1.
Verborum vero figurae et mutatae sunt semper et utcumque valuit consuetudo
mutantur. Itaque, si anticum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid
loquimur figura est, ut "hac re invidere", non, ut omnes veteres et
Cicero praecipue, "hanc rem", et "incumbere illi", non
"in illum", et "plenum vino", non "vini", et
"huic", non "hunc adulari" iam dicitur et mille alia,
utinamque non peiora vincant.
2.
Verum schemata lexeos duorum sunt generum: alterum loquendi rationem novat,
alterum maxime conlocatione exquisitum est. Quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis
illud grammaticum, hoc rhetoricum magis dicere. Prius fit isdem generibus
quibus vitia: esset enim omne eiusmodi schema vitium si non peteretur sed accideret.
3. Verum
auctoritate vetustate consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione
quadam. Ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus
est si habet probabile aliquid quod sequatur. Una tamen in re maxime utilis, ut
et cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a
vulgari dicendi genere defendat.
4. Quod si
quis parce et cum res poscet utetur, velut adsperso quodam condimento iucundior
erit: at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet.
Quamquam sunt quaedam figurae ita receptae ut paene iam hoc ipsum nomen
effugerint: quae etiam si fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient.
5. Nam secretae et extra
vulgarem usum positae ideoque magis notabiles ut novitate aurem excitant, ita
copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti, sed conquisitas et ex omnibus
latebris extractas congestasque declarant.
6. Fiunt ergo et circa genus
figurae in nominibus, nam et "oculis capti talpae" et "timidi
dammae" dicuntur a Vergilio, sed subest ratio, quia sexus uterque altero
significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est: et in
verbis, ut "fabricatus est gladium" et "inimicum poenitus
es".
7. Quod minus mirum est quia
in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut
"arbitror", "suspicor", et contra faciendi quae patimur, ut
"vapulo": ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo
efferuntur: luxuriatur luxuriat, fluctuatur fluctuat, adsentior adsentio.
8. Est figura et in numero,
vel cum singulari pluralis subiungitur: "gladio pugnacissima gens
Romani" (gens enim ex multis), vel ex diverso:
"qui
non risere parentes,
nec
deus hunc mensa dea nec dignata cubili est":
ex
illis enim "qui non risere" hic quem non dignata * in satura:
9. "et nostrum istud
vivere triste aspexi,"
cum
infinito verbo sit usus pro appellatione: nostram enim vitam vult intellegi. Utimur et verbo pro participio:
"magnum dat ferre
talentum,"
tamquam "ferendum", et
participio pro verbo: "volo datum".
10. Interim
etiam dubitari potest cui vitio simile sit schema, ut in hoc:
"virtus
est vitium fugere":
aut
enim partis orationis mutat ex illo "virtus est fuga vitiorum", aut
casus ex illo "virtutis est vitium fugere", multo tamen hoc utroque
excitatius. Iunguntur interim schemata: "Sthenelus sciens pugnae":
est enim "scitus pugnandi".
11. Transferuntur et tempora:
"Timarchides negat esse ei periculum a securi" (praesens enim pro
praeterito positum est) et status: "hoc Ithacus velit": et, ne morer,
per omnia genera per quae fit soloecismus.
12. Haec quoque est quam
heteroiosin vocant, cui non dissimilis exallage dicitur, ut apud Sallustium
"neque ea res falsum me habuit" et "duci probare". Ex quibus fere praeter novitatem brevitas
etiam peti solet. Unde eo usque processum est ut "non paeniturum" pro
non acturo paenitentiam et "visuros" ad videndum missos idem auctor
dixerit.
13. Quae ille
quidem fecerit schemata: an idem vocari possint videndum, quia recepta sunt.
Nam in receptis etiam vulgo auctore contenti sumus, ut iam evaluit "rebus
agentibus", quod Pollio in Labieno damnat, et "contumeliam
fecit", quod a Cicerone reprehendi notum est: "adfici" enim
"contumelia" dicebant.
14. Alia
commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit:
"vel cum se pavidum contra
mea iurgia iactat";
"progeniem sed enim Troiano
a sanguine duci
audierat".
Quorum similia apud veteres
tragicos comicosque sunt plurima. Illud et in consuetudine remansit
"enimvero".
15. His amplius
apud eundem: "nam quis te, iuvenum confidentissime",
quo
sermonis initium fit; et
"tam
magis illa tremens et tristibus effera flammis,
quam
magis effuso crudescunt sanguine pugnae".
