Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • Caput V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V

1. Sententiam veteres quod animo sensissent vocaverunt. Id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet: nam et iuraturi "ex animi nostri sententia" et gratulantes "ex sententia" dicimus. Non raro tamen et sic locuti sunt, ut "sensa" sua dicerent. Nam sensus corporis videbantur.

2. Sed consuetudo iam tenuit ut mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus crebrae apud antiquos nostris temporibus modo carent. Ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda.

3. Antiquissimae sunt quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas Graeci gnomas appellant: utrumque autem nomen ex eo acceperunt quod similes sunt consiliis aut decretis. Est autem haec vox universalis, quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem tantum relata ut "nihil est tam populare quam bonitas": interim ad personam, quale est Afri Domiti: "princeps qui vult omnia scire necesse habet multa ignoscere".

4. Hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam epichirematis esse dixerunt, et est aliquando, non tamen semper. Illud verius, esse eam aliquando simplicem, ut ea quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: "nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen quia plus potest facere videtur": nonnumquam duplicem: "obsequium amicos, veritas odium parit".

5. sunt etiam qui decem genera fecerint, sed eo modo quo fieri vel plura possunt: per interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem, admirationem et cetera huius modi - per omnes enim figuras tractari potest.

Illud notabile ex diversis:

"mors misera non est, aditus ad mortem est miser".

6. Ac rectae quidem sunt tales:

"tam deest avaro quod habet quam quod non habet".

Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut

"usque adeone mori miserum est"?

(acrius hoc enim quam per se "mors misera non est"), et tralatione a communi ad proprium. Nam cum sit rectum "nocere facile est, prodesse difficile", vehementius apud Ovidium Medea dicit:

"servare potui: perdere an possim rogas"?

7. Vertit ad personam Cicero: "nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos". Ita quae erant rerum, propria fecit hominis. In hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur qui haec catholica vocant et quidquid pro causa videtur quasi indubitatum pronuntiant) et ne passim et a quocumque dicantur.

8. Magis enim decet eos in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. Quis enim ferat puerum aut adulescentulum aut etiam ignobilem si iudicet in dicendo et quodam modo praecipiat?

9. Enthymema quoque est omne quod mente concepimus, proprie tamen dicitur quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur, ut Homerus "poeta", "urbs" Roma.

10. De hoc in argumentis satis dictum est. Non semper autem ad probationem adhibetur, sed aliquando ad ornatum: "quorum igitur inpunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio"? non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia ut id iniustum appareret effectum erat;

11. et addita in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi insultatio. Est enim epiphonema rei narratae vel probatae summa adclamatio:

"tantae molis erat Romanam condere gentem!";

"facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit".

12. Est et quod appellatur a novis noema, qua voce omnis intellectus accipi potest, sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt verum intellegi volunt, ut in eum quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis quod ei pollicem dormienti recidisset: "eras dignus ut haberes integram manum": sic enim auditur "ut depugnares".

13. Vocatur aliquid et clausula: quae si est quod conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in partibus necessaria est: "quare prius de vestro facto fateamini necesse est quam Ligari culpam ullam reprehendatis". Sed nunc aliud volunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat aurem.

14. turpe autem ac prope nefas ducunt respirare ullo loco qui adclamationem non petierit. Inde minuti corruptique sensiculi et extra rem petiti: neque enim possunt tam multae bonae sententiae esse quam necesse est multae sint clausulae.

15. Iam haec magis nova sententiarum genera: ex inopinato, ut dixit Vibius Crispus in eum qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat id se metu facere: "quis tibi sic timere permisit"? Et insigniter Africanus apud Neronem de morte matris: "rogant te, Caesar, Galliae tuae ut felicitatem tuam fortiter feras".

16. sunt et alio relata (ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen quod virum qui inter rebellantis fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in epilogo filios eius adloquens "matrem tamen" inquit "pueri sepelitote") et aliunde petita, id est in alium locum ex alio tralata:

17. pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat decessit cum haberet annos duodeviginti: "hominem divinum, qui sibi indulsit".

18. Facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vehet: "salvum me esse adhuc nec credo nec gaudeo". Melior cum ex contrariis valet: "habeo quem fugiam, quem sequar non habeo"; "quid quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat"?

19. Ea vero fit pulcherrima cum aliqua comparatione clarescit. Trachalus contra Spatalen: "placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus"?

Sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae:

20. illae semper vitiosae aut a verbo: "patres conscripti: sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum". Peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris cuius modo feci mentionem: "ad digitum pugnavi".

21. Est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur. Clarum actorem iuvenis audivi cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset: "infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti".

22. Ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. De eo qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse: "quem neque terra recipit nec mare, pendeat".

23. huic simile in illo de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum dedit: "qui haec edit, debet hoc bibere". Et in luxuriosum qui apocarteresin simulasse dicitur: "necte laqueum, habes quod faucibus tuis irascaris: sume venenum, decet luxuriosum bibendo mori".

24. Alia vana, ut suadentis purpuratis ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant: "Alexandrum sepelio: hoc quisquam spectabit a tecto"? - quasi vero id sit in re tota indignissimum. Alia nimia, ut de Germanis dicentem quendam audivi: "caput nescio ubi impositum", et de viro forti: "bella umbone propellit".

25. Sed finis non erit si singulas corruptorum persequar formas: illud potius quod est magis necessarium. Duae sunt diversae opiniones, aliorum sententias solas paene sectantium, aliorum omnino damnantium, quorum mihi neutrum admodum placet.

26. Densitas earum obstat invicem, ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest quod loco in quem crescat caret. Nec pictura in qua nihil circumlitum est eminet, ideoque artifices, etiam cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distingunt, ne umbrae in corpora cadant.

27. Facit res eadem concisam quoque orationem: subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium. Unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis conlata structura caret, cum illa rutunda et undique circumcisa insistere invicem nequeant.

28. Praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet clarus multis tamen ac variis velut maculis conspergitur. Porro, ut adferunt lumen clavus et purpurae loco insertae, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis.

29. Quare licet haec et nitere et aliquatenus extare videantur, tamen et lumina illa non flammae sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni) et quae crebris parvisque conatibus se attollunt inaequalia tantum et velut confragosa nec admirationem consecuntur eminentium et planorum gratiam perdunt.

30. Hoc quoque accedit, quod solas captanti sententias multas dicere necesse est leves frigidas ineptas: non enim potest esse delectus ubi numero laboratur. Itaque videas et divisionem pro sententia poni et argumentum, sit tantum in clausula et +male+ pronuntietur.

31. "Occidisti uxorem ipse adulter; non ferrem te etiam si repudiasses" divisio est. "Vis scire venenum esse amatorium? Viveret homo nisi illud bibisset" argumentum est. Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tamquam sententias.

32. huic quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile et sine conatu. Ita, dum timent ne aliquando cadant, semper iacent. Quod enim tantum in sententia bona crimen est? Non causae prodest? non iudicem movet? non dicentem commendat?

33. "Sed est quoddam genus quo veteres non utebantur". Ad quam usque nos vocatis vetustatem? Nam si illam extremam, multa Demosthenes quae ante eum nemo. Quo modo potest probare Ciceronem qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum? Sed ante hos simplicior adhuc ratio loquendi fuit.

34. Ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo. Sed neque oculos esse toto corpore velim, ne cetera membra officium suum perdant, et, si necesse sit, veterem illum horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam. Sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprensionem nitor. Quare, sicut possumus, adiciamus virtutibus: prius tamen sit vitiis carere, ne, dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.

35. Reddam nunc quam proximam esse dixeram partem de tropis, quos motus clarissimi nostrorum auctores vocant. Horum tradere praecepta et grammatici solent; sed a me, cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est, quia de ornatu orationis gravior videbatur locus et maiori operi reservandus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License