1.
De compositione non equidem post M. tullium scribere auderem, cui nescio an
ulla pars operis huius sit magis elaborata, nisi et eiusdem aetatis homines
scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id conlocandi genus ausi
fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae
tradidissent. Itaque accedam
in plerisque Ciceroni, atque in his ero, quae indubitata sunt, brevior, in
quibusdam paulum fortasse dissentiam.
2. Nam etiam
cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam.
3. Neque
ignoro quosdam esse qui curam omnem compositionis excludant, atque illum
horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis
virilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt quod natura primum
ortum est et quale ante cultum fuit, tota hic ars orandi subuertitur.
4. Neque enim locuti sunt ad
hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prohoemiis praeparare, docere
expositione, argumentis probare, adfectibus commovere scierunt. Ergo his
omnibus, non sola compositione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat,
ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac
silvas mutari oportuit.
5.
Quae porro ars statim fuit? Quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur
eas fodimus? Rubos arvis excidimus: terra et hos generat. Mansuefacimus animalia: indomita
nascuntur. Verum id est maxime naturale quod fieri natura optime patitur.
6. Fortius
vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene conlocatum? Neque, si
pravi pedes vim detrahunt rebus, ut sotadeorum et galliamborum et quorundam in
oratione simili paene licentia lascivientium, id vitium compositionis est
iudicandum.
7. Ceterum
quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiciente
quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto quae conexa est
et totis viribus fluit fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires
ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et
comitetur semper artem decor?
8. An non eam
quae missa optime est hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu
derigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? Iam in
certamine armorum atque in omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur
cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint?
9. Quare mihi
compositione velut ammentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae
videntur. Ideoque eruditissimo cuique persuasum est valere eam plurimum, non ad
delectationem modo sed ad motum quoque animorum:
10. primum quia
nihil intrare potest in adfectus quod in aure velut quodam vestibulo statim
offendit, deinde quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eveniret ut
illi quoque organorum soni, quamquam verba non exprimunt, in alios tamen atque
alios motus ducerent auditorem.
11. In
certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem
modos adhibent cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est,
nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui
carmen.
12. Pythagoreis
certe moris fuit et cum evigilassent animos ad lyram excitare, quo essent ad
agendum erectiores, et cum somnum peterent ad eandem prius lenire mentes, ut,
si quid turbidiorum cogitationum, componerent.
13. Quod si
numeris ac modis inest quaedam tacita vis, in oratione ea vehementissima,
quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum verba eadem qua
compositione vel in textu iungantur vel in fine cludantur: nam quaedam et
sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.
14. Denique
quod cuique visum erit vehementer dulciter speciose dictum, solvat et turbet:
abierit omnis vis iucunditas decor. Solvit quaedam sua in Oratore Cicero:
"Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos, Laelios multi venalicii
mercatoresque superarunt. Inmuta paululum, ut sit "multi superarunt
mercatores venaliciique", et insequentis deinceps perihodos, quas si ad
illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris.
15. Idem
corrigit quae a Graccho composita durius putat. Illum decet: nos hac sumus
probatione contenti, quod in scribendo quae se nobis solutiora optulerunt
componimus. Quid enim attinet eorum exempla quaerere quae sibi quisque experiri
potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione
dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia neglegentia conlocationis
ipsa verborum luce deprenditur.
16. Itaque ut
confiteor paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta
sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, in quantum adhuc
profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit,
Lysian Herodotum Thucydiden parum studiosos eius fuisse.
17. Genus
fortasse sint secuti non idem quod Demosthenes aut Plato, quamquam et hi ipsi
inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi textum tenue
atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset enim gratiam,
quae in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem
quoque. Nam scribebat aliis, non ipse dicebat, ut oporteret esse illa rudibus et
incompositis similia:
18. quod ipsum compositio est.
Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes
clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias
ratio. In contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita
deprehendas. In Herodoto vero cum omnia, ut ego quidem sentio, leniter fluunt,
tum ipsa dialectos habet eam iucunditatem ut latentes in se numeros complexa
videatur.
19. Sed de propositorum
diversitate post paulum: nunc quae prius iis qui recte componere volent
discenda sunt. Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta
alia, qualis in sermone et epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam
tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque.
20. Quod non eo dico quia non
illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes:
neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo
atque epistula, sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut
potius laxiora in his vincla quam nulla sint.
21. Nonnumquam in causis quoque
minoribus decet eadem simplicitas, quae non nullis sed aliis utitur numeris,
dissimulatque eos et tantum communit occultius.
22. At illa conexa series tris
habet formas: incisa, quae commata dicuntur, membra, quae kola, periodon quae
est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt
genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.