Quod
est versum ex illo:
"quam
magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget".
16. Pleni talibus antiqui sunt.
Initio Eunuchi Terentius
"quid
igitur faciam?"
inquit.
+Alius+:
"ain
tandem leno?"
Catullus
in epithalamio:
"dum
innupta manet, dum cara suis est",
cum
prius "dum" significet "quoad", sequens "usque
eo".
17. Ex Graeco
vero tralata vel Sallusti plurima, quale est:
[vulgus] "amat fieri",
vel Horati, nam id maxime probat:
"nec ciceris nec longae
invidit avenae",
vel Vergili:
"Tyrrhenum navigat
aequor",
et
iam vulgatum actis quoque: "saucius pectus".
18. Ex eadem parte figurarum
(priore dico) et adiectio est illa quae videri potest supervacua, sed non sine
gratia est:
"nam neque Parnasi vobis
iuga, nam neque Pindi"
(potest
enim deesse alterum "nam"): et apud Horatium illud:
"Fabriciumque,
hunc
et intonsis curium capillis";
et
detractiones quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram:
"accede
ad ignem, iam calesces plus satis":
"plus"
enim "quam satis" est.
19. Nam de altera quae *
detractione pluribus dicendum est. Utimur vulgo et comparativis pro absolutis,
ut cum se quis infirmiorem esse dicet. duo inter se comparativa committimus:
"si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo erit verendum
mihi ne potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse
dicat".
20. sunt et illa non similia
soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent,
ut de uno pluraliter dicamus:
"sed nos inmensum spatiis confecimus aequor",
et
de pluribus singulariter:
"haud
secus ac patriis acer Romanus in armis".
21.
Specie diversa sed genere eadem et haec sunt:
"neve tibi ad solem vergant
vineta cadentem";
"ne mihi tum mollis sub
divo carpere somnos,
neu dorso nemoris libeat
iacuisse per herbas":
non enim nescio cui alii prius,
nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. Et de nobis loquimur
tamquam de aliis: "dicit Servius, negat tullius".
22. Et nostra persona utimur
pro aliena, et alios pro aliis fingimus. Utriusque rei exemplum pro Caecina.
Pisonem, adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit: "restituisse
te dixti: nego me ex edicto praetoris restitutum esse": verum enim est
illud: "restituisse" Aebutius dixit, "nego me" Caecina [ex
edicto praetoris restitutum esse]: et ipsum "dixti", excussa syllaba,
figura in verbo.
23. Illa quoque ex eodem genere
possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci
parenthesin sive paremptosin vocant, cum continuationi sermonis medius aliqui
sensus intervenit: "ego cum te (mecum enim saepissime loquitur) patriae
reddidissem": cui adiciunt hyperbaton qui id inter tropos esse noluerunt:
24. alterum quod est ei figurae
sententiarum quae apostrophe dicitur simile, sed non sensum mutat verum formam
eloquendi:
"Decios
Marios magnosque Camillos,
Scipiadas
duros bello et te, maxime Caesar".
Acutius
adhuc in Polydoro:
25. "Fas omne abrumpit,
Polydorum obtruncat et auro
vi
potitur. Quid non mortalia
pectora cogis
auri sacra fames?"
Hoc, qui tam parva momenta
nominibus discreverunt, metabasin vocant, quam et aliter fieri putant:
"quid loquar? aut ubi
sum?"
26. Coniunxit
autem parenthesin et apostrophen Vergilius illo loco:
"haud procul inde citae
Mettum in diversa quadrigae
distulerant
(at tu dictis, Albane, maneres!)
raptabatque
viri mendacis viscera tullus".
27. Haec schemata, aut his
similia quae erunt per mutationem adiectionem detractionem ordinem, et
convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili
figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in
cibis interim acor ipse iucundus est. Quod continget si neque supra modum
multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem
ut varietas earum, ita raritas effugit.
28. Illud est acrius genus quod
non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus tum gratiam tum
etiam vires accommodat. Ex quibus primum sit quod fit adiectione. Plura sunt genera. Nam et verba
geminantur, vel amplificandi gratia, ut "occidi, occidi non Spurium
Maelium" (alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat), vel
miserandi, ut
"a Corydon, Corydon".
