Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • Caput VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VI

1. Tropos est verbi vel sermonis a propria significatione in aliam cum virtute mutatio. Circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiciatur.

2. Nos, omissis quae nihil ad instruendum oratorem pertinent cavillationibus, necessarios maxime atque in usum receptos exsequemur, haec modo in his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis, quosdam decoris adsumi, et esse alios in verbis propriis, alios in tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.

3. Quare mihi videntur errasse qui non alios crediderunt tropos quam in quibus verbum pro verbo poneretur. Neque illud ignoro, in isdem fere qui significandi gratia adhibentur esse et ornatum, sed non idem accidet contra, eruntque quidam tantum ad speciem accommodati.

4. Incipiamus igitur ab eo qui cum frequentissimus est tum longe pulcherrimus, tralatione dico, quae metaphora Graece vocatur. Quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida ut in oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.

5. Neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis haec recte modo adscita potest. Copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur. Transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco in quo proprium est in eum in quo aut proprium deest aut tralatum proprio melius est.

6. Id facimus aut quia necesse est aut quia significantius est aut, ut dixi, quia decentius. Ubi nihil horum praestabit quod transferetur, inproprium erit. Necessitate rustici "gemmam" in vitibus (quid enim dicerent aliud?) et "sitire segetes" et "fructus laborare", necessitate nos "durum hominem" aut "asperum": non enim proprium erat quod daremus his adfectibus nomen.

7. Iam "incensum ira" et "inflammatum cupiditate" et "lapsum errore" significandi gratia: nihil enim horum suis verbis quam his arcessitis magis proprium erit. Illa ad ornatum, "lumen orationis" et "generis claritatem" et "contionum procellas" et "eloquentiae fulmina", ut Cicero pro Milone Clodium "fontem gloriae eius" vocat et alio loco "segetem ac materiem".

8. Quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur:

"hoc faciunt nimio ne luxu obtunsior usus

sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes".

In totum autem metaphora brevior est similitudo, eoque distat quod illa comparatur rei quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur.

9. Comparatio est cum dico fecisse quid hominem "ut leonem", tralatio cum dico de homine "leo est". huius vis omnis quadruplex maxime videtur: cum in rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore

"gubernator magna contorsit equum vi",

aut [ut Livius Scipionem a Catone "adlatrari" solitum refert] inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut

"classique inmittit habenas",

aut pro rebus animalibus inanima:

10. "ferron an fato moerus Argivom occidit"?

aut contra:

"sedet inscius alto

accipiens sonitum saxi de vertice pastor".

11. Praecipueque ex his oritur mira sublimitas quae audaci et proxime periculum tralatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est

"pontem indignatus Araxes"

et illa Ciceronis:

12. "Quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum"? duplicatur interim haec virtus, ut apud Vergilium:

"ferrumque armare veneno",

nam et "veneno armare" et "ferrum armare" tralatio est.

13. Secantur haec in pluris partis, ut a rationali ad rationale et idem de inrationalibus et haec invicem, quibus similis ratio est et a toto et a partibus. Sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intellegere non possint.

14. Ut modicus autem atque oportunus eius usus inlustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero in allegorian et aenigmata exit. sunt etiam quaedam et humiles tralationes, ut id de quo modo dixi,"saxea est verruca", et sordidae.

15. Non enim, si Cicero recte "sentinam rei publicae" dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris: "persecuisti rei publicae vomicas". Optimeque Cicero demonstrat cavendum ne sit deformis tralatio, qualis est (nam ipsis eius utar exemplis): "castratam morte Africani rem publicam", et "stercus curiae Glauciam":

16. ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne dissimilis. Quorum exempla nimium frequenter deprendet qui scierit haec vitia esse. Sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue in eadem specie.

17. sunt et durae, id est a longinqua similitudine ductae, ut

"capitis nives"

et

"Iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes".

In illo vero plurimum erroris, quod ea quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt convenire quidam etiam prorsae putant.

18. At ego in agendo nec "pastorem populi" auctore Homero dixerim nec volucres per a‰ra "nare", licet hoc Vergilius in apibus ac Daedalo speciosissime sit usus. Metaphora enim aut vacantem locum occupare debet aut, si in alienum venit, plus valere eo quod expellit.

19. Quod [aliquando] paene iam magis de synecdoche dicam. Nam tralatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiciendis reperta est: haec variare sermonem potest, ut ex uno pluris intellegamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra, liberior poetis quam oratoribus.

20. Nam prorsa, ut "mucronem" pro gladio et "tectum" pro domo recipiet, ita non "puppem" pro navi nec "abietem" pro tabellis, et rursus, ut pro gladio "ferrum", ita non pro equo "quadrupedem". Maxime autem in orando valebit numerorum illa libertas. Nam et Livius saepe sic dicit: "Romanus proelio victor", cum Romanos vicisse significat, et contra Cicero ad Brutum "populo" inquit "imposuimus et oratores visi sumus", cum de se tantum loqueretur.

