1.
Sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis
ad vim dicendi valent nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos
hexis nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo
conferatur, solere quaeri scio. Quod esset diligentius nobis examinandum
[citra] si qualibet earum rerum possemus una esse contenti;
2.
verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit,
frustra sit in ceteris laboratum. Nam neque solida atque robusta fuerit umquam
eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor
ille carens rectore fluitabit, et qui sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi
tamen in procinctu paratamque ad omnis casus habuerit eloquentiam, velut
clausis thesauris incubabit.
3.
Non autem ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem
maximi protinus erit momenti. Nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris
officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse
manifestum est, proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque
diligentiam.
4. Sed ut
perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere
[iam] minima incipiunt esse quae prima sunt. Verum nos non quomodo sit
instituendus orator hoc loco dicimus (nam id quidem aut satis aut certe uti
potuimus dictum est), sed athleta qui omnis iam perdidicerit a praeceptore
numeros quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit. Igitur eum qui
res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et conlocandi
rationem perceperit, instruamus ]qua in oratione+ quod didicerit facere quam
optime quam facillime possit.
5. Num ergo
dubium est quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti ubicumque
desideratum erit possit?
6. Eae constant
copia rerum ac verborum. Sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis
communes, verba in universas paranda: quae si [in] rebus singulis essent
singula, minorem curam postularent: nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus
offerrent. Sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus
efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in
promptu atque [id] ut ita dicam in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis
ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio.
7. Et quae
idem significarent scio solitos ediscere, quo facilius et occurreret unum ex
pluribus, et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus
desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quo idem
intellegi posset. Quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operae, tum etiam
utile parum: turbam enim tantum modo congregat, ex qua sine discrimine occupet
proximum quodque.
8. Nobis autem
copia cum iudicio paranda est, vim orandi, non circulatoriam volubilitatem
spectantibus. Id autem consequimur optima legendo atque audiendo: non enim
solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit
aptissimum.
9. Omnibus
enim fere verbis, praeter pauca quae sunt parum verecunda, in oratione locus
est. Nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe
laudantur; sed nobis nostrum opus intueri sat est. Omnia verba,
exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima: nam et humilibus interim et
vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res
poscit proprie dicuntur.
10. Haec ut sciamus, atque
eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus ut
ubicumque erunt posita conveniant, nisi multa lectione atque auditione adsequi
nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. Propter quod
infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiam si verba
quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt.
11. sunt autem alia huius
naturae, idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis quo
potius utaris intersit, ut "ensis" et "gladius". Alia, etiam si propria rerum aliquarum
sint nomina, tropicos [quare] tamen ad eundem intellectum feruntur, ut
"ferrum" et "mucro";
12. nam per
abusionem sicarios etiam omnis vocamus qui caedem telo quocumque commiserunt. Alia
circumitu verborum plurium ostendimus, quale est "et pressi copia
lactis". Plurima vero mutatione figurarum: "scio" "non
ignoro" et "non me fugit" et "non me praeterit" et
"quis nescit?" et "nemini dubium est".
13. Sed etiam ex proximo
mutuari licet. Nam et "intellego" et "sentio" et
"video" saepe idem valent quod "scio". Quorum nobis
ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quo modo occurrent sed etiam
quo modo oportet utamur.
14. Non semper enim haec inter
se idem faciunt, nec sicut de intellectu animi recte dixerim "video",
ita de visu oculorum "intellego", nec ut "mucro" gladium,
sic mucronem "gladius" ostendit.
15. Sed ut copia verborum sic
paratur, ita non verborum tantum gratia legendum vel audiendum est. Nam omnium
quaecumque docemus hinc sunt exempla, potentiora etiam ipsis quae traduntur
artibus (cum eo qui discit perductus est ut intellegere ea sine demonstrante et
sequi iam suis viribus possit), quia quae doctor praecepit orator ostendit.
16. Alia vero audientis, alia
legentis magis adiuvant. Excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine ambitu
rerum sed rebus incendit. Vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova illa
velut nascentia cum favore ac sollicitudine: nec fortuna modo iudicii sed etiam
ipsorum qui orant periculo adficimur.