29. Quae eadem
figura nonnumquam per ironian ad elevandum convertitur. Similis geminationis
post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior:
"bona Cn. Pompei - miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen
pectori haeret dolor - bona, inquam, Cn. Pompei acerbissimae voci subiecta
praeconis"; "vivis, et vivis non ad deponendam sed ad confirmandam
audaciam".
30. Et ab isdem
verbis plura acriter et instanter incipiunt: "nihilne te nocturnum
praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus
bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora
vultusque moverunt?" et in isdem desinunt: "Quis eos postulavit? Appius. Quis
produxit? Appius".
31. Quamquam hoc exemplum ad
aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et rursus inter se fines
idem sunt ("quis" et "quis", "Appius" et
"Appius") - quale est: "Qui sunt qui foedera saepe ruperunt?
Carthaginienses. Qui sunt qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses.
Qui sunt qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. Qui sunt qui sibi ignosci
postulant? Carthaginienses".
32. Etiam in contrapositis vel
comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo
huius [modi] esse loci potius dixi: "vigilas tu de nocte ut tuis
consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu
perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat: tu actionem
instituis, ille aciem instruit: tu caves ne consultores tui, ire ne urbes aut castra
capiantur".
33. Sed hac gratia non fuit
contentus orator; vertit in contrarium eandem figuram: "ille tenet et scit
ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur: ille exercitatus in
propagandis finibus, tu in regendis".
34. Possunt media quoque
respondere vel primis, ut
"te
nemus Angitiae, vitrea te fucinus unda,"
vel
ultimis, ut: "haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex
praeda". Nec quisquam dubitabit idem fieri posse iteratis utrimque mediis.
Respondent primis et ultima: "multi et graves dolores inventi parentibus
et propinquis, multi".
35. Est et illud repetendi
genus quod semel proposita iterat et dividit:
"Iphitus
et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
iam
gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixei".
36. Epanodos dicitur Graece,
nostri regressionem vocant. Nec solum in eodem sensu sed etiam in diverso eadem
verba contra sumuntur: "principum dignitas erat paene par, non par
fortasse eorum qui sequebantur". Interim variatur casibus haec et
generibus retractatio: "magnus est dicendi labor, magna res". Est et
apud Rutilium longa periodois, sed haec initia sententiarum sunt: "Pater
hic tuus? Patrem nunc appellas?
37. Patris tui filius es?"
Fit casibus modo hoc schema (quod polyptoton vocant), constat et aliis etiam
modis, ut pro Cluentio: "Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa
frequentia? Per quem porro
datum? Unde sumptum? Quae porro interceptio poculi? cur non de integro autem
datum?"
38. Hanc rerum
coniunctam diversitatem Caecilius metabolen vocat, qualis est pro Cluentio
locus in Oppianicum: "illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse
decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo rationem, nemo rem ullam
contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam
liberis suis scripsit", et deinceps adhuc multa.
39. Ut haec in
unum congeruntur, ita contra illa dispersa sunt, quae a Cicerone
"dissupata" dici puto:
"hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
arborei
fetus alibi",
et
deinceps.
40. Illa vero apud Ciceronem
mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primo verbo longum post
intervallum redditum est ultimum, et media primis et mediis ultima congruunt:
"vestrum iam hic factum deprehenditur, patres conscripti, non meum, ac
pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum".
41. Hanc frequentiorem
repetitionem ploken vocant, quae fit et permixtis figuris, ut supra dixi, utque
se habet epistula ad Brutum: "ego cum in gratiam redierim cum Appio
Claudio, et redierim per Cn. Pompeium, [et] ego ergo cum redierim", et in
isdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum, ut
apud Persium:
42.
"usque adeone
scire
tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?"
et
apud Ciceronem: "+neque enim poterat indicio et his damnatis qui
indicabantur".
43. Sed sensus quoque toti quem
ad modum coeperunt desinunt: "Venit ex Asia. Hoc ipsum quam novum!
Tribunus plebis venit ex Asia". In eadem tamen perihodo et verbum ultimum
primo refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim: "verumtamen
venit". Interim
sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: "Quid Cleomenes
facere potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso. Quid, inquam, facere
Cleomenes potuit?"
44. Prioris
etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo
quidem schemate utuntur poetae saepius:
"Pierides,
vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi
crescit in horas",
sed ne oratores quidem raro:
"hic tamen vivit: vivit? immo vero etiam in senatum venit".