23. Primum
igitur de ordine. Eius observatio in verbis est singulis et contextis (singula
sunt quae asyndeta diximus). In his cavendum ne decrescat oratio, et fortiori
subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilego fur aut latroni petulans: augeri
enim debent sententiae et insurgere, et optime Cicero "tu", inquit,
"istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate":
aliud enim maius alii supervenit. At si coepisset a toto corpore, non bene ad
latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut "viros ac
feminas", "diem ac noctem", "ortum et occasum" dicas
potius, quamquam et retrorsum.
24. Quaedam ordine permutato
fiunt supervacua, ut "fratres gemini": nam si "gemini"
praecesserint, "fratres" addere non est necesse. Illa nimia quorundam
fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina adpositis
et pronominibus essent priora: nam fit contra quoque frequenter non indecore.
25. Nec non et illud nimiae
superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non
quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta ideoque
levioribus superponenda sunt.
26. Verbo sensum cludere multo,
si compositio patiatur, optimum est: in verbis enim sermonis vis est. Si id
asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque
oratores frequentissime. Sine dubio erit omne quod non cludet hyperbaton, sed
ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est.
27. Non enim ad pedes verba
dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur in locum, ut iungantur quo
congruunt maxime, sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas
invenit cui adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est
cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus oportune cadens
contigit.
28. Quaedam vero
transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et
interim etiam compositione vitiosae, quae in hoc ipsum petuntur, ut exultent
atque lasciviant, quales illae Maecenatis: "sole et aurora rubent
plurima"; "inter sacra movit aqua fraxinos"; "ne exsequias
quidem unus inter miserrimos viderem meas" (quod inter haec pessimum est,
quia in re tristi ludit compositio).
29. Saepe tamen est vehemens
aliquis sensus in verbo, quod si in media parte sententiae latet, transire
intentionem et obscurari circumiacentibus solet, in clausula positum adsignatur
auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis: "ut tibi necesse esset
in conspectu populi Romani vomere postridie".
30.
Transfer hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut
per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque
adiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
31.
Solebat Afer Domitius traicere in clausulas verba tantum asperandae
compositionis gratia, et maxime in prohoemiis, ut pro Cloatilla: "gratias
agam continuo", et pro Laelia: "eis utrisque apud te iudicem
periclitatur Laelia". Adeo refugit teneram delicatamque modulandi
voluptatem ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet [et] obiceret.
32.
Amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum nemo est qui nesciat. Haec
arbitror, ut in brevi, de ordine fuisse dicenda: qui si vitiosus est, licet et
vincta ac sit apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur. Iunctura
sequitur. Est in verbis, incisis, membris, perihodis: omnia namque ista et
virtutes et vitia in complexu habent.
33. Atque ut ordinem sequar,
primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est,
quae commissis inter se verbis duobus ex ultima [fine] prioris ac prima
sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus: quod
cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longae, quae
easdem inter se litteras committunt, sonabunt; praecipuus tamen erit hiatus
earum quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur.
34.
E planior littera est, i angustior, ideoque obscurius in his vitium. Minus
peccabit qui longis breves subiciet, et adhuc qui praeponet longae brevem.
Minima est in duabus brevibus offensio. Atque cum aliae subiunguntur aliis,
proinde asperiores aut leviores erunt prout oris habitu simili aut diverso
pronuntiabuntur.
35. Non tamen id ut crimen
ingens expavescendum est, ac nescio neglegentia in hoc an sollicitudo sit
peior. Inhibeat enim necesse est hic Metus impetum dicendi et a potioribus
avertat. Quare ut neglegentiae est pars hoc pati, ita humilitatis ubique
perhorrescere, nimiosque non inmerito in hac cura putant omnis Isocraten
secutos praecipueque Theopompum.
36.
At Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. Nam et coeuntes
litterae, quae synaliphai dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem quam si
omnia verba suo fine cludantur, et nonnumquam hiulca etiam decent faciuntque
ampliora quaedam, ut "pulchra oratione +acta oratio iactatae+", cum
longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales
quasi intersistatur adsumunt.
37. Qua de re utar Ciceronis
potissimum verbis. "Habet" inquit "ille tamquam hiatus et
concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de
re hominis magis quam de verbis laborantis". Ceterum consonantes quoque,
earumque praecipue quae sunt asperiores, in commissura verborum rixantur, ut s
ultima cum x proxima, quarum tristior etiam si binae collidantur stridor est,
ut "ars studiorum".
38. Quae fuit causa et Servio
sulpicio, ut dixi, subtrahendae s litterae quotiens ultima esset aliaque
consonante susciperetur, quod reprehendit Luranius, Messala defendit. Nam neque
Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit "Aeserninus fuit" et "dignus
locoque", et Cicero in Oratore plures antiquorum tradit sic locutos.
39. Inde
"belligerare", "pos meridiem" et illa Censoris Catonis
"dicae" "faciae"que, m littera in e mollita. Quae in veteribus libris reperta mutare
imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam
confitentur.
