia longissime
fuerint. Via tamen opus est
incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum
expedita. Eligat itaque peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea
demum in praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora: sequentur enim
discipuli quo duxeris. Mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio.
4. Idem primo
solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum.
sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia, quae scriptores
diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.
5. Itaque in
toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam cum
iudicaris docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa
quae si is qui instituitur non repugnaverit pronum ad cetera habiturus est
cursum.
6. Nempe enim
plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi
scientiam et utilem et artem et virtutem esse: materiam eius res omnis de
quibus dicendum esset: eas in tribus fere generibus, demonstrativo deliberativo
iudicialique, reperiri: orationem porro omnem constare rebus et verbis: in
rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utraque conlocationem,
quae memoria complecteretur? actio commendaret.
7. Oratoris
officium docendi movendi delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum
expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem
quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. Nam delectationem,
quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere.
8. Quaestiones
alias infinitas, alias finitas, quae personis temporibus locis continerentur.
In omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit. His adiciebamus
demonstrativam laude ac vituperatione constare. In ea quae ab ipso de quo
diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. Hoc opus tractatu
honestorum utiliumque constare.
9. suasoriis accedere tertiam
partem ex coniectura, possetne fieri et an esset futurum de quo deliberaretur.
Hic praecipue diximus spectandum quis, apud quem, quid diceret. Iudicialium
causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere, et in
quibusdam intentionem modo: depulsionem porro omnem infitiatione duplici,
factumne et an hoc factum esset, praeterea defensione ac tralatione constare.
10. Quaestionem aut ex scripto
esse aut ex facto: facto de rerum fide proprietate qualitate, scripto de
verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum, tum actionum inspici
soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut
legum contrariarum specie continentur.
11. In omni
porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem,
narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta
dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
12. His argumentandi et
adficiendi locos et quibus generibus concitari placari resolvi iudices
oporteret adiecimus. Accessit ratio divisionis. Credere modo qui discet velit,
certa quaedam via est, et in qua multa o etiam sine doctrina praestare debeat
per se ipsa natura, ut haec de quibus dixi non tam inventa a praeceptoribus
quam cum fierent observata esse videantur.
13. Plus exigunt laboris et
curae quae secuntur. Hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem
operis, ut inter omnis oratores convenit, difficillimam. Nam et M. Antonius,
cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait,
eloquentem neminem, diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem
dicere proprium esse eloquentis.
14. Quae virtus si usque ad eum
in nullo reperta est ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his
et in prioribus eam desideratam quia difficillima fuit. Et M. tullius
inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat, eloquentiam
oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laboravit.
15. Quod eum merito fecisse
etiam ipso rei de qua loquimur nomine palam declaratur. Eloqui enim [hoc] est omnia quae mente
conceperis promere atque ad audientis perferre, sine quo supervacua sunt priora
et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti.
16. Hoc itaque
maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum
adhibendum: hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur:
hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi aliis alia
potiora.
17. Neque enim
Asiani aut quocumque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non
conlocaverunt, neque quos aridos vocamus stulti aut in causis caeci fuerunt,
sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis vires defuerunt, ut appareat in
hoc et vitium et virtutem esse dicendi.
18. Non ideo
tamen sola est agenda cura verborum. Occurram enim necesse est et velut in
vestibulo protinus adprehensuris hanc confessionem meam resistam iis qui omissa
rerum, qui nervi sunt in causis, diligentia quodam inani circa voces studio
senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione
pulcherrimus, sed cum sequitur, non cum adfectatur.
19. Corpora
sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex isdem his speciem
accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa
sunt: sed eadem si quis vulsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint
ipso formae labore.
20. Et cultus concessus atque
magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem: at
muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem. Similiter illa
translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat quae illo
verborum habitu vestiuntur. curam ergo verborum, rerum volo esse
sollicitudinem.
21. Nam plerumque optima rebus
cohaerent et cernuntur suo lumine: at nos quaerimus illa tamquam lateant semper
seque subducant: ita numquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex
aliis locis petimus et inventis vim adferimus.
22. Maiore
animo adgredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, unguis polire et
capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere.
Sed evenit plerumque ut in hac
diligentia deterior etiam fiat oratio:
23. primum,
quia sunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis
similia. Nam illa quae curam fatentur et ficta atque composita videri etiam
volunt nec gratiam consecuntur et fidem amittunt, praeter id quod sensus
obumbrant et velut laeto gramine sata strangulant.
24. Nam et quod
recte dici potest circumimus amore verborum, et quod satis dictum est
repetimus, et quod uno verbo patet pluribus oneramus, et pleraque significare
melius putamus quam dicere. Quid quod nihil iam proprium placet dum parum creditur
disertum quod et alius dixisset?
25. A corruptissimo quoque
poetarum figuras seu tralationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet si ad
intellegendos nos opus sit ingenio. Atqui
satis aperte Cicero praeceperat in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari
genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
26. Sed ille
est durus atque ineruditus: nos melius, quibus sordet omne quod natura
dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia, quasi vero sit ulla
verborum nisi rei cohaerentium virtus: quae ut propria sint et dilucida et
ornata et apte conlocentur si tota vita laborandum est, omnis studiorum fructus
amissus est.
27. Atqui plerosque
videas haerentis circa singula et dum inveniunt et dum inventa ponderant ac
dimetiuntur. Quod si idcirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda
tamen haec infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem
cogitationis extinguit mora et diffidentia.
28. Miser enim
et, ut sic dicam, pauper orator est qui nullum verbum aequo animo perdere
potest. Sed ne perdet quidem qui rationem loquendi primum cognoverit, tum
lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit, huic
adhibuerit artem conlocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit,
ut semper in promptu sint et ante oculos:
29. namque ei
qui id fecerit sic res cum suis nominibus occurrent. Sed opus est studio
praecedente et adquisita facultate et quasi reposita. Namque ista quaerendi
iudicandi comparandi anxietas dum discimus adhibenda est, non dum dicimus.
Alioqui sicut qui patrimonium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione
+qui non satis laboravit+:
30. sin
praeparata dicendi vis fuerit, erunt in officio, non ut requisita respondere
sed ut semper sensibus inhaerere videantur atque eos ut umbra corpus sequi.
31. Sed in hac
ipsa cura est aliquid satis: nam cum Latina significantia ornata, cum apte sunt
conlocata, quid amplius laboremus? Quibusdam tamen nullus est finis calumniandi
se et cum singulis paene syllabis commorandi, qui etiam cum optima sunt reperta
quaerunt aliquid quod sit magis antiquum remotum inopinatum, nec intellegunt
iacere sensus in oratione in qua verba laudantur.
32. Sit igitur
cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen nihil verborum causa esse
faciendum, cum verba ipsa rerum gratia sint reperta: quorum ea sunt maxime
probabilia quae sensum animi nostri optime promunt, atque in animis iudicum
quod nos volumus efficiunt.
33. Ea debent
praestare sine dubio et admirabilem et iucundam orationem, verum admirabilem
non sic quo modo prodigia miramur, et iucundam non deformi voluptate sed cum
laude ac dignitate coniuncta.
|