Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • Caput III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III

1. Venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator. Nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris.

2. inventio cum imperitis saepe communis, dispositio modicae doctrinae credi potest: si quae sunt artes altiores, plerumque occultantur ut artes sint; denique omnia haec ad utilitatem causarum solam referenda sunt. cultu vero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit, et in ceteris iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec fortibus modo sed etiam fulgentibus armis proeliatur.

3. An in causa C. Corneli Cicero consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine perspicueque dicendo ut populus Romanus admirationem suam non adclamatione tantum sed etiam plausu confiteretur? sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem.

4. Nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem si usitata et ceteris similis fuisset oratio. Atque ego illos credo qui aderant nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed velut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc voluptatis adfectum.

5. Sed ne causae quidem parum conferet idem hic orationis ornatus. Nam qui libenter audiunt et magis attendunt et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnumquam admiratione auferuntur. Nam et ferrum adfert oculis terroris aliquid, et fulmina ipsa non tam nos confunderent si vis eorum tantum, non etiam ipse fulgor timeretur.

6. Recteque Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistula scribit: "nam eloquentiam quae admirationem non habet nullam iudico". Eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat. Sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet: sanguine et viribus niteat.

7. Hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam qui vitiis utuntur virtutum tamen iis nomen imponant. Quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus: non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non tribuo.

8. An ego fundum cultiorem putem in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas sponte surgentes quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim? Habeant illa divites licet: quid essent si aliud nihil haberent?

9. Nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor? Quis negat? Nam et in ordinem certaque intervalla redigam meas arbores. Quid illo quincunce speciosius, qui in quamcumque partem spectaveris rectus est? Sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat.

10. Fugientia in altum cacumina oleae ferro coercebo: in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret. Decentior equus cuius adstricta ilia, sed idem velocior. pulcher aspectu sit athleta cuius lacertos exercitatio expressit, idem certamini paratior.

11. Numquam vera species ab utilitate dividitur. Sed hoc quidem discernere modici iudicii est: illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere +decidit variatus+. Atque ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet. Namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.

12. Quare quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, tralationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit: nam eventus ad ipsum, non ad causam refertur.

13. At ubi res agitur et vera dimicatio est, ultimus sit famae locus. Praeterea ne decet quidem, ubi maxima rerum momenta versantur, de verbis esse sollicitum. Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus.

14. Nam et in suadendo sublimius aliquid senatus, concitatius populus, et in iudiciis publicae capitalesque causae poscunt accuratius dicendi genus. At privatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit. An non pudeat certam creditam perihodis postulare aut circa stillicidia adfici aut in mancipii redhibitione sudare? Sed ad propositum.

15. Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant consideremus. Quamquam enim rectissime traditum est perspicuitatem propriis, ornatum tralatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit inproprium.

16. Sed cum idem frequentissime plura significent, quod synonymia vocatur, iam sunt aliis alia honestiora sublimiora nitidiora iucundiora vocaliora. Nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores, ita verba e syllabis magis vocalia, et quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius. Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet.

17. Diversus tamen usus: nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis convenient. In universum quidem optima simplicium creduntur quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. Et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis umquam in oratione erudita locus.

18. Clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt: quod alibi magnificum tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas apta circa minores videntur. Ut autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum quia in plano tumet.

19. Quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud

"caesa iungebant foedera porca"

fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset "porco" vile erat. In quibusdam ratio manifesta est. Risimus, et merito, nuper poetam qui dixerat:

"praetextam in cista mures rosere camilli".

20. At Vergili miramur illud

"saepe exiguus mus";

nam epitheton "exiguus" aptum et proprium effecit ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam.

Imitatus est itaque utrumque Horatius:

"nascetur ridiculus mus".

21. Nec augenda semper oratio, sed summittenda nonnumquam est. Vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert. An cum dicit in Pisonem Cicero "cum tibi tota cognatio serraco advehatur", incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis quem destructum volebat auxisse?

22. Et alibi: "caput opponis cum eo coruscans". Unde interim grati idiotismi [de quo], qualis est ille apud M. tullium: "pusio qui cum maiore sorore cubitabat" et "Flavius qui cornicum oculos confixit", et pro Milone illud "heus tu Rufio", et "Erucius Antoniaster". Id tamen in declamatoribus est notabilius, laudarique me puero solebat "da patri panem", et in eodem "etiam canem pascis".

23. Res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.

24. cum sint autem verba propria ficta tralata, propriis dignitatem dat antiquitas. Namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.

25. "Olli" enim et "quianam" et "moerus" et "pone" et "porricere" adspergunt illam, quae etiam in picturis est gravissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. Sed utendum modo nec ex ultimis tenebris repetenda. Satis est vetus "quaeso": quid necesse est "quaiso" dicere? "Oppido", quamquam usi sunt paulum tempore nostro superiores, vereor ut iam nos ferat quisquam: certe "antegerio", cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur.

