1.
Sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima: neque enim sine causa
creditum est stilum non minus agere cum delet. huius autem operis est adicere
detrahere mutare. Sed facilius in iis simpliciusque iudicium quae replenda vel
deicienda sunt: premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia
adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere
duplicis operae: nam et damnanda sunt quae placuerant et invenienda quae fugerant.
2.
Nec dubium est optimum esse emendandi genus si scripta in aliquod tempus
reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne
nobis scripta nostra tamquam recentes fetus blandiantur.
3.
Sed neque hoc contingere semper potest, praesertim oratori, cui saepius
scribere ad praesentis usus necesse est, et ipsa emendatio finem habet. sunt
enim qui ad omnia scripta tamquam vitiosa redeant, et, quasi nihil fas sit
rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque
faciant quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra
secantibus. Accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguia et cura
peiora.
4. Sit ergo aliquando quod
placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. Temporis
quoque esse debet modus. Nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus
scriptam, et panegyricum Isocratis qui parcissime decem annis dicunt
elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit si tam tardum fuerit
auxilium.
|