40. Atqui eadem
illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit ut
in eam transire possit, etiam si scribitur, tamen parum exprimitur, ut
"multum ille" et "quantum erat", adeo ut paene cuiusdam
novae litterae sonum reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur, et tantum in hoc
aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant.
41. Videndum etiam ne syllaba
verbi prioris ultima et prima sequentis +ide nec+: quod ne quis praecipi
miretur, Ciceroni in epistulis excidit: "res mihi invisae visae sunt,
Brute", et in carmine:
"o fortunatam natam me
consule Romam".
42. Etiam
monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio
multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam brevium verborum ac nominum
vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum: adfert enim quandam dicendi
tarditatem. Illa quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et
desinentia et eodem modo declinata multa iunguntur.
43. Ne verba
quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum
virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.
44. Membrorum
incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quamquam et in
his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis quae quibus
anteponas. Nam et "vomens frustis esculentis gremium suum et totum
tribunal implevit" * et contra (nam frequentius utar isdem diversarum
quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) "saxa atque solitudines
voci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt"
magis insurgebat si verteretur: nam plus est saxa quam bestias commoveri; vicit
tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros.
45. Omnis structura ac dimensio
et copulatio vocum constat aut numeris (numeros rythmous accipi volo) aut
metrois, id est dimensione quadam. Quod,
etiam si constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam.
46. Nam primum
numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse
quantitatis videtur, alterum qualitatis. Rhythmos est aut par, ut dactylicus,
una enim syllaba par est brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed
nomen illud tenet:
47. longam esse duorum
temporum, brevem unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut paeanicus: is est
ex longa et tribus brevibus (aut ex tribus brevibus) et longa (vel alio quoque
modo, ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant) aut duplex, ut iambos
(nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius.
48. sunt hi et metrici pedes,
sed hoc interest, quod rhythmo indifferens dactylicusne ille priores habeat
breves an sequentes: tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem
idem spatii sit. Proinde
alia [ad] dimensio versuum: pro dactylico poni non poterit anapaestos aut
spondius, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.
49. Neque solum
alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut
forte spondium alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dactylos,
ut sunt in illo
"panditur
interea domus omnipotentis Olympi"
confundas,
solveris versum.
50. sunt et illa discrimina,
quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi
quo modo coeperant currunt usque ad metabolen, id est transitum ad aliud
rhythmi genus, et quod metrum in verbis modo, rhythmos etiam in corporis motu
est.
51. Inania quoque tempora
rhythmi facilius accipient, quamquam haec et in metris accidunt. Maior tamen
illic licentia est; ubi tempora [etiam animo] metiuntur et pedum et digitorum
ictu, intervalla signant quibusdam notis, atque aestimant quot breves illud
spatium habeat: inde tetrasemoe, pentasemoe, deinceps longiore sunt
percussiones (nam semion tempus est unum).
52. In compositione orationis
certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio. Est igitur in pedibus,
et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur in oratione ut in ea
frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus, et contra
nihil quod est prorsa scriptum non redigi possit in quaedam versiculorum genera
vel in membra, si in tam molestos incidimus grammaticos quam fuerunt qui
lyricorum quorundam carmina in varias mensuras coegerunt.
53. At Cicero frequentissime
dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam tamquam
orationem ad rhythmos alliget.
. Nam sunt numeri rhythmoe,
ut et ipse constituit et secuti eum Vergilius, cum dicit
"numeros memini, si verba
tenerem",
et
Horatius
"numerisque
fertur lege solutis".
54. Invadunt ergo hanc inter
ceteras vocem: "neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura"
dicit "nisi numeris contorta ferrentur": in quo si hoc sentit:
"rhythmis contorta", dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem
habent certum nec ullam in contextu varietatem, sed qua coeperunt sublatione
latione ac positione ad finem usque decurrunt: oratio non descendet ad crepitum
digitorum.
55. Idque Cicero optime videt
ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere ut magis non arrhythmum,
quod esset inscitum atque agreste, quam enrhythmum, quod poeticum est, esse
compositionem velit: sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse
nolumus eos qui dicuntur apalaestroe.
56.
Veram ea quae efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. Quid
sit igitur potius quam "numerus", sed oratorius numerus, ut enthymema
rhetoricus syllogismus? Ego
certe, ne in calumniam cadam, qua ne M. quidem tullius caruit, posco hoc mihi,
ut, cum pro composito dixero numerum et ubicumque iam dixi, oratorium dicere intellegar.
57. Conlocatio
autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet conectere: nam
vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. Tamen et eligere quaedam,
dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adicere
dum. non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare [et] casus
atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam
suo nomine solet esse iucunda.
58. Etiam ubi
aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet sumat compositio,
"vitavisse" vel "vitasse", "deprehendere" vel
"deprendere". Coitus etiam syllabarum non negabo et quidquid sententiis
aut elocutioni non nocebit.
