Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • Caput IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV

I. Prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nomine, ut cum eum qui sit caesus "occisum", eum qui sit improbus "latronem", contraque eum qui pulsavit "attigisse", qui vulneravit "laesisse" dicimus. Utriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: "si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si qui hanc paulo liberius salutasset"?

. Nam et inpudicam meretricem vocavit et eum cui longus cum illa fuerat usus liberius salutasse. Hoc genus increscit ac fit manifestius si ampliora verba cum ipsis nominibus pro quibus ea posituri sumus conferantur, ut Cicero in Verrem: "non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus".

. Illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. Quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento comparatione ratiocinatione congerie.

Incrementum est potentissimum cum magna videntur etiam quae inferiora sunt. Id aut uno gradu fit aut pluribus, et pervenit non modo ad summum sed interim quodam modo supra summum.

IV. Omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum: "facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere"? Nam et si tantum verberatus esset uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus quod erat inferius, et si tantum occisus esset per plures gradus ascenderat:

5. cum vero dixerit "prope parricidium necare", supra quod nihil est, adiecit "quid dicam in crucem tollere"? Ita cum id quod maximum est occupasset necesse erat in eo quod ultra est verba deficere.

6. Fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso:

"quo pulchrior alter

non fuit, excepto Laurentis corpore turni".

Summum est enim "quo pulchrior alter non fuit", huic deinde aliquid superpositum.

7. Tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur, et quod non est plus quam maximum, sed quo nihil maius est. "Matrem tuam cecidisti: quid dicam amplius? Matrem tuam cecidisti". Nam et hoc augendi genus est, tantum aliquid efficere ut non possit augeri.

8. Crescit oratio minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius insequitur, ut de vomitu in Antonium Cicero: "in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum". Singula incrementum habent. Per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam, non populi, populi etiam, non Romani, vel si nullum negotium ageret vel si non publicum vel si non magister equitum.

9. Sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur: hic in sublime etiam currit et ad summum non pervenit nisu, sed impetu. Verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita quae fit per comparationem incrementum ex minoribus petit. Augendo enim quod est infra necesse est extollat id quod superpositum est, ut idem atque in eodem loco:

10. "si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? In coetu vero populi Romani". Et in Catilinam: "servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem".

11. Interim proposito velut simili exemplo efficiendum est ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est, ut idem pro Cluentio, cum exposuisset Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse: "quanto est" inquit "Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum".

12. Nec putet quisquam hoc, quamquam est simile illi ex argumentis loco quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. Illic enim probatio petitur, hic amplificatio, sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit, sed ut peius. Est tamen quamquam diversarum rerum quaedam vicinia: repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum.

13. Nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis sed etiam partes partibus comparari, sicut hoc loco: "an vero vir amplissimus P. Scipio pontifex maximus TI. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus"?

14. Hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur: quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.

15. Quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes viderimus an satis proprio verbo significaverim: nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat; hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est, alibi valet: ut aliud crescat, aliud augetur, inde ad id quod extolli volumus ratione ducitur.

16. Obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum "tu" inquit "istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate". Quid fauces et latera ad ebrietatem? Minime sunt otiosa: nam respicientes ad haec possumus aestimare quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et coquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate. Ergo, si ex alio colligitur aliud, nec inproprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.

17. Sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, si quidem tanta vis fuit vini erumpentis ut non casum adferret aut voluntatem sed necessitatem ubi minime deceret vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret.

18. Idem hoc praestant quae antecesserunt: nam cum Aeolus a lunone rogatus "cavum conversa cuspide montem impulit in latus, et venti velut agmine facto ruunt", apparet quanta sit futura tempestas.

19. Quid? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est cum illa diceret: "Levia sunt haec in hoc reo. Metum virgarum navarchus nobilis nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; alius ne securi feriretur pecuniam dedit: usitatum est".

20. Nonne usus est ratione, qua colligerent audientes quantum illud esset quod inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata? Sic quoque solet ex alio aliud augeri cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur quo sit maior C. Caesaris gloria.

21. Illud quoque est ex relatione ad aliquid quod non eius rei gratia dictum videtur amplificationis genus. Non putant indignum Troiani principes Graios Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda est? Non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo adsidentes.

22. Verum et ipse rex decenni bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam sibi atque esse malorum causam negat.

23. Nec mihi videtur in symposio Plato, cum Alcibiaden confitentem de se quid a Socrate pati voluerit narrat, ut illum culparet haec tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset.

24. Quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda nobis datur: huc pertinet clipeus Aiacis et pelias Achillis. Qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. Nam quod illud corpus mente concipiam cuius "trunca manum pinus regit"?

25. Quid? cum vix loricam duo "multiplicem conixi umeris" ferunt, quantus Demoleos qui indutus ea "cursu palantis Troas agebat"? Quid? M. Tullius de M. Antoni luxuria tantum fingere saltem potuisset quantum ostendit dicendo: "conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis stratos lectos videres"? Conchyliata peristromata et Cn. Pompei terunt servi et in cellis: nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.

26. Est hoc simile illi quod emphasis dicitur: sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam facit, tantoque plus valet quanto res ipsa verbis est firmior. Potest adscribi amplificationi congeries quoque verborum ac sententiarum idem significantium. Nam etiam si non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur:

27. "Quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum? Quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? Quid cupiebas? Quid optabas"? Simile est hoc figurae quam synathroismon vocant, sed illic plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. Haec etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus: "aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum, lictor Sextius".

28. Eadem fere est ratio minuendi: nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus. Ideoque uno ero exemplo contentus, eius loci quo Cicero de oratione Rulli haec dicit: "pauci tamen qui proxumi adstiterant nescio quid illum de lege agraria voluisse dicere suspicabantur". Quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.

29. Scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque: nam et haec in utramque partem valet; sed quia excedit hoc nomen, in tropos differenda est. Quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi quae constat non propriis nec tralatis. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License