1.
Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et
varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens
derigenda. Neque enim
dubitari potest quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire
primum fuit estque praecipuum, sic ea quae bene inventa sunt utile sequi.
2. Atque omnis
vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus. Sic
litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri secuntur, sic musici vocem
docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in
exemplum intuentur, omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi
praescriptum formari videmus.
3. Et hercule necesse est aut
similes aut dissimiles bonis simus. Similem
raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem
nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis qui nihil quod sequerentur
habuerunt, nisi caute et cum iudicio adprehenditur nocet.
4. Ante omnia
igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum
esse iis quae sint ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis
quae sine exemplo fuerunt si homines nihil nisi quod iam cognovissent faciendum
sibi aut cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset inventum.
5. cur igitur
nefas est reperiri aliquid a nobis quod ante non fuerit? An illi rudes sola
mentis natura ducti sunt in hoc, ut tam multa generarent: nos ad quaerendum non
eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt?
6. Et cum
illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros
tradiderint, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil
habebimus nisi beneficii alieni? Quem ad modum quidam pictores in id solum
student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant.
7. turpe etiam
illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat
futurum si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra
Livium Andronicum, nihil in historiis supra pontificum annales haberemus;
ratibus adhuc navigaremus, non esset pictura nisi quae lineas modo extremas
umbrae quam corpora in sole fecissent circumscriberet.
8. Ac si omnia
percenseas, nulla sit ars qualis inventa est, nec intra initium stetit: nisi
forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum
nihil crescat: nihil autem crescit sola imitatione.
9. Quod si
prioribus adicere fas non est, quo modo sperare possumus illum oratorem
perfectum: cum in iis quos maximos adhuc novimus nemo sit inventus in quo nihil
aut desideretur aut reprehendatur. Sed etiam qui summa non adpetent, contendere
potius quam sequi debent.
10. Nam qui hoc
agit, ut prior sit, forsitan, etiam si non transierit, aequabit. Eum vero nemo
potest aequare cuius vestigiis sibi utique insistendum putat: necesse est enim
semper sit posterior qui sequitur. Adde quod plerumque facilius est plus facere
quam idem: tantam enim difficultatem habet similitudo ut ne ipsa quidem natura
in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae quaeque pares maxime videantur
utique discrimine aliquo discernantur.
11. Adde quod
quidquid alteri simile est necesse est minus sit eo quod imitatur, ut umbra
corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus. Quod in
orationibus quoque evenit. Namque iis quae in exemplum adsumimus subest natura
et vera vis, contra omnis imitatio facta est et ad alienum propositum
commodatur.
12. Quo fit ut
minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis
vera, in his adsimulata materia est. Adde quod ea quae in oratore maxima sunt
imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non
traditur.
13. Ideoque
plerique, cum verba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos
compositionis certos pedes, mire a se quae legerunt effingi arbitrantur, cum et
verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in
consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum
sunt), sed prout oportune proprieque aut secus conlocata sunt, et compositio
cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.
14. Quapropter
exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. Primum,
quos imitemur: nam sunt plurimi qui similitudinem pessimi cuiusque et
corruptissimi concupierint: tum in ipsis quos elegerimus quid sit ad quod nos
efficiendum comparemus.
15. Nam in
magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis, inter ipsos etiam
mutuo reprehensa: atque utinam tam bona imitantes dicerent melius quam mala
peius dicunt. Nec vero saltem iis quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit
sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut ita dixerim, cutem vel
potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere.
16. Hoc autem
iis accidit qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut aspectum
orationis aptarunt: et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque
numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non
adsecuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia
comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus
temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus neglegentes.
17. Ideoque qui
horride atque incomposite quid libet illud frigidum et inane extulerunt,
antiquis se pares credunt, qui carent cultu atque sententiis, Atticis; scilicet
[qui] praecisis conclusionibus obscuri Sallustium atque Thucydiden superant,
tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur; otiosi et supini, si quid modo longius
circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse.
18. Noveram
quosdam qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri
sibi viderentur si in clausula posuissent "esse videatur". Ergo primum
est ut quod imitaturus est quisque intellegat, et quare bonum sit sciat.
19.
tum in suscipiendo onere consulat suas vires. Nam quaedam sunt imitabilia
quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet: ne cui
tenue ingenium erit sola velit fortia et abrupta, cui forte quidem sed
indomitum amore subtilitatis et vim suam perdat et elegantiam quam cupit non
persequatur: nihil est enim tam indecens quam cum mollia dure fiunt.
20.
Atque ego illi praeceptori quem institueram in libro secundo credidi non ea
sola docenda esse ad quae quemque discipulorum natura compositum videret: nam
is et adiuvare debet quae in quoque eorum invenit bona et quantum fieri potest
adicere quae desunt et emendare quaedam et mutare. Rector enim est alienorum
ingeniorum atque formator; difficilius est naturam suam fingere.
21.
Sed ne ille quidem doctor, quamquam omnia quae recta sunt velit esse in suis
auditoribus quam plenissima, in eo tamen cui naturam obstare viderit laborabit.
Id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et
historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus.
22.
sua cuique proposito lex, suus decor est: nec comoedia in coturnos adsurgit,
nec contra tragoedia socco ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia aliquid
commune: id imitemur quod commune est.
23. Etiam hoc solet incommodi
accidere iis qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit
alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant: si tenuitas
aut iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant:
cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam
causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse,
alia docendi alia movendi gratia dicenda, quorum omnium dissimilis atque
diversa inter se ratio est.
24. Itaque ne
hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie quem per omnia sequatur addicere.
Longe perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius
alii (plurima ille).
25. Sed non qui maxime
imitandus, et solus imitandus est. Quid
ergo? non est satis omnia sic dicere quo modo M. tullius dixit? Mihi quidem
satis esset si omnia consequi possem. Quid tamen noceret vim Caesaris,
asperitatem Caeli, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locis
adsumere?
26. Nam praeter
id quod prudentis est quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum
in tanta rei difficultate unum intuentis vix aliqua pars sequitur; ideoque cum
totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona
ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quo quidque loco conveniat
aptemus.
27. Imitatio
autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis. Illuc intendenda mens,
quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium,
quae dispositio, quam omnia, etiam quae delectationi videantur data, ad victoriam
spectent: quid agatur prohoemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis
probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia,
quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est
pulcherrima cum sequitur, non cum arcessitur. Haec si perviderimus, tum vere
imitabimur.
28. Qui vero
etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat si quid
redundabit, is erit quem quaerimus perfectus orator: quem nunc consummari
potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersunt quam illis
qui adhuc summi sunt contigerunt. Nam erit haec quoque laus eorum, ut priores
superasse, posteros docuisse dicantur.
|