59. Praecipuum tamen in hoc
opus est, scire quod quoque loco verborum maxime quadret. Atque is optime componet qui hoc non
solum componendi gratia facit. Ratio vero pedum in oratione est multo quam in
versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet
saepe circumitus, deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione
decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendit similitudine et in
adfectatione deprenditur.
60. Et in omni
quidem corpore totoque, ut ita dixerim, tractu numerus insertus est: neque enim
loqui possum nisi e syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. Magis
tamen et desideratur in clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet
suum finem, poscitque naturale intervallum quo a sequentis initio dividatur,
deinde quod aures continuam vocem secutae, ductaeque velut prono decurrentis
orationis flumine, tum magis iudicant cum ille impetus stetit et intuendi
tempus dedit.
61. Non igitur
durum sit neque abruptum quo animi velut respirant ac reficiuntur. Haec est
sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis +declamat+. Proximam
clausulis diligentiam postulant initia: nam et in haec intentus auditor est.
62. Sed eorum facilior ratio
est; non enim cohaerent aliis nec praecedentibus serviunt: exordium sumunt,
+cum ea+ quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet si ad eam rupta via venerimus.
Namque eo fit ut cum Demosthenis severa videatur compositio tois theois
euchomai pasi cai pasais, et illa quae ab uno, quod sciam, Bruto minus
probatur, ceteris placet kan mepo ballei mede toxevei, Ciceronem carpant in his
"familiaris coeperat esse balneatori" et "non nimis dura
archipiratae".
63. Nam "balneatori"
et "archipiratae" idem finis est qui pasi kai pasais et qui mede
toxevei sed priora sunt severiora.
64. Est in eo quoque nonnihil,
quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam in carminibus est
praemolle, nec solum ubi quinae, ut in his, syllabae nectuntur,
"fortissima Tyndaridarum", sed etiam quaternae, cum versus cluditur
"Appennino" et "armamentis" et "Orione".
65. Quare hic quoque vitandum
est ne plurium syllabarum [his] verbis utamur in fine. Mediis quoque non ea
modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod
nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene
puerilium crepitaculorum.
66. Nam ut initia clausulaeque
plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic in mediis
quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt, ut currentium pes, etiam si
non moratur, tamen vestigium facit. Itaque
non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam in iis
quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur sunt illi vel occulti
gradus.
67. Quis enim
dubitet unum sensum in hoc et unum spiritum esse: "animadverti, iudices,
omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis"; tamen et duo
prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros
habent: spiritum sustinemus +sic aput rimas aestimantur.+
68. Hae
particulae prout sunt graves acres, lentae celeres, remissae exsultantes,
proinde id quod ex illis conficitur aut severum aut luxuriosum aut quadratum
aut solutum erit.
69. Quaedam
etiam clausulae sunt claudae atque pendentes si relinquantur, sed sequentibus
suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium quod erat in fine continuatio
emendat. "Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari
Verrem" durum si desinas: sed cum est continuatum his quae secuntur,
quamquam natura ipsa divisa sunt: "nova postulat, inaudita desiderat",
salvus est cursus.
70. "Ut
adeas, tantum dabis" male cluderet, nam et trimetri versus pars ultima
est: excipit "ut tibi cibum vestitumque intro ferre liceat, tantum":
praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo "nemo recusabat".
71. Versum in
oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam in parte deforme, utique
si pars posterior in clausula deprehendatur aut rursus prior in ingressu. Nam
quod est contra saepe etiam decet, quia et cludit interim optime prima pars
versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senari atque octonari ("in
Africa fuisse" initium senari est, primum pro Q. Ligario caput cludit;
72. "esse
videatur", iam nimis frequens, octonarium inchoat: talia sunt Demosthenis
pasi kai pasais, pasin hymin et totum paene principium) et ultima versuum
initio conveniunt orationis:
73. "etsi
vereor, iudices", et "animadverti, iudices". Sed initia initiis
non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit: "facturusne operae
pretium sim" (nam ita editum est, [quod] melius quam quo modo emendatur),
nec clausulae clausulis, ut Cicero:
74. "quo
me vertam nescio", qui trimetri finis est. Trimetrum et senarium promiscue
dicere licet: sex enim pedes, tres percussiones habet. Peius cludit finis
hexametri, ut Brutus in epistulis: "neque illi malunt habere tutores aut
defensores, quamquam sciunt placuisse Catoni".
75. Illi minus sunt notabiles,
quia hoc genus sermoni proximum est. Itaque et versus hic fere excidunt, quos
Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed
etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis in L. Pisonem:
"pro di inmortales, qui hic inluxit dies?"