17. Praeter haec vox, actio decora,
commodata ut [quis] quisque locus postulabit pronuntiandi vel potentissima in
dicendo ratio, et, ut semel dicam, pariter omnia docent. In lectione certius
iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium
clamor extorquet.
18. pudet enim dissentire, et
velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et
vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
19. Sed e
contrario quoque accidit ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant.
Lectio libera est nec ut actionis impetus transcurrit, sed repetere saepius
licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis. Repetamus autem et
tractemus et, ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus quo facilius
digerantur, ita lectio non cruda sed multa iteratione mollita et velut [ut]
confecta memoriae imitationique tradatur.
20. Ac diu non
nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed
diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem nec per partes modo scrutanda
omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio,
cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
21. Saepe enim
praeparat dissimulat insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit
quae sunt in summa profutura; itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare
dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda.
22. Illud vero
utilissimum, nosse eas causas quarum orationes in manus sumpserimus, et,
quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis et
Aeschinis inter se contrarias, et Servi sulpici atque Messalae, quorum alter
pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassi reo Asprenate, aliasque
plurimas.
23. Quin etiam
si minus pares videbuntur aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem
recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et
Hortensi pro Verre. Quin etiam easdem causas ut quisque egerit utile erit
scire. Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus
exercitationis gratia scripsit, etiam si egisse eum Cornelius Celsus falso
existimat, et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes
pro Voluseno Catulo Domiti Afri, Crispi Passieni, Decimi Laeli orationes
ferebantur.
24. Neque id statim legenti
persuasum sit, omnia quae summi auctores dixerint utique esse perfecta. Nam et
labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati,
nec semper intendunt animum, nonnumquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare
interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur.
25. summi enim sunt, homines
tamen, acciditque iis qui quidquid apud illos reppererunt dicendi legem putant
ut deteriora imitentur (id enim est facilius), ac se abunde similes putent si
vitia magnorum consequantur.
26. Modesto tamen et
circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque
accidit, damnent quae non intellegunt. Ac
si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere quam
multa displicere maluerim.
27. Plurimum
dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum multique eius iudicium
secuntur; neque inmerito: namque ab his in rebus spiritus et in verbis
sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur,
praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium
+libertate+ reparantur; ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat.
28. Meminerimus
tamen non per omnia poetas esse oratori sequendos, nec libertate verborum nec
licentia figurarum: genus ostentationi comparatum, et, praeter id quod solam
petit voluptatem eamque [etiam] fingendo non falsa modo sed etiam quaedam
incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari:
29. quod
alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed
depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec
mutare [que] modo verba, sed extendere corripere convertere dividere cogatur:
nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad victoriam
niti.
30. Neque ego
arma squalere situ ac robigine velim, sed fulgorem in iis esse qui terreat,
qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri
argentique, inbellis et potius habenti periculosus.
31. Historia
quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque suco potest. Verum et
ipsa sic est legenda ut sciamus plerasque eius virtutes oratori esse vitandas.
Est enim proxima poetis, et quodam modo carmen solutum est, et scribitur ad
narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque
praesentem sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur: ideoque et
verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat.
32. Itaque, ut dixi, neque illa
Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse
perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum
captanda nobis est, neque illa Livi lactea ubertas satis docebit eum qui non
speciem expositionis sed fidem quaerit.
33. Adde quod M. tullius ne
Thucydiden quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quamquam illum "bellicum
canere", huius ore "Musas esse locutas" existimet. Licet tamen
nobis in digressionibus uti vel historico nonnumquam nitore, dum in iis de
quibus erit quaestio meminerimus non athletarum toris sed militum lacertis opus
esse, nec versicolorem illam qua Demetrius Phalereus dicebatur uti vestem bene
ad forensem pulverem facere.
34. Est et alius ex historiis
usus, et is quidem maximus sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione
rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator; nec omnia
testimonia expectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi
cognita sumat, hoc potentiora quod ea sola criminibus odii et gratia vacant.
