Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER DECIMUS
    • Caput VII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VII

1. Maximus vero studiorum fructus est et velut +primus quidam plius+ longi laboris ex tempore dicendi facultas; quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet. Vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri quod praesentissimis quibusque periculis desit, * intrare portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit:

2. siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi. Quarum si qua, non dico cuicumque innocentium civium, sed amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus vocem, statimque si non succurratur perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur?

3. Quae vero patitur hoc ratio, ut quisquam sit orator aliquando? Mitto casus: quid cum adversario respondendum erit fiet? Nam saepe ea quae opinati sumus et contra quae scripsimus fallunt, ac tota subito causa mutatur, atque ut gubernatori ad incursus tempestatium, sic agenti ad varietatem causarum ratio mutanda est.

4. Quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas? Perisse profecto confitendum est praeteritum laborem cui semper idem laborandum est. Neque ego hoc ago, ut ex tempore dicere malit, sed ut possit. Id autem maxime hoc modo consequemur.

5. Nota sit primum dicendi via: neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus quo sit et qua perveniendum. Nec satis est non ignorare quae sint causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quamquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps: quae ita sunt natura copulata ut mutari aut intervelli sine confusione non possint.

6. Quisquis autem via dicet, utetur ante omnia rerum ipsa serie velut duce, propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. Deinde quid quoque loco quaerant scient, nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur, nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes. Postremo habebunt modum et finem, qui esse citra divisionem nullus potest, et expletis pro facultate omnibus quae proposuerint pervenisse se ad ultimum sentient.

7. Et haec quidem ex arte; illa vero ex studio, ut copiam sermonis optimi, quem ad modum praeceptum est, comparemus, multo ac fideli stilo sic formetur oratio ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.

8. Nam consuetudo et exercitatio facilitates maxime parit: quae si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os coit atque concurrit. Quamquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi, ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus, semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat:

9. vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque, tum iis quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis pronuntiationis gestus observatione una sufficiat.

10. Longe enim praecedat oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur, ut, donec perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque concisa singultantium modo eiecturi sumus.

11. Est igitur usus quidam inrationalis, quam Graeci alogon triben vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt. Quo constant miracula illa in scaenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua iubentur decurrere.

12. Sed hic usus ita proderit si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud quod in se rationem non habet in ratione versetur. Nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite ornate copiose dicit, sed tumultuari.

13. Nec fortuiti sermonis contextum mirabor umquam, quem iurgantibus etiam mulierculis videamus superfluere: cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum extemporalem consequi cura non possit.

14. Deum tunc adfuisse cum id evenisset veteres oratores, ut Cicero dicit, aiebant, sed ratio manifesta est. Nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. Utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non continua sed composita est.

15. Quare capiendae sunt illae de quibus dixi rerum imagines, quas vocari phantasias indicavimus, omniaque de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus, habenda in oculis, in adfectus recipienda: pectus est enim quod disertos facit, et vis mentis. Ideoque imperitis quoque, si modo sunt aliquo adfectu concitati, verba non desunt.

16. tum intendendus animus non in aliquam rem unam sed in plures simul continuas, ut, si per aliquam rectam viam mittamus oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus, sed usque ad ultimum. Addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnis arbitros reformidet, extemporalis actio auditorum frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.

17. Namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido: adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quamquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur.

18. Nec quisquam tantum fidat ingenio ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam; quae neque perfici neque contineri nisi usu potest:

19. ceterum pervenire eo debet ut cogitatio non utique melior sit ea, sed tutior, cum hanc facilitatem non in prorsa modo multi sint consecuti, sed etiam in carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias: credendum enim Ciceroni est, non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortandis in hanc spem qui foro praeparantur utile exemplum.

20. Neque vero tanta sit umquam fiducia facilitatis ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi sumus dispicienda sumamus; quod quidem in iudiciis ac foro datur semper: neque enim quisquam est qui causam quam non didicerit agat.

21. Declamatores quosdam perversa ducit ambitio ut exposita controversia protinus dicere velint, quin etiam, quod est in primis frivolum ac scaenicum, verbum petant quo incipiant. Sed tam contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur.

22. Si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi utrumque non dabitur. tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberare, non haesitare videamur.

23. Hoc dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget ventus, deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id potius quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus quo volent auferendum.

24. Sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur; ars enim semel percepta non carpitur, stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit: promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti (rarum est enim ut satis se quisque vereatur): vel soli tamen dicamus potius quam non omnino dicamus.

25. Est et illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte maioris utilitatis quam haec proxima:

26. diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. Rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur.

27. Studendum vero semper et ubique. Neque enim fere tam est ullus dies occupatus ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit: siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi.

28. Ne id quidem tacendum est, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam neglegentem esse sermonem: quidquid loquemur ubicumque sit pro sua scilicet portione perfectum. Scribendum certe numquam est magis quam cum multa dicemus ex tempore. Ita enim servabitur pondus et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur, sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur.

29. Ac nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. Scribendum ergo quotiens licebit, si id non dabitur cogitandum: ab utroque exclusi debent tamen ita dicere ut neque deprensus orator neque litigator destitutus esse videatur.

30. Plerumque autem multa agentibus accidit ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera, quae domo adferunt, cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant: quod fecisse M. tullium commentariis ipsius apparet. Sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Servio sulpicio, cuius tres orationes extant: sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi.

31. Nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit: quos non ideo excuso quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc brevem adnotationem, libellosque qui vel manu teneantur et ad quos interim respicere fas sit.

32. Illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in iis quae scripserimus [vel in] summas in commentarium et capita conferre. Facit enim ediscendi neglegentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto quod non simus memoria persecuturi: nam hic quoque accidit ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata, nec sinat praesentem fortunam experiri.

33. Sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova. Sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda [de is quia sunt].




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License