76. Non minore autem cura
vitandum est quidquid est enrythmon, quale apud Sallustium: "falso
queritur de natura sua". Quamvis
enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. Atqui Plato, diligentissimus
compositionis, in Timaeo prima statim parte vitare ista non potuit.
77. Nam et
initium hexametri statim invenias, et anacreontion protinus colon efficies, et
si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte penthemimeres a Graecis
dicitur, et haec omnia in tribus versibus: et Thucydidi hyper hemisy Kares
ephanesan ex mollissimo rhythmorum genere excidit.
78. Sed quia
omnem oratoriam compositionem pedibus constare dixi, aliqua de his quoque:
quorum nomina quia varie traduntur, constituendum est quo quemque appellemus.
Equidem Ciceronem sequar (nam is eminentissimos Graecorum est secutus), excepto
quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quamquam ille paeane
dochmioque, quorum prior in quattuor, secundus in quinque excurrit, utatur;
79. nec tamen
ipse dissimulat quibusdam numeros videri, non pedes, neque inmerito: quidquid
est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent
quattuor pedes binis, octo ternis, spondion longis duabus, pyrrhichium, quem
alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa
et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus:
80. ex iis vero
qui ternas syllabas habent dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus
parem sed retro actum appellari constat anapaeston. Media inter longas brevis
faciet amphimacron (sed frequentius eius nomen est creticus); longa inter
brevis amphibrachys.
81. * huic
adversus longis brevem praecedentibus palimbacchius erit. Tres breves
trochaeum, quem tribrachyn dici volunt qui choreo trochaei nomen imponunt, tres
longae molosson efficient.
82. Horum pedum nullus non in
orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis
magis stabiles, his graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem.
Utrumque locis utile: nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne et
hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.
83. Sit in hoc quoque aliquid
fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae:
ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur
ideoque in metris omnes breves omnesque longae inter se ipsae sint pares, lateat
tamen nescio quid quod supersit aut desit. Nam versuum propria condicio est,
ideoque in his quaedam etiam communes;
84. veritas vero qui patitur
aeque brevem esse vel longam vocalem cum est sola quam cum eam consonantes una
pluresve praecedunt? Certe in dimensione pedum syllaba quae est brevis,
insequente alia vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit
longa, ut "agrestem tenui musam":
85.
nam "a" brevis, "gres" brevis, faciet tamen longam a
priorem. Dat igitur illi
aliquid ex suo tempore; quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima, qualis
ipsa esset detractis consonantibus? Nunc unum tempus accommodat priori et unum
accipit a sequente: ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.
86. Miror autem
in hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent
aliosque damnarent quasi ullus esset quem non sit necesse in oratione deprendi.
Licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab
Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat * trochaeum,
alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem
dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis
currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac
Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
87. inrumpent
etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem quia versum raro
facit maxime laudant, uti licebit.
88. Ut sint
tamen aliis alii crebriores non verba facient, quae neque augeri nec minui nec
sicuti modulatione produci aut corripi possunt, sed transmutatio et conlocatio;
89. plerique
enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes. Quo fit ut isdem verbis
alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talis
exarasse:
"astra tenet caelum, mare
classes, area messem".
Hic retrorsum fit sotadeus,
itemque sotadeus [adiu] retro trimetros:
"caput
exseruit mobile pinus repetita".
90. Miscendi ergo sunt,
curandumque ut sint plures qui placent et circumfusi bonis deteriores lateant.
Nec vero in litteris syllabisque natura mutatur, sed refert quae cum quaque
optime coeat. Plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae,
celeritatis breves: quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si
continuantur, exsultant.
91.
Acres quae ex brevibus ad longas insurgunt, leviores quae a longis in breves
descendunt. Optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut
"novum crimen": levius a duabus, ut "animadverti, iudices",
sed hoc pro Cluentio recte quia initium eius partitionis simile est, quae
celeritate gaudet.
92.
Clausula quoque e longis firmissima est, sed venit et in breves, quamvis
habeatur indifferens ultima. Neque enim ego ignoro in fine pro longa accipi
brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo quod insequitur accedere:
aures tamen consulens meas intellego multum referre verene longa sit quae
cludit an pro longa. Neque enim tam plenum est "dicere incipientem
timere" quam illud "ausus est confiteri": atqui si nihil refert
brevis an longa sit ultima, idem pes erit, verum nescio quo modo sedebit hoc,
illud subsistet.
93.
Quo moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus quod
brevis e loco accipit huic quoque accederet. Nec solum refert quis cludat pes,
sed cludentem quis antecedat.
94.
Retrorsum autem neque plus tribus, iique si non ternas syllabas habebunt,
repetendi erunt (absit tam poetica observatio) neque minus duobus (alioqui pes
erit, non numerus). Potest tamen vel unus esse, dichoreus si unus est, qui
constat e duobus choreis, itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio (quem
aptum initiis putant), vel contra, qui est ex tribus brevibus et longa, cui
clausulam adsignant:
95. de quibus fere duobus
scriptores huius artis locuntur, alii omnes +ut quocumque sint quoque+ temporum
quod ad rationem pertineat paeanas appellant.