35. A philosophorum vero
lectione ut essent multa nobis petenda vitio factum est oratorum, qui quidem
illis optima sui operis parte cesserunt. Nam et de iustis honestis utilibus,
iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt, et
argumentantur acriter, et altercationibus atque interrogationibus oratorem
futurum optime [Socratici] praeparant.
36. Sed his quoque adhibendum
est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur isdem, non tamen eandem
esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii,
praeceptorum et periculorum.
37. Credo exacturos plerosque,
cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi,
qui sint legendi, quae in auctore quoque praecipua virtus. Sed persequi singulos infiniti fuerit
operis.
38. Quippe cum
in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur
et tamen de omnibus aetatis suae, qui quidem tum vivebant, exceptis Caesare
atque Marcello, silentium egerit: quis erit modus si et illos et qui postea
fuerunt et Graecos omnis et philosophos *?
39. fuit igitur
brevitas illa tutissima quae est apud Livium in epistula ad filium scripta,
legendos Demosthenen atque Ciceronem, tum ita ut quisque esset Demostheni et
Ciceroni simillimus.
40. Non est
dissimulanda nostri quoque iudicii summa: paucos enim vel potius vix ullum ex
iis qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri quin iudicium
adhibentibus allaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque
vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem sed arte carentibus, plurimum
fateatur adiutum.
41. Nec multo
aliud de novis sentio: quotus enim quisque inveniri tam demens potest qui ne
minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? Qui si quis
est, intra primos statim versus deprehendetur, et citius nos dimittet quam ut
eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.
42. Sed non quidquid ad aliquam
partem scientiae pertinet, protinus ad faciendam etiam phrasin, de qua loquimur,
accommodatum. Verum antequam
de singulis loquar, pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt.
43. Nam quidam
solos veteres legendos putant, neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam
et robur viris dignum arbitrantur; alios recens haec lascivia deliciaeque et
omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.
44. Ipsorum
etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt alii pressa demum et tenuia et quae
minimum ab usu cotidiano recedant sana et vere Attica putant, quosdam elatior
ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit, sunt etiam lenis et
nitidi et compositi generis non pauci amatores. De qua differentia disseram
diligentius cum de genere dicendi quaerendum erit: interim summatim quid et a
qua lectione petere possint qui confirmare facultatem dicendi volent attingam.
45. Paucos
(sunt enim eminentissimi) excerpere in animo est: facile est autem studiosis
qui sint his simillimi iudicare, ne quisquam queratur omissos forte aliquos
quos ipse valde probet; fateor enim pluris legendos esse quam qui nominabuntur.
Sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut
oratores fiant existimem, persequor.
46. Igitur, ut
Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero videmur. Hic
enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium
capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. hunc nemo in
magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem laetus ac
pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica
modo sed oratoria virtute eminentissimus.
47. Nam ut de
laudibus exhortationibus consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo
missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio
vel dictae in secundo sententiae omnis litium atque consiliorum explicant
artes?
48. Adfectus
quidem vel illos mites vel hos concitatos nemo erit tam indoctus qui non in sua
potestate hunc auctorem habuisse fateatur. Age vero, non utriusque operis
ingressu in paucissimis versibus legem prohoemiorum non dico servavit, sed
constituit? Nam et benivolum auditorem invocatione dearum quas praesidere
vatibus creditum est et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa
celeriter comprensa facit.
49. Narrare
vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest
quam qui curetum Aetolorumque proelium exponit? Iam similitudines,
amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argumenta +ceteraque quae
probandi ac refutandi sunt+ ita multa ut etiam qui de artibus scripserunt
plurima earum rerum testimonia ab hoc poeta petant.
50. Nam
epilogus quidem quis umquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus
aequari? Quid? in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne
humani ingenii modum excedit? - ut magni sit viri virtutes eius non
aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi.
51. Verum hic
omnis sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos
tamen praecipue, videlicet quia durissima in materia simili comparatio est.