26. +Aerumnas+ quid opus est, tamquam parum sit si dicatur +quod horridum+? "Reor" tolerabile, "autumo" tragicum; "prolem" +dicendi versum ei+, "prosapiam" insulsum. Quid multa? totus prope mutatus est sermo.

27. Quaedam tamen adhuc vetera vetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut "nuncupare" et "fari": multa alia etiam audentius inseri possunt, sed ita demum si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius:

28. "Corinthiorum amator iste verborum,

Thucydides Britannus, Atticae febres,

tau Gallicum, min et sphin +et male illisit+:

ita omnia ista verba miscuit fratri".

29. Cimber hic fuit a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est: "Germanum Cimber occidit". Nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:

"et verba antiqui multum furate Catonis,

Crispe, Iugurthinae conditor historiae".

30. Odiosa cura: nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset quibus haec verba conveniant. Fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.

31. Nostri aut in iungendo aut in derivando paulum aliquid ausi vix in hoc satis recipiuntur. Nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum an "gradus eliminat" in tragoedia dici oportuisset. At veteres ne "expectorat" quidem timuerunt, et sane eiusdem notae est "exanimat".

32. At in tractu et declinatione talia sunt qualia apud Ciceronem "beatitas" et "beatitudo": quae dura quidem sentit esse, verum tamen usu putat posse molliri. Nec a verbis modo sed ab nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a Cicerone "sullaturit", Asinio "fimbriatum" et "figulatum".

33. Multa ex Graeco formata nova, ac plurima a Sergio Plauto, quorum dura quaedam admodum videntur, ut [quae] "ens" et "essentia": quae cur tanto opere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus: ideoque paupertate sermonis laboramus. Quaedam tamen perdurant.

34. Nam et quae vetera nunc sunt fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus "reatum", "munerarium" Augustus primus dixerunt [reatum nemo ante Messalam, munerarium nemo ante Augustum dixerat]. "Piraticam" quoque ut "musicam" et "fabricam" dici adhuc dubitabant mei praeceptores, "favorem" et "urbanum" Cicero nova credit. Nam et in epistula ad Brutum "eum" inquit "amorem et eum, ut hoc verbo utar, favorem in consilium advocabo":

35. et ad Appium Pulchrum: "te, hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum". Idem putat a Terentio primum dictum esse "obsequium", [cincilius] a Sisenna "albenti caelo". "Cervicem" videtur Hortensius primus dixisse; nam veteres pluraliter appellabant. Audendum itaque: neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat.

36. Nam cum sint eorum alia, ut dicit Cicero, "nativa", id est, "quae significata sunt primo sensu", alia "reperta, quae ex his facta sunt": ut iam nobis ponere aliqua, quod illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare flectere coniungere, quod natis postea concessum est, quando desit licere?

37. Sed si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum est: "ut ita dicam", "si licet dicere", "quodam modo", "permittite mihi sic uti". Quod idem etiam in iis quae licentius tralata erunt proderit, nihilque non tuto dici potest in quo non fari iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. Qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur proepiplessein tei hyperbolei.

38. Tralata probari nisi in contextu sermonis non possunt. Itaque de singulis verbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent. Sed ne inornata [quae] sunt quidem, nisi cum sunt infra rei de qua loquendum est dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus enuntientur.

39. Quod viderint qui non putant esse vitanda quia nec sit vox ulla natura turpis, et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacumque ad intellectum eundem nihilo minus perveniat. Ego Romani pudoris more contentus etiam respondendi talibus verecundiam silentio vindicabo.

40. Iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus. cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. Nam primum est ut liqueat augere quid velimus an minuere, concitate dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane: tum quo tralationum genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo conlocatione id quod intendimus efficere possimus.

41. Ceterum dicturus quibus ornetur oratio, prius ea quae sunt huic laudi contraria attingam: nam prima virtus est vitio carere.

42. Igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore quae probabilis non erit. Probabile autem Cicero id genus dicit quod non nimis est comptum: non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est), sed quia vitium est ubique quod nimium est.

43. Itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. His enim salvis licet adsumere ea quibus inlustrem fieri orationem putat, delecta tralata supralata, ad nomen adiuncta, duplicia et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione rerum non abhorrentia.

44. Sed quoniam vitia prius demonstrare adgressi sumus, ab hoc initium sit quod cacemphaton vocatur:

45. sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est, ut "ductare exercitus" et "patrare bella" apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet (quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium, tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus et vincentibus etiam vitiis cedendum est), sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum "hominibus" medium sit, in praefanda videmur incidere, quia ultima prioris [ultimae] syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut [non] continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur.