45. Aliquando,
sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum
aliis sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. Initia hoc modo:
"dediderim periculis omnibus, optulerim insidiis, obiecerim
invidiae". Rursus clausulae ibidem statim: "vos enim statuistis, vos
sententiam dixistis, vos iudicastis". Hoc alii synonymian, alii
diiunctionem vocant, utrumque, etiam si est diversum, recte: nam est nominum
idem significantium separatio. Congregantur quoque verba idem significantia:
"quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti, egredere aliquando ex
urbe: patent portae, proficiscere".
46.
Et in eundem alio libro: "abiit excessit erupit evasit". Hoc Caecilio
pleonasmos videtur, id est abundans super necessitatem oratio, sicut illa:
"vidi oculos ante ipse meos": in illo enim "vidi" inest
"ipse". Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur
adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam, sicut hic, virtus:
"vidi", "ipse", "ante oculos" totidem sunt
adfectus.
47. cur tamen haec proprie
nomine tali notarit non video: nam et geminatio et repetitio et qualiscumque
adiectio pleonasmos videri potest. Nec verba modo sed sensus quoque idem
facientes acervantur: "perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa
caligo et ardentes furiarum faces excitaverunt".
48. Congeruntur et diversa:
"Mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis
dementia". Et apud Ovidium:
"sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
sed quae visceribus veniebat
belua ponti
exsaturanda meis".
49. inveni qui
et hoc ploken vocaret: cui non adsentior, cum sit unius figurae. Mixta quoque
et idem et diversum significantia, quod et ipsum diallagen vocant: "quaero
ab inimicis, sintne haec investigata comperta id est patefacta sublata delata
extincta per me?" Et "investigata comperta id est patefacta"
aliud ostendunt, "sublata delata extincta": sunt inter se similia,
sed non etiam prioribus.
50. Et hoc
autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae quia
coniunctionibus caret dissolutio vocatur, apta cum quid instantius dicimus: nam
et singula inculcantur et quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non in
singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem
Metelli: "qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci
iussi: senatum si interposui", et totus hic locus talis est. Hoc genus et
brachylogian vocant, quae potest esse copulata dissoluto. Contrarium [ut] est
schema quod coniunctionibus abundat: illud asyndeton, hoc polysyndeton dicitur.
51.
Sed hoc est vel isdem saepius repetitis, ut
"tectumque
laremque
armaque
Amyclaeumque canem Cressamque pharetram",
vel
diversis:
52. "arma virumque -
multum ille et terris - multa quoque".
53. Adverbia quoque et
pronomina variantur: "hic illum vidi iuvenem - bis senos cui nostra dies -
hic mihi responsum primus dedit ire petenti". Sed utrumque horum acervatio
est aut iuncta aut dissoluta.
54. Omnibus scriptores sua
nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit: fons quidem unus, qui
acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut
saepius erumpentis adfectus. Gradatio, quae dicitur climax, apertiorem habet
artem et magis adfectatam, ideoque esse rarior debet.
55. Est autem ipsa quoque
adiectionis: repetit enim quae dicta sunt, et priusquam ad aliud descendat in
prioribus resistit. cuius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: "non
enim dixi quidem haec, sed non scripsi, nec scripsi quidem, sed non obii
legationem, nec obii quidem legationem, sed non persuasi Thebanis".
56. Sunt tamen tradita et
Latina: "Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos
comparavit". Et Calvi: "non ergo magis pecuniarum repetundarum quam
maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis
magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum".
57. +Est+ invenitur apud poetas
quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit,
et apud nostrum etiam tragicum:
"Iove
propagatus est, ut perhibent, Tantalus,
ex
Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
Atreus,
qui nostrum porro propagat genus".
58. At quae per detractionem
fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt: quarum una est ea
quam libro proximo in figuras ex synekdochei distuli, cum subtractum verbum
aliquod satis ex ceteris intellegitur, ut Caelius in Antonium: "stupere
gaudio Graecus": simul enim auditur "coepit"; Cicero ad Brutum:
"Sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, cras,
inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi".
59. cui similia
sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:
"novimus
et qui te, transversa tuentibus hircis,
et
quo, sed faciles Nymphae risere, sacello".
60. Hanc quidam aposiopesin
putant, frustra: nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone
explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratum: quod si
aposiopesis est, nihil non in quo deest aliquid idem appellabitur.