52. Raro
adsurgit Hesiodus magnaque pars eius in nominibus est occupata, tamen utiles
circa praecepta sententiae, levitasque verborum et compositionis probabilis,
daturque ei palma in illo medio genere dicendi.
53. Contra in Antimacho vis et
gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem. Sed quamvis ei
secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et
dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat quanto sit
aliud proximum esse, aliud secundum. Panyasin,
ex utroque mixtum, putant in eloquendo neutrius aequare virtutes, alterum tamen
ab eo materia, alterum disponendi ratione superari.
54. Apollonius
in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes,
poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt, non tamen
contemnendum edidit opus aequali quadam mediocritate.
55. Arati
materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona,
nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen operi cui se parem credidit.
Admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non
forum modo verum ipsam etiam urbem reformidat.
56. Audire
videor undique congerentis nomina plurimorum poetarum. Quid? Herculis acta non
bene Pisandros? Quid? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? Quid?
Euphorionem transibimus? Quem nisi probasset Vergilius idem, numquam certe
conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Quid?
Horatius frustra Tyrtaeum Homero subiungit?
57. Nec sane quisquam est tam
procul a cognitione eorum remotus ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum
transferre in libros suos possit. Nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui
dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid.
58. Sed ad illos iam perfectis
constitutisque viribus revertemur: quod in cenis grandibus saepe facimus, ut,
cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. tunc
et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus,
secundas confessione plurimorum Philetas occupavit.
59. Sed dum adsequimur illam
firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam
multorum lectione formanda mens et ducendus color. Itaque ex tribus receptis
Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad hexin maxime pertinebit unus
Archilochus.
60. summa in hoc vis
elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis
atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam quod quoquam minor est materiae
esse, non ingeni vitium.
61. Novem vero lyricorum longe
Pindarus princeps spiritu, magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum
verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine: propter quae Horatius
eum merito nemini credit imitabilem.
62. Stesichorum quam sit
ingenio validus materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem
duces et epici carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo
simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum videtur aemulari
proximus Homerum potuisse, sed redundat atque effunditur, quod ut est
reprehendendum, ita copiae vitium est.
63. Alcaeus in parte operis
aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus
confert, in eloquendo quoque brevis et magnificus et diligens et plerumque
oratori similis, sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen aptior.
64. Simonides, tenuis alioqui,
sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest, praecipua tamen eius
in commovenda miseratione virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eiusdem
operis auctoribus praeferant.
65. Antiqua comoedia cum
sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae
libertatis, et si est in insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium
etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et venusta, et
nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut
similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior.
66. Plures eius auctores,
Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui. Tragoedias primus in lucem
Aeschylus protulit, sublimis et gravis et grandilocus saepe usque ad vitium,
sed rudis in plerisque et incompositus: propter quod correctas eius fabulas in
certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permisere: suntque eo modo
multi coronati.
67. Sed longe clarius
inlustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi
via uter sit poeta melior inter plurimos quaeritur. Idque ego sane, quoniam ad praesentem
materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. Illud quidem nemo non fateatur
necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden.
68. Namque is
et sermone (quod ipsum reprehendunt quibus gravitas et coturnus et sonus
Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi, et sententiis
densus, et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et in
dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus,
in adfectibus vero cum omnibus mirus, tum in iis qui miseratione constant
facile praecipuus.
69. hunc et
admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quamquam in opere diverso,
Menander, qui vel unus meo quidem iudicio diligenter lectus ad cuncta quae
praecipimus effingenda sufficiat: ita omnem vitae imaginem expressit, tanta in
eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus personis
adfectibus accommodatus.
70. Nec nihil profecto viderunt
qui orationes quae Charisi nomine eduntur a Menandro scriptas putant. Sed mihi
longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia
quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee,
Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoris numeris sunt absolutae.
71. Ego tamen plus adhuc
quiddam conlaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem
controversiarum plures subire personas, patrum filiorum, caelibum maritorum,
militum rusticorum, divitum pauperum, irascentium deprecantium, mitium
asperorum. In quibus omnibus
mire custoditur ab hoc poeta decor.