21. Quod genus non orationis modo ornatus sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. Quidam synecdochen vocant et cum id in contextu sermonis quod tacetur accipimus: verbum enim ex verbis intellegi, quod inter vitia ellipsis vocatur:

"Arcades ad portas ruere".

Mihi hanc figuram esse magis placet, illic ergo reddetur.

22. Aliud etiam intellegitur ex alio:

"aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci",

unde apparet noctem adpropinquare. Id nescio an oratori conveniat nisi in argumentando, cum rei signum est: sed hoc ab elocutionis ratione distat.

23. Nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio, [cuius vis est pro eo quod dicitur causam propter quam dicitur ponere] sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. Haec inventas ab inventore et subiectas res ab optinentibus significat, ut

"Cererem corruptam undis",

et

"receptus

terra Neptunus classes aquilonibus arcet".

24. Quod fit retrorsum durius. Refert autem in quantum hic tropos oratorem sequatur. Nam ut "Vulcanum" pro igne vulgo audimus et "vario Marte pugnatum" eruditus est sermo et "Venerem" quam coitum dixisse magis decet, ita "Liberum et Cererem" pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat. Sicut ex eo quod continet id quod continetur: usus recipit "bene moratas urbes" et "poculum epotum" et "saeculum felix", at id quod contra est raro audeat nisi poeta:

25. "iam proximus ardet Ucalegon".

Nisi forte hoc potius est a possessore quod possidetur, ut "hominem devorari", cuius patrimonium consumatur: quo modo fiunt innumerabiles species.

26. huius enim sunt generis cum "ab Hannibale" caesa [et apud tragicos aegialeo] apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergili "Vergilium", "venisse" commeatus qui adferantur, "sacrilegium" deprehensum, non sacrilegum, "armorum" scientiam habere, non artis.

27. Illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id quod efficit ex eo quod efficitur ostendimus. Nam et carminum auctores

"pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas",

et

pallentesque habitant morbi tristisque senectus",

et orator "praecipitem iram", "hilarem adulescentiam", "segne otium" dicet.

28. Est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia; nam cum dico "vultus hominis" pro vultu, dico pluraliter quod singulare est: sed non id ago, ut unum ex multis intellegatur (nam id est manifestum), sed nomen inmuto: et cum aurata tecta "aurea", pusillum ab ea discedo, quia non est pars auratura. Quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus.

29. Antonomasia, quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo cui adponitur valet pro nomine ("Tydides", "Pelides"), et ex iis quae in quoque sunt praecipua:

"divum pater atque hominum rex".

[Et ex factis quibus persona signatur:

"thalamo quae fixa reliquit

impius".]

30. Oratoribus etiamsi rarus eius rei nonnullus tamen usus est. Nam ut "Tydiden" et "Peliden" non dixerint, ita dixerint "impium" et "parricidam": "eversorem" quoque "Carthaginis et Numantiae" pro Scipione et "Romanae eloquentiae principem" pro Cicerone posuisse non dubitent. Ipse certe usus est hac libertate: "non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister": neutrum enim nomen est positum et utrumque intellegitur.

31. Onomatopoeia quidem, id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur. Et sunt plurima ita posita ab iis qui sermonem primi fecerunt, aptantes adfectibus vocem: nam "mugitus" et "sibilus" et "murmur" inde venerunt.

32. Deinde, tamquam consumpta sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur. Vix illa, quae pepoiemena vocant, quae ex vocibus in usum receptis quocumque modo declinantur nobis permittimus, qualia sunt [ut] "sullaturit" et "proscripturit"; atque "laureati postes" pro illo "lauru coronati" ex eadem fictione sunt, sed hoc feliciter evaluit.

33. +Adoinoia etvio eo+ ferimus in Graecis, Ovidius +ocoeludit+ "vinoeo bonoeo". Dure etiam iungere arquitenentem et dividere septentriones videmur.

34. Eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod in proximo est, sic:

"equum +ogra putant+

aedificant",

35. et apud tragicos "Aegialeo parentat pater". Mille sunt haec: "acetabula" quidquid habent et "pyxides" cuiuscumque materiae sunt et "parricida" matris quoque aut fratris interfector. Discernendumque est ab hoc totum tralationis istud genus, quod abusio est ubi nomen defuit, tralatio ubi aliud fuit. Nam poetae solent abusive etiam in iis rebus quibus nomina sua sunt vicinis potius uti, quod rarum in prorsa est.

36. Illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate "virtus" aut pro luxuria "liberalitas" dicitur. A quibus equidem dissentio: namque in his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro re. Neque enim quisquam putat [et] "luxuriam" et "liberalitatem" idem significare, verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa.

