Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • Caput II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

1. Perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. Primus enim intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur. Nam et obscena vitabimus et sordida et humilia.

2. sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. In quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu, etiam si causae necessitas postulet, reformidant: ut ille qui in actione Hibericas herbas se solo nequiquam intellegente dicebat, nisi inridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum vere indicasset.

3. Nec video quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit quam ipsum id quod vitabat. In hac autem proprietatis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla virtus est, at quod ei contrarium est vitium. Id apud nos inproprium, akyron apud Graecos vocatur, quale est "tantum sperare dolorem", aut, quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone adnotavi, "mortem ferre", aut qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est "de cruce verba ceciderunt".

4. Non tamen quidquid non erit proprium protinus et inproprii vitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata.

5. Nam et qui iaculum emittit iaculari dicitur, qui pilam aut sudem appellatione privatim sibi adsignata caret: et ut lapidare quid sit manifestum est, ita glebarum testarumque iactus non habet nomen. Unde abusio, quae katachresis dicitur, necessaria.

6. Tralatio quoque, in qua vel maximus est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat. Quare proprietas non ad nomen sed ad vim significandi refertur, nec auditu sed intellectu perpendenda est.

7. Secundo modo dicitur proprium inter plura quae sunt eiusdem nominis id unde cetera ducta sunt, ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum. Recte dixeris haec omnia vertices, proprie tamen unde initium est.

8. Sic soleae et turdi pisces et cetera. Tertius est huic diversus modus cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie "nenia" et tabernaculum ducis "augurale". Item quod commune est et aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut "urbem" Romam accipimus et "venales" novicios et "Corinthia" aera, cum sint urbes aliae quoque et venalia multa et tam aurum et argentum quam aes Corinthium. Sed ne in his quidem virtus oratoris inspicitur.

9. At illud iam non mediocriter probandum, quod Hoc etiam laudari modo solet ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius, ut Cato dixit C. Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse, ut Vergilius "deductum carmen", et Horatius "acrem tibiam" "Hannibalemque dirum".

10. In quo modo illud quoque est a quibusdam traditum proprii genus ex adpositis (epitheta dicuntur), ut "dulcis musti" et "cum dentibus albis". De quo genere alio loco dicendum est.

11. Etiam quae bene tralata sunt, propria dici solent. Interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes cunctator est appellatus. Possunt videri verba quae plus significant quam elocuntur in parte ponenda perspicuitatis: intellectum enim adiuvant; ego tamen libentius emphasim retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intellegatur efficit sed ut plus intellegatur.

12. At obscuritas fit verbis iam ab usu remotis, ut si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex iis quae inde contraxerit, quod non intelleguntur. Hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire videantur.

13. Fallunt etiam verba vel regionibus quibusdam magis familiaria vel artium propria, ut "atabulus" ventus et navis "stlataria" et +inmalocosanum+. Quae vel vitanda apud iudicem ignarum significationum earum vel interpretanda sunt, sicut in iis quae homonyma vocantur, ut "taurus" animal sit an mons an signum in caelo an nomen hominis an radix arboris nisi distinctum non intellegetur.

14. Plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis, et plures modi. Quare nec sit tam longus ut eum prosequi non possit intentio, +nec transiectio intra modum hyperbato+ finis eius differatur. Quibus adhuc peior est mixtura verborum, qualis in illo versu:

"saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras".

15. Etiam interiectione, qua et oratores et historici frequenter utuntur ut medio sermone aliquem inserant sensum, impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est. Nam Vergilius illo loco quo pullum equinum describit, cum dixisset

"nec vanos horret strepitus",

compluribus insertis alia figura quinto demum versu redit: "tum, si qua sonum procul arma dederunt,

stare loco nescit".

16. Vitanda in primis ambiguitas, non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, ut "Chremetem audivi percussisse Demean", sed illa quoque, quae etiam si turbare non potest sensum in idem tamen verborum vitium incidit, ut si quis dicat visum a se hominem librum scribentem. Nam etiam si librum ab homine scribi patet, male tamen composuerit, feceritque ambiguum quantum in ipso fuit.

17. Est etiam in quibusdam turba inanium verborum, qui, dum communem loquendi morem reformidant, ducti specie nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, eo quod dicere nolunt ipsa: deinde illam seriem cum alia simili iungentes miscentesque ultra quam ullus spiritus durare possit extendunt.

18. In hoc malum a quibusdam etiam laboratur: neque id novum vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem aliquem qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo utens skotison. Unde illa scilicet egregia laudatio: "tanto melior: ne ego quidem intellexi".

19. Alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba, et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat nihili putant: at ego vitiosum sermonem dixerim quem auditor suo ingenio intellegit. Quidam, emutatis in perversum dicendi figuris, idem vitium consecuntur.

20. Pessima vero sunt adianoeta, hoc est quae verbis aperta occultos sensus habent, ut cum dictus est caecus "secundum vitam stare", et qui suos artus morsu lacerasse fingitur in scholis "supra se cubasse".

21. Ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id [iam] demum eleganter atque exquisite dictum putent quod interpretandum sit. Sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur, et gaudent non quasi audierint sed quasi invenerint.

22. Nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit. Haec eloquendi observatio: nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit diximus in praeceptis narrationis. Similis autem ratio est in omnibus.

23. Nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et neglegenter quoque audientibus aperta: quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intellegentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint quae dicemus ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiam si in eam non intendatur incurrat.

24. Quare non ut intellegere possit sed ne omnino possit non intellegere curandum. Propter quod etiam repetimus saepe quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: "quae causa utique nostra, iudices, culpa dicta obscurius: ad planiora et communia magis verba descendimus", cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License