46. Aliae quoque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio quod vitandum dicimus commorantis. Sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si "intercapedinis" nominativo casu quis utatur.

47. Nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intellegere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium "quaeque latent meliora putant") et ex verbis quae longissime ab obscenitate absunt occasionem turpitudinis rapere. Siquidem Celsus cacemphaton apud Vergilium putat:

"incipiunt agitata tumescere":

quod si recipias, nihil loqui tutum est.

48. Deformitati proximum est humilitatis vitium (tapeinosin vocant), qua rei magnitudo vel dignitas minuitur, ut

"saxea est verruca in summo montis vertice":

cui natura contrarium sed errore par est parvis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. Itaque nec parricidam "nequam" dixeris hominem nec deditum forte meretrici "nefarium", quia alterum parum, alterum nimium est.

49. Proinde quaedam hebes sordida ieiuna tristis ingrata vilis oratio est. Quae vitia facillime fient manifesta contrariis virtutibus. Nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari iucundo accurato diversum est.

50. Vitari debet et elleipsis, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit, quamquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium. Sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut tautologia, id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio.

51. Haec enim, quamquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco: "non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit". Interim mutato nomine epanalempsis dicitur, atque est et ipsum inter schemata, quorum exempla illo loco quaerenda quo virtutes erunt.

52. Peior hac homoeideia; quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio, eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe non animis solum sed etiam auribus est ingratissima.

53. Vitanda macrologia, id est longior quam oportet sermo, ut apud T. Livium: "legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt". Sed huic vicina periphrasis virtus habetur. Est et pleonasmos vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: "ego oculis meis vidi" (sat est enim "vidi").

54. Emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero: cum is apud ipsum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, "quid? aliae" inquit "in perula solent ferre"? Nonnumquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur:

"vocemque his auribus hausi".

55. At vitium erit quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum adicietur. Est etiam quae periergia vocatur, [cum] supervacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et religione superstitio distat. Atque, ut semel finiam, verbum omne quod neque intellectum adiuvat neque ornatum vitiosum dici potest.

56. Cacozelon, id est mala adfectatio, per omne dicendi genus peccat; nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt. Denique cacozelon vocatur quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum: nam cetera parum vitantur, hoc petitur.

57. Est autem totum in elocutione. Nam rerum vitia sunt stultum commune contrarium supervacuum: corrupta oratio in verbis maxime inpropriis, redundantibus, compressione obscura, compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.

58. Est autem omne cacozelon utique falsum, etiam si non omne falsum cacozelon: +et] dicitur aliter quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. Totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. Sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. Loquentes enim de ornatu subinde quae sint vitanda similia virtutibus vitia dicemus.

59. sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id anoiconometon, quod male figuratum, aschematiston, quod male conlocatum, id kakosyntheton vocant. Sed de dispositione diximus, de figuris et compositione dicemus. Sardismos quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica et Aeolica et Ionica confundas.

60. cui simile vitium est apud nos si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat - id enim tale monstrum quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit:

"humano capiti cervicem pictor equinam

iungere si velit"

et cetera ex diversis naturis subiciat.

61. Ornatum est quod perspicuo ac probabili plus est. Eius primi sunt gradus in eo quod velis +exprimendo+, tertius qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. Itaque enargeian, cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.

62. Magna virtus res de quibus loquimur clare atque ut cerni videantur enuntiare. Non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur oratio si usque ad aures valet, atque ea sibi iudex de quibus cognoscit narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.

63. Sed quoniam pluribus modis accipi solet, non equidem in omnis eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam.

Est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodam modo verbis depingitur:

"constitit in digitos extemplo arrectus uterque"

et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt ut non clarior futura fuerit spectantibus.

64. Plurimum in hoc genere sicut ceteris eminet Cicero: an quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest ut non, cum illa in Verrem legit: "stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore", non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis quae dicta non sunt sibi ipse adstruat?

65. Ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam.

66. Interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi: "Videbar videre alios intrantis, alios autem exeuntis, quosdam ex vino vacillantis, quosdam hesterna ex potatione oscitantis. humus erat inmunda, lutulenta vino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium".

67. Quid plus videret qui intrasset? Sic et urbium captarum crescit miseratio. Sine dubio enim qui dicit expugnatam esse civitatem complectitur omnia quaecumque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius.

68. At si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in illum diem servati fato senes:

69. tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus, et acti ante suum quisque praedonem catenati, et conata retinere infantem suum mater, et sicubi maius lucrum est pugna inter victores. Licet enim haec omnia, ut dixi, complectatur "eversio", minus est tamen totum dicere quam omnia.