72. Atque ille
quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen, et fulgore quodam suae
claritatis tenebras obduxit. Habent tamen alii quoque comici, si cum venia
legantur, quaedam quae possis decerpere, et praecipue Philemon, qui ut pravis
sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium
meruit credi secundus.
73. Historiam
multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos,
quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta. Densus et brevis et
semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus: ille
concitatis, hic remissis adfectibus melior, ille contionibus, hic sermonibus,
ille vi, hic voluptate.
74. Theopompus his proximus ut
in historia praedictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est
ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator. Philistus quoque meretur qui
turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidi et ut
multo infirmior, ita aliquatenus lucidior. Ephorus, ut Isocrati visum, calcaribus eget. Clitarchi
probatur ingenium, fides infamatur.
75. Longo post
intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis, quod
intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit. Xenophon non
excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est.
76.
Sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis aetas una tulerit.
Quorum longe princeps Demosthenes ac paene lex orandi fuit: tanta vis in eo,
tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is
dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias.
77.
Plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis quo minus strictus est,
carnis tamen plus habet, minus lacertorum. dulcis in primis et acutus
Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim vilioribus, magis par.
78.
His aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis
sit docere, quaeras perfectius: nihil enim est inane, nihil arcessitum, puro
tamen fonti quam magno flumini propior.
79.
Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam
pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec inmerito:
auditoriis enim se, non iudiciis compararat: in inventione facilis, honesti
studiosus, in compositione adeo diligens ut cura eius reprehendatur.
80.
Neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has praecipuas
puto, nec ceteros parum fuisse magnos. Quin etiam Phalerea illum Demetrium,
quamquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et
facundiae fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis
qui dici possit orator, quem tamen in illo medio genere dicendi praefert
omnibus Cicero.
81.
Philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. tullius
confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive
eloquendi facultate divina quadam et Homerica? Multum enim supra prorsam
orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio
sed quodam Delphico videatur oraculo instinctus.
82.
Quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla
consequi adfectatio possit? - ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur, et
quod de Pericle veteris comoediae testimonium est in hunc transferri iustissime
possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam.
83.
Quid reliquorum Socraticorum elegantiam? Quid Aristotelen? Quem dubito scientia
rerum an scriptorum copia an eloquendi [usu] suavitate an inventionum acumine
an varietate operum clariorem putem. Nam in Theophrasto tam est loquendi nitor
ille divinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur.
84.
Minus indulsere eloquentiae Stoici veteres, sed cum honesta suaserunt, tum in
colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti
magis quam, id quod sane non adfectarunt, oratione magnifici.
85. Idem nobis per Romanos
quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos
Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum
Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.
86. Utar enim verbis isdem quae
ex Afro Domitio iuvenis excepi, qui mihi interroganti quem Homero crederet
maxime accedere "secundus" inquit "est Vergilius, propior tamen
primo quam tertio". Et hercule ut illi naturae caelesti atque inmortali
cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit
magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate
pensamus. Ceteri omnes longe sequentur.
87. Nam Macer et Lucretius
legendi quidem, sed non ut phrasin, id est corpus eloquentiae, faciant,
elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus
Varro in iis per quae nomen est adsecutus interpres operis alieni, non
spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.
88. Ennium sicut sacros
vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam
habent speciem quantam religionem. Propiores alii atque ad hoc de quo loquimur
magis utiles. Lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii
sui, laudandus tamen partibus.
89. Cornelius autem Severus,
etiam si est versificator quam poeta melior, si tamen (ut est dictum) ad
exemplar primi fibri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure
secundum locum. Serranum consummari mors inmatura non passa est, puerilia tamen
eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa
recti generis voluntatem.
90.
Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et poeticum ingenium Salei
Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius
ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens et
concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus
quam poetis imitandus.