96. Est et dochmius, qui fit ex
bacchio et iambo vel iambo et cretico, stabilis in clausulis et severus.
Spondius quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper
[prae] se habet: optime praecedet eum creticus, ut in hoc: "de qua ego
nihil dicam nisi depellendi criminis causa". Non nihil est, quod supra
dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber.
Sic enim fit forte "criminis causa", more "archipiratae",
mollius si tribrachys praecedat, "facilitates",
"temeritates".
97. Est enim quoddam ipsa
divisione verborum latens tempus, ut in pentametri medio spondio, qui nisi
alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. Potest, etiam si minus bene, praeponi
anapaestos: "muliere non solum nobili verum etiam nota".
98. cum anapaestos et creticus,
iambus quoque, qui est utroque syllaba minor: praecedet enim tres longas
brevis. Sed et spondius iambo recte praeponitur: "isdem in armis
fui". cum spondius, et bacchius: sic enim fiet ultimus dochmius: "in
armis fui".
99. Ex iis quae supra probavi
apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocumque pede ante
se brevem: "illud scimus, ubicumque sunt esse pro nobis".
100. Minus gravis erit spondius,
praecedentibus +et pyrrhichio,+ ut "iudicii Iuniani", et adhuc peius
priore paeane, ut "Brute dubitavi", nisi potius hos esse volumus
dactylum et bacchium. duo spondii non fere se iungi patiuntur, quae in versu
quoque notabilis clausula est, ni cum id fieri potest ex tribus quasi membris:
"cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos?" - una
syllaba, duabus, una.
101. Ne dactylus quidem spondio
bene praeponitur, quia finem versus damnamus in fine orationis. Bacchius et
cludit et sibi iungitur: "venenum timeres", vel choreum et spondium
ante se amat: "ut venenum timeres". Contrarius quoque qui est cludet,
nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se
molosson: "civis Romanus sum", aut bacchium: "quod hic potest nos
possemus".
102. Sed verius erit cludere
choreum praecedente spondio, nam hic potius est numerus: "nos
possemus" et "Romanus sum". Cludet et dichoreus, id est idem pes
sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit:
"patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit".
103. Accipiet ante se choreus et
pyrrhichium: "omnis prope cives virtute gloria dignitate superabat".
Cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
"muliercula nixus in litore". Habebit ante se bene creticum et
iambum, spondium male, peius choreum. Cludit amphibrachys:
104.
"Q. Ligarium in Africa fuisse", si non eum malumus esse bacchium. Non optimus
est trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est: alioqui
quo modo cludet, qui placet plerisque, dichoreus? Illa observatione ex trochaeo
fit anapaestos.
105. Idem trochaeus praecedente
longa fit paean, quale est "si potero" et "dixit hoc
Cicero", "obstat invidia". Sed hunc initiis
dederunt. Cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean est. Sed
omnes hi qui in breves excidunt minus erunt stabiles nec alibi fere satis apti
quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur.
106.
Creticus et initiis optimus: "quod precatus a dis inmortalibus sum",
et clausulis: "in conspectu populi Romani vomere postridie". Apparet vero quam bene eum praecedant vel
anapaestos vel ille qui videtur fini aptior paean. Sed et se ipse sequitur:
"servare quam plurimos". Sic melius quam choreo praecedente:
"quis non turpe duceret?" (si ultima brevis pro longa sit: sed
fingamus sic: "non turpe duceres".)
107. Sed hic est
illud inane quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum atque proximum
verbum, et "turpe" illud intervallo quodam producimus: alioqui sit
exsultantissimum et trimetri finis: "quis non turpe duceret?" sicut
illud "ore excipere liceret" si iungas lascivi carminis est, sed
interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis.
108. Nec ego,
cum praecedentis pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere
accideret, quid in praesentia videretur optimum ostendi. Qui non optime est
sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis vel rhythmos qui nomen ab
eo traxit: "nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium
est" (nam synaliphe facit ut duae ultimae syllabae pro una sonent), melior
fiet praecedente spondio vel bacchio, ut si idem mutes "leve innocentiae
praesidium est".
109. Non me capit, ut a magnis
viris dissentiam, paean qui est ex tribus brevibus et longa (nam est et ipse
una plus brevi anapaestos): "facilitas" et "agilitas". Qui
quid ita placuerit his non video, nisi quod illum fere probaverunt quibus
loquendi magis quam orandi studium fuit.
110. Nam et ante se brevibus
gaudet pyrrhichio vel choreo: "mea facilitas", "nostra
facilitas", ac praecedente spondio tamen plane finis est trimetri, cum sit
per se quoque. Ei contrarius principiis merito laudatur: nam et primam stabilem
et tres celeres habet. Tamen hoc quoque meliores alios puto.