61. Ego ne illud quidem
aposiopesin semper voco, in quo res quaecumque relinquitur intellegenda, ut ea
quae in epistulis Cicero: "data Lupercalibus, quo die Antonius
Caesari". Non enim opticuit: lusit, quia nihil aliud intellegi poterat
quam hoc: "diadema imposuit".
62. Altera est per detractionem
figura, de qua modo dictum est, cui coniunctiones eximuntur. Tertia, quae
dicitur epezeugmenon, in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur,
quarum unaquaeque desiderasset illud si sola poneretur. Id accidit aut
praeposito verbo ad quod reliqua respiciant: "vicit pudorem libido,
timorem audacia, rationem amentia", aut inlato quo plura cluduntur:
"neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut
metus a periculo aut ratio a furore revocaverit".
63. Medium quoque potest esse
quod et prioribus et sequentibus sufficiat: iungit autem et diversos sexus, ut
cum marem feminamque "filios" dicimus, et singularia pluralibus
miscet.
64. Sed haec adeo sunt vulgaria
ut sibi artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, quo diversa sermonis forma
coniungitur:
"sociis tunc arma capessant
edico, et dira bellum cum gente
gerendum".
Quamvis enim pars [bello]
posterior participio insistat, utrique convenit illud "edico". Non utique
detractionis gratia factam coniunctionem synoikeiosin vocant, quae duas res
diversas colligat:
"tam
deest avaro quod habet quam quod non habet".
65. huic diversam volunt esse
distinctionem, cui dant nomen paradiastolen, qua similia discernuntur:
"cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente fortem, pro
inliberali diligentem". Quod
totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea
qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: "brevis esse laboro,
obscurus fio" et quae secuntur.
66. Tertium est genus figurarum
quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se
aures et animos excitat. Hinc est paronomasia quae dicitur adnominatio. Ea non
uno modo fieri solet: ex vicinia quadam praedicti nominis ducta, casibus
declinatis, ut Domitius Afer pro Cloatilla: "mulier omnium rerum imperita,
in omnibus rebus infelix," et cum verbo idem verbum plus significans
subiungitur:
67.
"quando homo hostis, homo". Quibus exemplis sum in aliud usus, +sed
in uno phasis+ est geminatio. Paronomasiai contrarium est quod eodem verbo
quasi falsum arguitur: "quae lex privatis hominibus esse lex non
videbatur".
68.
cui confinis est quae antanaklasis dicitur, eiusdem verbi contraria
significatio. cum Proculeius quereretur de filio quod is mortem suam
exspectaret, et ille dixisset "se vero non exspectare",
"immo", inquit, "rogo exspectes". Non ex eodem sed ex vicino diversum
accipitur cum supplicio adficiendum dicas quem supplicatione dignum iudicaris.
69. Aliter
quoque voces aut eaedem [aut] diversa in significatione ponuntur aut
productione tantum vel correptione mutatae: quod etiam in iocis frigidum
equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam
imitandi gratia pono: "amari iucundum est, si curetur ne quid insit
amari", "avium dulcedo ad avium ducit", et apud Ovidium
ludentem: "cur ego non dicam, furia, te furiam?"
70. Cornificius
hanc traductionem vocat, videlicet alterius intellectus ad alterum. Sed
elegantius quod est positum in distinguenda rei proprietate: "hanc rei
publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse"; et
quae praepositionibus in contrarium mutantur: "non emissus ex urbe, sed
inmissus in urbem esse videatur". Melius atque acrius quod cum figura
iucundum est, tum etiam sensu valet: "emit morte inmortalitatem".
71. Illa
leviora: "non Pisonum sed pistorum" et "ex oratore arator".
Pessimum vero: "ne patres conscripti videantur circumscripti".
Raro evenit, sed vehementer +venit sic+ contigit, ut aliqui sensus vehemens et
acer venustatem aliquam +non eadem eo verbo non dissona accipit.+
72. Et cur me prohibeat pudor
uti domestico exemplo? Pater meus contra eum qui se legationi inmoriturum
dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat: "non
exigo uti inmoriaris legationi: inmorare". Nam et valet sensus ipse et in
verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata sed
velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.
73. Magnae veteribus curae fuit
gratiam dicendi et paribus et contrariis adquirere. Gorgias in hoc inmodicus:
copiosus, aetate utique prima, Isocrates fuit. Delectatus est his etiam M.
tullius, verum et modum adhibuit non ingratae nisi copia redundet voluptati, et
rem alioqui levem sententiarum pondere implevit. Nam per se frigida et inanis
adfectatio, cum in acris incidit sensus innatam gratiam videtur habere, non
arcessitam.