91. Hos nominamus quia
Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis
visum est esse eum maximum poetarum. Quid tamen his ipsis eius operibus
in quae donato imperio iuvenis secesserat sublimius, doctius, omnibus denique
numeris praestantius? Quis enim caneret bella melius quam qui sic gerit? Quem
praesidentes studiis deae propius audirent? cui magis suas artis aperiret
familiare numen Minerva?
92.
Dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus
ista praestringitur. Nos tamen sacra litterarum colentis feres, Caesar, si non
tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur
"inter victrices hederam tibi serpere laurus."
93.
Elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime
videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior,
sicut durior Gallus. Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem
laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum
non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent.
94.
Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium "fluere
lutulentum" et esse aliquid quod tollere possis putat. Nam et
eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. Multum
est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus.
Multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque
et qui olim nominabuntur.
95. Alterum illud etiam prius
saturae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro,
vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit,
peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum
nostrarumque, plus tamen scientiae conlaturus quam eloquentiae.
96. Iambus non sane a Romanis
celebratus est ut proprium opus, +quibusdam interpositus+: cuius acerbitas in
Catullo, Bibaculo, Horatio (quamquam illi epodos intervenit) reperiatur. At
lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus: nam et insurgit aliquando et
plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime
audax. Si quem adicere velis, is erit Caesius Bassus, quem nuper vidimus; sed
eum longe praecedunt ingenia viventium.
97. Tragoediae scriptores
veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum
pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis operibus
manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse: virium tamen Accio
plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.
98. Iam Vari Thyestes cuilibet
Graecarum comparari potest. Ovidi Medea videtur mihi ostendere quantum ille vir
praestare potuerit si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. Eorum quos
viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes [quem] parum tragicum
putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur.
99.
In comoedia maxime claudicamus. Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia,
Plautino dicat sermone locuturas fuisse si Latine loqui vellent, licet
Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terenti scripta ad Scipionem Africanum
referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura
gratiae si intra versus trimetros stetissent):
100.
vix levem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere
videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in
alio genere linguae optinuerint. Togatis excellit Afranius: utinam non inquinasset
argumenta puerorum foedis amoribus, mores suos fassus.
101.
At non historia cesserit Graecis. Nec opponere Thucydidi Sallustium verear, nec
indignetur sibi Herodotus aequari Titum Livium, cum in narrando mirae
iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari
potest eloquentem, ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata
sunt: adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime
dicam, nemo historicorum commendavit magis.
102.
Ideoque illam inmortalem Sallusti velocitatem diversis virtutibus consecutus
est. Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus pares eos magis quam
similes: qui et ipse a nobis auditus est, clari vir ingenii et sententiis
creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat.
103.
Quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris
belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in
quibusdam suis ipse viribus minor.
104.
superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria
dignus, qui olim nominabitur, nunc intellegitur. Habet amatores - nec inmerito
- Cremuti libertas, quamquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat: sed elatum
abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in iis quae manent.
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas
excutimus.
105.
Oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possunt:
nam Ciceronem cuicumque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi
concitem pugnam, cum praesertim non id sit propositi, ut eum Demostheni
comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenen in primis legendum
vel ediscendum potius putem.
106.
Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi
praeparandi probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. In
eloquendo est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior, ille concludit
adstrictius, hic latius, pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere,
illic nihil detrahi potest, hic nihil adici, curae plus in illo, in hoc
naturae.
107.
Salibus certe et commiseratione, quae duo plurimum in adfectibus valent,
vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit, sed et nobis illa
quae Attici mirantur diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In
epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla
contentio est.
108.
Cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem quantus
est fecit. Nam mihi videtur M. tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum
contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
109.
Nec vero quod in quoque optimum fuit studio consecutus est tantum, sed plurimas
vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit inmortalis ingenii beatissima
ubertas. Non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite
exundat, dono quodam providentiae genitus in quo totas vires suas eloquentia
experiretur.
110.
Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest, cui tanta umquam
iucunditas adfuit? - ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum
transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur sed sequi.
111.
Iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest ut dissentire pudeat, nec
advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia,
quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt inlaborata,
et illa qua nihil pulchrius auditum est oratio prae se fert tamen felicissimam
facilitatem.
112.
Quare non inmerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est,
apud posteros vero id consecutus ut Cicero iam non hominis nomen sed
eloquentiae habeatur. hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum,
ille se profecisse sciat cui Cicero valde placebit.
113.
Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam
nimia videatur, et consilii et animi satis: a nitore et iucunditate Ciceronis
ita longe abest ut videri possit saeculo prior. At Messala nitidus et candidus
et quodam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor.
114.
C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem
nominaretur: tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem
animo dixisse quo bellavit appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis,
cuius proprie studiosus fuit, elegantia.
115.
Multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque
vir cui et mens melior et vita longior contigisset. inveni qui Calvum
praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se calumnia
verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et
frequenter vehemens quoque. Imitator autem est Atticorum, fecitque illi
properata mors iniuriam si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus, fuit.
116.
Et Servius sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit.
Multa si cum iudicio legatur dabit imitatione digna Cassius Severus, qui, si
ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter
praecipuos foret.
117.
Nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira et urbanitas +et sermo+,
sed plus stomacho quam consilio dedit: praeterea ut amari sales, ita frequenter
amaritudo ipsa ridicula est.
118.
sunt alii multi diserti, quos persequi longum est. Eorum quos viderim Domitius
Afer et Iulius Africanus longe praestantissimI. Verborum arte ille et toto
genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas: hic
concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnumquam longior et
tralationibus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia.
119.
Nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima
crederes, auditus tamen maior: nam et vocis quantam in nullo cognovi felicitas,
et pronuntiatio vel scaenis suffectura, et decor, omnia denique ei quae sunt
extra superfuerunt: et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi
natus, privatis tamen causis quam publicis melior.
120.
Iulio Secundo si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris
apud posteros foret: adiecisset enim atque adiciebat ceteris virtutibus suis
quod desiderari potest, id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad
curam rerum ab elocutione respiceret.
121.
Ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum, ea est facundia, tanta
in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi
genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam
ex periculo petitis significantia.
122.
Habebunt qui post nos de oratoribus scribent magnam eos qui nunc vigent
materiam vere laudandi: sunt enim summa hodie quibus inlustratur forum ingenia.
Namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima
tendentium imitatur ac sequitur industria.
123.
supersunt qui de philosophia scripserint: quo in genere paucissimos adhuc
eloquentes litterae Romanae tulerunt. Idem igitur M. tullius, qui ubique, etiam
in hoc opere Platonis aemulus exstitit. Egregius
vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum:
scias eum sentire quae dicit.
124. Scripsit
non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore.
Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis; in Epicuriis levis quidem sed non
iniucundus tamen auctor est Catius.
125. Ex
industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli, propter vulgatam falso de
me opinionem qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod
accidit mihi dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad
severiora iudicia contendo: tum autem solus hic fere in manibus adulescentium
fuit.
126. Quem non
equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos
ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in
dicendo posse quibus illi placerent diffideret. Amabant autem eum magis quam
imitabantur, tantumque ab illo defluebant quantum ille ab antiquis descenderat.
127. Foret enim
optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed placebat propter sola
vitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat: deinde cum se
iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat.
128. cuius et
multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum,
plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis quibus
inquirenda quaedam mandabat deceptus est. Tractavit etiam omnem fere studiorum
materiam:
129. nam et
orationes eius et poemata et epistulae et dialogi feruntur. In philosophia
parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. Multae in eo claraeque
sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta
pleraque, atque eo perniciosissima quod abundant dulcibus vitiis.
130. Velles eum suo ingenio
dixisse, alieno iudicio: nam si aliqua contempsisset, si +parum+ non
concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis
non fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.
131. Verum sic quoque iam
robustis et severiore genere satis firmatis legendus, vel ideo quod exercere
potest utrimque iudicium. Multa
enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae
sit; quod utinam ipse fecisset: digna enim fuit illa natura quae meliora
vellet; quod voluit effecit.
|