37. superest ex his quae aliter significant metalempsis, id est transumptio, quae ex alio +tropo+ in alium velut viam praestat, * et rarissimus et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum, qui Chiron est, Hessona et insulas oxeias thoas dicunt. Nos quis ferat si Verrem "suem" aut Aelium Catum "doctum" nominemus?

38. Est enim haec in metalempsi natura, ut inter id quod transfertur et id quo transfertur sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum: quem tropum magis adfectamus ut habere videamur quam ullo in loco desideramus. Nam id eius frequentissimum exemplum est: "cano canto", et "canto dico", ita "cano dico": interest medium illud "canto".

39. Nec diutius in eo morandum: +innisi+ usus admodum video, +nihil+, ut dixi, in comoedis.

40. Cetera iam non significandi gratia, sed ad ornandam +non+ augendam orationem adsumuntur. Ornat enim epitheton, quod recte dicimus adpositum, a nonnullis sequens dicitur. Eo poetae et frequentius et liberius utuntur. Namque illis satis est convenire id verbo cui adponitur: itaque et "dentes albos" et "umida vina" in his non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat: tum autem efficitur si sine illo id quod dicitur minus est, qualia sunt: "o scelus abominandum, o deformem libidinem".

41. Exornatur autem res tota maxime tralationibus: "cupiditas effrenata" et "insanae substructiones". Et solet fieri aliis adiunctis [epitheton] tropis, ut apud Vergilium "turpis egestas" et "tristis senectus". Verumtamen talis est ratio huiusce virtutis ut sine adpositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis.

42. Nam fit longa et impedita +uti questionibus+ eam iungas similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium. Quamquam non singula modo, sed etiam plura verba adponi solent, ut "coniugio Anchisa Veneris dignate superbo".

43. Sed hoc quocumque modo: duo vero uni adposita ne versum quidem decuerint. sunt autem quibus non videatur hic omnino tropos quia nihil vertat, nec est semper, sed cum id quod est adpositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasian. Nam si dicas "ille qui Numantiam et Carthaginem evertit", antonomasia est, si adieceris "Scipio" adpositum: +non potest ergo esse iunctum+.

44. Allegoria, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis, aliud sensu ostendit, aut etiam interim contrarium. Prius fit genus plerumque continuat,is tralationibus, ut

"O navis, referent in mare te novi

fluctus: o quid agis? Fortiter occupa

portum",

totusque ille Horati locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.

45. Tale Lucreti

"avia Pieridum peragro loca",

et Vergili

"sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,

et iam tempus equum fumantia solvere colla".

46. Sine tralatione vero in Bucolicis:

"certe equidem audieram, qua se subducere colles

incipiunt mollique iugum demittere clivo,

usque ad aquam et veteris iam fracta cacumina fagi,

omnia carminibus vestrum servasse Menalcan".

47. Hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas sed Vergilius est intellegendus. Habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius, plerumque apertis permixta est. Tota apud Ciceronem talis est: "hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum velle ut etiam navem perforet in qua ipse naviget".

48. Illud commixtum frequentissimum: "equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse subeundas". Nisi adiecisset "dumtaxat contionum", esset allegoria: nunc eam miscuit. Quo in genere et species ex arcessitis verbis venit et intellectus ex propriis.

49. Illud vero longe speciosissimum genus orationis in quo trium permixta est gratia, similitudinis allegoriae tralationis: "Quod fretum, quem euripum tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes commutationes fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus unus aut nox interposita saepe [et] perturbat omnia et totam opinionem parva nonnumquam commutat aura rumoris".

50. Nam id quoque in primis est custodiendum, ut, quo ex genere coeperis tralationis, hoc desinas. Multi autem, cum initium tempestatem sumpserunt, incendio aut ruina finiunt, quae est inconsequentia rerum foedissima.

51. Ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime servit. Nam illa in agendis causis iam detrita "pedem conferre" et "iugulum petere" et "sanguinem mittere" inde sunt, nec offendunt tamen: est enim grata in eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant. Ideoque iam in his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione consumpsimus.

52. Est in exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. Nam ut "Dionysium Corinthi esse", quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. Sed allegoria quae est obscurior "aenigma" dicitur, vitium meo quidem iudicio si quidem dicere dilucide virtus, quo tamen et poetae utuntur:

"dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,

tris pateat caeli spatium non amplius ulnas"?

et oratores nonnumquam, ut Caelius "quadrantariam Clytaemestram" et "in triclinio coam, in cubiculo nolam".

53. Namque et nunc quidem solvuntur et tum erant notiora cum dicerentur: aenigmata sunt tamen; non et cetera, si quis interpretetur, intellegas?

54. In eo vero genere quo contraria ostenduntur ironia est (inlusionem vocant): quae aut pronuntiatione intellegitur aut persona aut rei natura; nam si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem.