111. Totus vero hic locus non
ideo tractatur a nobis ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis
pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; nam id cum miseri, tum in minimis
occupati est: neque enim qui se totum in hac cura consumpserit potioribus
vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto
"tesserulas" " ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se
lexis committet.
112. Nonne ergo refrigeretur sic
calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
113. Quasi vero fecerint sint in
compositione deprensi, sicut poema nemo dubitaverit spiritu quodam initio fusum
et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse
generatum, mox in eo repertos pedes. Satis igitur in hoc nos componet multa
scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus.
114. Neque vero tam sunt
intuendi pedes quam universa comprensio, ut versum facientes totum illum
decursum, non sex vel quinque partes ex quibus constat versus, aspiciunt: ante
enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud "Fauni
vatesque canebant".
115. Ergo quem in poemate locum
habet versificatio, eum in oratione compositio. Optime autem de illa iudicant
aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant, et fragosis
offenduntur, levibus mulcentur, [et] contortis excitantur, et stabilia probant,
clauda deprendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. Ideoque docti rationem componendi
intellegunt, etiam indocti voluptatem. Quaedam vero tradi arte non possunt.
116. Mutandus
est casus si durius is quo coeperamus feratur: num in quem transeamus ex quo
praecipi potest? Figura laboranti compositioni variata saepe succurrit, quae
cum orationis, tum etiam sententiae: num praescriptum eius rei unum est?
Occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est.
117. Iam vero
spatia ipsa, quae in hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi aurium
habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia
pluribus brevia et abscisa sint? cur in circumductionibus, etiam cum sensus
finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur? "Neminem vestrum ignorare
arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem
populi Romani fuisse".
118.
cur "hosce" potius quam "hos"? Neque enim erat
asperum. Rationem fortasse non reddam, sentiam esse melius. cur non satis sit
"sermonem vulgi fuisse"? Compositio enim patiebatur: ignorabo, sed ut
audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse:
119.
ad sensus igitur referenda sunt. Nequis satis forte, quid severum, quid
iucundum sit intellegent; facient quidem natura duce melius quam arte, sed
naturae ipsi ars inerit.
120.
Illud prorsus oratoris, scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. Ea
duplex observatio est: altera quae ad pedes refertur, altera quae ad
comprensiones quae efficiuntur e pedibus.
121.
Ac de his prius. Diximus igitur esse incisa membra circumitus. Incisum, quantum
mea fert opinio, erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars
membri. Tale est enim quo Cicero
utitur: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At
egebas". Fiunt autem etiam singulis verbis incisa: "diximus, testes
dare volumus": incisum est "diximus".
122.
Membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per
se nihil efficiens. "O callidos homines" perfectum est, sed remotum
a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: "o rem
excogitatam". Quando
ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: "quem quasi nostrum
fefellit id vos ita esse facturos?" Quam Cicero brevissimam putat. Itaque
fere incisa et [in] membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant.
123. Perihodo
plurima nomina dat Cicero: ambitum, circumitum, comprensionem, continuationem,
circumscriptionem. Genera eius duo sunt: alterum simplex, cum sensus unus
longiore ambitu circumducitur, alterum quod constat membris et incisis, quod
plures sensus habet: "aderat ianitor carceris, [et] carnifex praetoris"
reliqua.
124. Habet
perihodos membra minime duo; medius numerus videtur quattuor, sed recipit
frequenter et plura. Modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut
ipsius spiritus modo terminatur. Praestare debet ut sensum concludat: sit
aperta, ut intellegi possit, non inmodica, ut memoria contineri. Membrum
longius iusto tardum, brevius instabile est.
125. Ubicumque
acriter erit et instanter et pugnaciter dicendum membratim caesimque dicemus:
nam hoc in oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio ut
asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem
inhorrescere.
126. Membratim
plerumque narrabimus, aut ipsas perihodos maioribus intervallis et velut
laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia sed ornandi
narrantur, ut in Verrem Proserpinae raptus: hic enim lenis et fluens contextus
decet.
127. Perihodos
apta prohoemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine commendatione miseratione
res eget, item communibus locis et in omni amplificatione, sed poscitur tum
austera si accuses, tum fusa si laudes. Multum et in epilogis pollet.
128. Totum autem
hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum
rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam
ducitur. Historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque
desiderat. Namque omnia eius membra conexa sunt, +et quoniam lubrica
est ac fluit+, ut homines, qui manibus invicem adprehensis gradum firmant,
continent et continentur.