74. Similium fere quadruplex
ratio est. Nam est primum quotiens verbum verbo aut non dissimile valde
quaeritur, ut
"puppesque
tuae pubesque tuorum",
et: "sic in hac calamitosa
fama quasi in aliqua perniciosissima flamma",
et:
"non enim tam spes laudanda quam res est", aut certe par et extremis
syllabis consonans: "non verbis sed armis".
75. Et hoc quoque quotiens in
sententias acris incidit pulchrum est: "quantum possis, in eo semper
experire ut prosis". Hoc est parison, ut plerisque placuit; Theon Stoicus
parison existimat quod sit e membris non dissimilibus.
76. Secundum ut clausula
similiter cadat, syllabis isdem in ultimam partem conlatis; homoioteleuton
vocant, id est similem duarum sententiarum vel plurium finem: "non modo ad
salutem eius extinguendam, sed etiam gloriam per tales viros
infringendam". Ex
quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae trikola
dicuntur: "vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia". In quaternas
quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. Fit etiam singulis verbis:
"Hecuba
hoc dolet pudet piget",
et
"abiit excessit erupit evasit".
77. Tertium est quod [non] in
eosdem casus cadit: homoioptoton dicitur. Sed neque quod finem habet similem,
utique in eundem venit finem homoioptoton, quia homoioptoton est tantum casu
simile [est] etiam si dissimilia sint quae declinentur, nec tantum in fine
deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel
etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur; et
quocumque modo accommodari potest:
78. nec enim semper paribus
syllabis constat, ut est apud Afrum: "amisso nuper infelicis +auleis+ non
praesidio inter pericula, tamen solacio inter adversa". Eius fere videntur
optima in quibus initia sententiarum et fines consentiunt (ut hic
"praesidio, solacio" +pedem+) ut et similia sint verso bis et a
paribus cadant et eodem modo desinant:
79. etiam ut sint, quod est
quartum, membris aequalibus, quod isokolon dicitur. "Si, quantum in agro
locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia
valeret" isokolon est et homoioptoton habet; "non minus nunc in causa
cederet Aulus Caecina Sexti Aebuti impudentiae quam tum in vi facienda cessit
audaciae" isokolon, homoioptoton, homoioteleuton. Accedit et ex illa
figura gratia qua nomina dixi mutatis casibus repeti: "non minus cederet
quam cessit". Adhuc homoioteleuton et paronomasia est "neminem alteri
posse dare in matrimonium nisi penes quem sit patrimonium".
80. Contrapositum autem vel, ut
quidam vocant, contentio (antitheton dicitur) non uno fit modo. Nam et [sic]
singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi: "Vicit pudorem
libido, timorem audacia", et bina binis: "non nostri ingeni, vestri
auxili est", et sententiae sententiis:
"dominetur
in contionibus, iaceat in iudiciis".
81. cui commodissime
subiungitur et ea species quam distinctionem diximus: "odit populus
Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit", et quae sunt
simili casu dissimili sententia in ultimo locata: "ut quod in tempore mali
fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit".
82. Nec semper contrapositum
subiungitur, ut in hoc: "est igitur haec, iudices, non scripta sed nata
lex", verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad
singula, ut in eo quod sequitur: "quam non didicimus accepimus legimus,
verum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus".
83. Nec semper quod adversum
est contra ponitur, quale est apud Rutilium: "nobis primis di immortales
fruges dederunt, nos quod soli accepimus in omnes terras distribuimus".
84. Fit etiam adsumpta illa
figura qua verba declinata repetuntur, quod antimetabole dicitur: "non ut
edam vivo, sed ut vivam edo". Et quod apud Ciceronem conversum ita est ut,
cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: "ut et sine invidia
culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur".
85. Et eodem eluditur verbo, ut
quod dicit de [se] Roscio: "etenim cum artifex eius modi est ut solus
videatur dignus esse * videatur qui non accedat". Est et in nominibus ex
diverso conlocatis sua gratia: "si consul Antonius, Brutus hostis, si
conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius".
