1.
Proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab hoc accipit et est inter
scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus
frequentissimI. Nam scribere non ubique nec semper possumus, cogitationi
temporis ac loci plurimum est. Haec paucis admodum horis magnas etiam causas
complectitur: haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris
adiuvatur: haec inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium
patitur.
2.
Neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit,
sed verba etiam copulat, totamque ita contexit orationem ut ei nihil praeter
manum desit: nam memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius quae nulla
scribendi securitate laxantur. Sed
ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito.
3. Nam primum
facienda multo stilo forma est quae nos etiam cogitantis sequatur: tum
adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo quae reddi
fideliter possint, mox per incrementa, tam modica ut onerari se labor ille non
sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est; quae quidem maxima
ex parte memoria constat, ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt:
4. eo tamen
pervenit ut is cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus, tantum
consequatur ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in
dicendo fidem servent. Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum
Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit quae cogitaverant ad verbum in agendo
rettulisse.
5. Sed si
forte aliqui inter dicendum offulserit extemporalis color, non superstitiose
cogitatis demum est inhaerendum. Neque enim tantum habent curae ut non sit
dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt
inserantur. Ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum
ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus.
6. Nam ut primum est domo
adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe
stultissimum est. Quare
cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare
possit. Id autem fiet memoriae viribus, ut illa quae complexi animo sumus
fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos
recordationis non sinant providere: alioqui vel extemporalem temeritatem malo
quam male cohaerentem cogitationem.
7. Peius enim
quaeritur retrorsus, quia dum illa desideramus ab aliis avertimur, et ex
memoria potius res petimus quam ex materia. Plura sunt autem, si utrimque
quaerendum est, quae inveniri possunt quam quae inventa sunt.
|