129. Demonstrativum genus omne
fusiores habet liberioresque numeros, iudiciale et contionale ut materia varium
est, sic etiam ipsa conlocatione verborum. Ubi iam nobis pars ex duabus quas
modo fecimus secunda tractanda est. Nam quis dubitat alia lenius alia
concitatius, alia sublimius alia pugnacius, alia ornatius alia gracilius esse
dicenda:
130. gravibus, sublimibus,
ornatis longas magis syllabas convenire, ita ut lenia spatium, sublimia et ornata
claritatem quoque vocalium poscant? his contraria magis gaudere brevibus,
argumenta partitiones iocos et quidquid est sermoni magis simile?
131. Itaque componemus
prohoemium varie atque ut sensus eius postulabit. Neque enim accesserim Celso,
qui unam quandam huic parti formam dedit et optimam compositionem esse
prohoemii ut est apud Asinium dixit: "si, Caesar, ex omnibus mortalibus
qui sunt ac fuerunt posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius
optandus nobis fuit":
132. non quia negem hoc +aut+
bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi in omnibus principiis
recusem. Nam iudicis animus varie praeparatur: tum miserabiles esse volumus,
tum modesti, tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad
diligentiam hortari. Haec ut
sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. An
similibus Cicero usus est numeris in exordio pro Milone, pro Cluentio, pro
Ligario?
133. Narratio
fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus
maxime mixtos. Nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit, sed
docere et infigere animis res semper cupit? quod minime festinantium opus est:
ac mihi videatur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus
perihodis.
134. Argumenta
acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non +dum ita
ut+ trochaeis (quae celeria quidem sed sine viribus sunt), verum iis qui sunt
brevibus longisque non tamen plures longas quam brevis habent.
135. Iam illa
sublimia spatiosas clarasque voces habent; amant amplitudinem dactyli quoque ac
paeanis, etiam si maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis
plenI. Aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus
modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati
contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et a brevibus in longas
nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis in breves cadunt.
136. summissa,
qualia in epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantis exigunt. Vult
esse Celsus aliquam et +superiorem+ compositionem, quam equidem si scirem non
docerem: sed sit necesse est tarda et supina; verum nisi ex verbis atque
sententiis per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.
137. Denique, ut
semel finiam, sic fere componendum quo modo pronuntiandum erit. An non in
prohoemiis plerumque summissi, nisi cum in accusatione concitandus est iudex
aut aliqua indignatione complendus, in narratione pleni atque expressi, in
argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, [ut] in locis ac
descriptionibus fusi ac fluentes, in epilogis plerumque deiecti et infracti?
138. Atqui
corporis quoque motus sua quaedam habet tempora, et ad signandos pedes non
minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. Quid? non
vox et gestus accommodatur naturae ipsarum de quibus dicimus rerum? Quo minus id mirere in pedibus orationis,
cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere.
139. Itaque
+tragoediae ubi recesset adfectatus etiam tumor rerum et+ spondiis atque iambis
maxime continetur: "en impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops". At
ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus choreis, qui
trochaei ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit, sed quantum accipit
celeritatis, tantum gravitatis tatis amittit:
140. "quid
igitur faciam? non eam ne nunc quidem?"
Aspera vero et maledica, ut
dixi, etiam in carmine iambis grassantur:
"quis
hoc potest videre, quis potest pati,
nisi
inpudicus et vorax et aleo?"
141. In universum autem, si sit
necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam
et enervem, qualis apud multos, et cotidie magis, lascivissimis syntonorum
modis saltat. Ac ne tam bona quidem ulla erit ut debeat esse continua et in
eosdem semper pedes ire.
142. Nam et versificandi genus
est unam legem omnibus sermonibus dare, et id cum manifestae adfectationis est,
cuius rei maxime cavenda suspicio est, tum etiam taedium ex similitudine ac
satietatem creat, quoque est dulcius, magis perdit +atque+ et fidem et adfectus
motusque omnis qui est in hac cura deprensus, nec potest ei credere aut propter
eum dolere et irasci iudex cui putat hoc vacare.
143. Ideoque interim quaedam
quasi solvenda de industria sunt, et quidem illa maximi laboris, ne laborata
videantur. Sed neque longioribus quam oportet hyperbatis compositioni
serviamus, ne quae eius rei gratia fecerimus propter eam fecisse videamur, et
certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
144. Neque enim ullum erit tam
difficile quod non commode inseri possit, nisi quod in evitandis eius modi
verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. Non tamen mirabor
Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, quo minus in verbis habeant
venustatis et gratiae, nec vitium duxerim si Cicero a Demosthene paulum in hac
parte descivit.
145. Sed quae sit differentia
nostri Graecique sermonis explicabit summus liber. Compositio (nam finem
imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta iucunda
varia.
146. Eius tres partes: ordo
coniunctio numerus. Ratio in adiectione detractione mutatione: usus pro natura
rerum quas dicimus: cura ita magna ut sentiendi atque eloquendi prior sit:
dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse [arcessisse], non
arcessiti et coacti esse videantur.
|