86. Olim plura de figuris quam
necesse erat, et adhuc erunt qui putant esse figuram "incredibile est quod
dico sed verum" (anthypophoran vocant) et "aliquis hoc semel tulit,
nemo bis, ego ter" (diexodon) et "longius evectus sum, sed redeo ad
propositum" (aphodon).
87. Quaedam verborum figurae
paulum a figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum est in re,
priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti: "sive me malitiam
sive stultitiam dicere oportet".
88.
Item correctionis eadem ratio est: nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam
in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec
figura: "crudelitatis mater est avaritia", et apud Sallustium in
Ciceronem "o Romule Arpinas": quale est apud Menandrum "Oedipus
Thriasius". Haec omnia copiosius sunt exsecuti qui non ut partem operis
transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius,
Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci (sed non minor
erit eorum qui vivunt gloria).
89.
Ut fateor autem verborum quoque figuras posse pluris reperiri a quibusdam, ita
his, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. Nam in primis
M. tullius multas in tertio de Oratore libro posuit quas in Oratore postea
scripto transeundo videtur ipse damnasse: quarum pars est quae sententiarum
potius quam verborum sit, ut inminutio, inprovisum, imago, sibi ipsi responsio,
digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto quod dicitur enantiotes),
sumpta ex adverso probatio:
90.
quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive
hoc nomine significatur comprensa breviter sententia sive finitio: nam et hoc
Cornificius atque Rutilius schema lexeos putant. Verborum autem concinna
transgressio hyperbaton est, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est
inter tropos posita.
91.
Sed mutatio, [et] si ea est quam Rutilius alloiosin vocat, dissimilitudinem
ostendit hominum rerum factorum: quae si latius fiat, figura non est, si angustius,
in antitheton cadet; si vero haec appellatio significat hypallagen, satis de ea
dictum est.
92.
Quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius aitiologian
vocat? [utrum] Nam de illo dubitari possit, an schema sit in distributis
subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est: prosapodosin dicit,
quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim
ratio subiciatur, ut est apud Gaium Antonium:
93.
"sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens, neque competitorem
vereor, quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est Cicero": aut
positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum
de dictatura Cn. Pompei:
94.
"praestat enim nemini imperare quam alicui servire: sine illo enim vivere
honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est".
95. Sed et uni rei multiplex
ratio subiungitur, ut apud Vergilium:
"sive
inde occultas vires et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis
omne per ignem
excoquitur
vitium" et totus locus,
"seu
pluris calor ille vias ... seu durat magis".
96. Relationem quid accipi
velit non liquet mihi: nam si antanaclasin aut epanodon aut antimetabolen
dicit, de omnibus his locuti sumus. Sed
quidquid est, nec hoc nec superiora in Oratore repetit. Sola est in eo libro
posita inter figuras verborum exclamatio quam sententiae potius puto (adfectus
enim est); [et] ceteris omnibus consentio.
97. Adicit his
Caecilius periphasin, de qua dixi, Cornificius interrogationem ratiocinationem
subiectionem transitionem occultationem, praeterea sententiam membrum articulos
interpretationem conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt schemata
sequentia schemata omnino non sunt.
98. Item
Rutilius, praeter ea quae apud alios quoque sunt, paromologian, anagcaion,
ethopoiian, dicaiologian, prolempsin, characterismon, brachylogian,
parasiopesin, parresian, de quibus idem dico. Nam eos quidem auctores qui
nullum prope finem fecerunt exquirendis nominibus praeteribo, qui etiam quae
sunt argumentorum figuris adscripserunt.
99. Ego illud
de iis etiam quae vere sunt adiciam breviter, sicut ornent orationem oportune
positae, ita ineptissimas esse cum inmodice petantur. Sunt qui, neglecto rerum
pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt
summos se iudicent artifices, ideoque non desinant eas nectere, quas sine
substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine
corpore.
100. Sed ne eae
quidem quae recte fiunt densandae sunt nimis: nam et vultus mutatio oculorumque
coniectus multum in actu valet, sed si quis ducere os exquisitis modis et
frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. Et oratio
habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere inmobili rigore non debebit,
ita saepius in ea quam natura dedit specie continenda est.
101. Sciendum
vero in primis quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid
tempus: maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. Ubi vero
atrocitate invidia miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et
pariter cadentibus et consimilibus irascentem flentem rogantem? - cum nimia in
his rebus cura verborum deroget adfectibus fidem, et ubicumque ars ostentatur,
veritas abesse videatur.
|