70. Consequemur autem ut manifesta sint si fuerint veri similia, et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet. Contingit eadem claritas etiam ex accidentibus:

"mihi frigidus horror

membra quatit gelidusque coit formidine sanguis"

et

"trepidae matres pressere ad pectora natos".

71. Atque huius summae iudicio quidem meo virtutis facillima est via: naturam intueamur, hanc sequamur. Omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi quod agnoscunt.

72. Praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines: quarum aliae sunt quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium:

"inde lupi ceu

raptores atra in nebula"

et

"avi similis quae circum litora, circum

piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta".

73. Quo in genere id est praecipue custodiendum, ne id quod similitudinis gratia adscivimus aut obscurum sit aut ignotum: debet enim quod inlustrandae alterius rei gratia adsumitur ipsum esse clarius eo quod inluminat. Quare poetis quidem permittamus sane eius modi exempla:

"qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

deserit aut Delum maternam invisit Apollo":

non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret.

74. Sed illud quoque de quo in argumentis diximus similitudinis genus ornat orationem, facitque sublimem floridam iucundam mirabilem.

75. Nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert novitatis atque inexspectata magis est. Illa vulgaria videri possunt et utilia tantum ad conciliandum fidem: "ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri", et "ut medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiam si nobis sanguine cohaereant, amputandos". Iam sublimius illud pro Archia: "saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt" et cetera.

76. Quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est: nam et falsis utuntur, nec illa iis quibus similia videri volunt adplicant. Quorum utrumque in his est, quae me iuvene ubique cantari solebant: "magnorum fluminum navigabiles fontes sunt", et "generosioris arboris statim planta cum fructu est".

77. In omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. Sed interim libera et separata est, interim, quod longe optimum est, cum re cuius est imago conectitur, conlatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae antapodosis dicitur.

78. Praecedit similitudo illa cuius modo feci mentionem:

"inde lupi ceu

raptores atra in nebula".

Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem:

"ut, cum carceribus sese effudere quadrigae,

addunt in spatia, et frustra retinacula tendens

fertur equis auriga, neque audit currus habenas".

Sed hae sunt sine antapodosi.

79. Redditio autem illa rem utramque quam comparat velut subicit oculis et pariter ostendit. cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est. Dicit Cicero pro Murena: "ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint: sic nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire".

80. Illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: "nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe inproviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur: sic in hac comitiorum tempestate populari, saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura est ut sine causa excitata videatur".

81. sunt et illae breves: "vagi per silvas ritu ferarum", et illud Ciceronis in Clodium: "quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit". Quibus similia possunt cuicumque etiam ex cotidiano sermone succurrere. Huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque velociter.

82. Ac merito laudatur brevitas integra. Sed ea minus praestat quotiens nihil dicit nisi quod necesse est (brachylogian vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima cum plura paucis complectimur, quale Sallusti est: "Mithridates corpore ingenti, perinde armatus". Hoc male imitantes sequitur obscuritas.

83. Vicina praedictae, sed amplior virtus est emphasis, altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant. Eius duae sunt species: altera quae plus significat quam dicit, altera quae etiam id quod non dicit.

84. Prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum "descendisse" ait - nam verbo uno magnitudinem eius ostendit, et apud Vergilium: "demissum lapsi per funem": nam sic quoque est demonstrata altitudo. Idem Cyclopa cum iacuisse dixit "per antrum", prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.

85. Sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa. supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero: "quod si in tanta fortuna bonitas tanta non esset quam tu per te, per te, inquam, optines: intellego quid loquar". Tacuit enim illud, quod nihilo minus accipimus, non deesse homines qui ad crudelitatem eum inpellant. Absciditur per aposiopesin, quae quoniam est figura reddetur suo loco.

86. Est in vulgaribus quoque verbis emphasis: "virum esse oportet", et "homo est ille", et "vivendum est": adeo similis est arti plerumque natura. Non tamen satis eloquenti est ea de quibus dicat clare atque evidenter ostendere, sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi.

87. Nam ipsa illa apheleia simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam [velute] tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. Alia copia locuples, alia floribus laeta.

88. Virium non unum genus: nam quidquid in suo genere satis effectum est, valet. Praecipua tamen eius opera deinosis in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, phantasia in concipiendis visionibus, exergasia in efficiendo velut opere proposito, cui adicitur epexergasia, repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, energeia confinis his (est enim ab agendo ducta) et cuius propria sit virtus non esse quae dicuntur otiosa.

89. Est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassi: "quid facies cum in bona tua invasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere"? et acre, ut illud Crassi: "ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem"? Sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit. Utrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus (reliqui similes erunt). sunt autem positi in rebus et verbis: sed quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus;

90. nunc quid elocutio attollat aut deprimat dicendum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License