55. Quamquam in plurimis id tropis accidit, ut intersit +quid de quoquo+ dicatur, quia quod dicitur alibi verum est. Et laudis autem simulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est: "quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in codice non haberet". Et contra: "oratores visi sumus et populo imposuimus".

56. Aliquando cum inrisu quodam contraria dicuntur iis quae intellegi volunt, quale est in Clodium: "integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita ante acta servavit".

57. Praeter haec usus est allegoriae ut tristia dicamus melioribus verbis urbanitatis gratia aut quaedam contrariis significemus * +aliut textum sp+ "exta cocta numerabimus". Haec si quis ignorat quibus Graeci nominibus appellent, sarkasmon, asteismon, antiphrasin, paroimian dici sciat.

58. sunt etiam qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant, acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, in his omnibus aperte appareat quid velimus. cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividatur in species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et ipsius per se nulla proprietas, allegoria vero habet aliquid proprium. Quod quo modo fieri potest nisi ipsa species est? Sed utentium nihil refert.

59. Adicitur his mycterismos, dissimulatus quidem sed non latens derisus. Pluribus autem verbis cum id quod uno aut paucioribus certe dici potest explicatur, periphrasin vocant, circumitum quendam eloquendi, qui nonnumquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit, ut Sallustius "ad requisita naturae", interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus:

60. "tempus erat quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit",

et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.

61. Quidquid enim significari brevius potest et cum ornatu latius ostenditur periphrasis est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti circumlocutio. Verum hoc ut cum decorem habet periphrasis, ita cum in vitium incidit perissologia dicitur: obstat enim quidquid non adiuvat.

62. Hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non inmerito inter virtutes habemus. Sit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur, et ut quodque oritur ita proximis, etiam si vinciri non potest, alligetur.

63. Differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut in structuris lapidum inpolitorum loco quo convenit quodque ponendum. Non enim recidere ea nec polire possumus quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis qualia sunt, eligendaeque sedes.

64. Nec aliud potest sermonem facere numerosum quam oportuna ordinis permutatio, neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus in illo pulcherrimo operum in Piraeum se descendisse significat, plurimis modis scripta quam ut quo ordine quodque maxime faceret experiretur.

65. Verum id cum in duobus verbis fit, anastrophe dicitur, reversio quaedam, qualia sunt vulgo "mecum", "secum", apud oratores et historicos "quibus de rebus". At cum decoris gratia traicitur longius verbum, proprie hyperbati tenet nomen: "animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis". Nam "in duas partis divisam esse" rectum erat, sed durum et incomptum.

66. Poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem:

"Hyperboreo septem subiecta trioni,"

quod oratio nequaquam recipiet. At id quidem proprie dici tropos possit, quia componendus est e duobus intellectus: alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt.

67. Longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus.

Hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. Est haec decens veri superiectio: virtus eius ex diverso par, augendi atque minuendi.

68. Fit pluribus modis; aut enim plus facto dicimus: "vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit", et

"geminique minantur in caelum scopuli",

aut res per similitudinem attollimus:

"credas innare revulsas Cycladas",

aut per comparationem, ut

"fulminis ocior alis",

aut signis quasi quibusdam:

69. "illa vel intactae segetis per summa volaret

gramina nec teneras cursu laesisset aristas",

vel tralatione, ut ipsum illud "volaret".

70. Crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero in Antonium dicit: "Quae Charybdis tam vorax? Charybdin dico? Quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medius fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse".

71. Exquisitam vero figuram huius rei deprendisse apud principem lyricorum Pindarum videor in libro quem inscripsit Hymnus. Is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui in insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.

72. Quod imitatus Cicero illa composuit in Verrem: "Versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa inmanitate quae in isdem versata locis dicitur. Non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam navibus quam istum in eodem freto fuisse arbitror".

73. Nec pauciora sunt genera minuendi:

"vix ossibus haerent".

Et quod Cicero [est] in quodam ioculari libello:

"fundum +Vetto+ vocat quem possit mittere funda:

ni tamen exciderit qua cava funda patet".

Sed huius quoque rei servetur mensura quaedam. Quamvis enim est omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis in cacozelian itur.

74. Piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime sint ignota et obscura. Monere satis est mentiri hyperbolen, nec ita ut mendacio facere velit. Quo magis intuendum est quo usque deceat extollere quod nobis non creditur. pervenit haec res frequentissime ad risum: qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen adsequitur.

75. Est autem in usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita nec quisquam vero contentus est: sed ignoscitur, quia non adfirmamus.

76. tum est hyperbole virtus cum res ipsa de qua loquendum est naturalem modum excessit: conceditur enim amplius dicere, quia dici quantum est non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio. Sed de hoc satis, quia eundem locum plenius in eo libro quo causas corruptae eloquentiae reddebamus tractavimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License