Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER UNDECIMUS
    • Caput I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER UNDECIMUS

Caput I

1. Parata, sicut superiore libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura ut dicamus apte, quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria.

2. Nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis non modo non inlustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet. Quid enim prodest esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis in quae iudicem duci formarique volumus consentiant:

3. si genus sublime dicendi parvis in causis, pressum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus? - ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius, feminas deceat.

4. Hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quicquam omisisse dicendo "non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus": nec fere pluribus in Oratore eadem. Sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc velut notare inter agnoscentis, et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quamquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius.

5. Nos institutionem professi non solum scientibus ista sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia.

6. Quare notum sit nobis ante omnia quid conciliando docendo movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus. Ita nec vetera aut tralata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus, neque decurrentis contexto nitore circumitus ubi dividenda erit causa et in partis suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.

7. Nam ornatus omnis non tam sua quam rei cui adhibetur condicione constat, nec plus refert quid dicas quam quo loco. Sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune. Nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? Quarum quae esset observatio suis locis subinde subiecimus.

8. Illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte qui non solum quid expediat sed etiam quid deceat inspexerit. Nec me fugit plerumque haec esse coniuncta: nam quod decet fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.

9. Aliquando tamen et haec dissentiunt: quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. Nam quis nescit nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?

10. Verum id eum minime decebat, ideoque sic egit ut qui poenam suam honoribus summis esset aestimaturus. Maluit enim vir sapientissimus quod superesset ex vita sibi perire quam quod praeterisset. Et quando ab hominibus sui temporis parum intellegebatur, posterorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.

11. Itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam optulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem sed parum sibi convenientem iudicavisset. Quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit. Non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini fuit.

12. Et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo quod deceat utilitatem separemus: nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse, aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum +P.+

13. sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret nesciebat. Hi vero parva illa quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si cum virtute conferantur, despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. Neque nos simus tam humiles ut quae laudamus inutilia credamus.

14. Sed hoc qualecumque discrimen raro admodum eveniet: ceterum idem fere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere honeste, contraque neminem umquam ullo in loco turpiter. Minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona tempore loco causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda.

15. cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire. In primis igitur omnis sui vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo sed plerumque etiam odium.

16. Habet enim mens nostra natura sublime quiddam et erectum et inpatiens superioris: ideoque abiectos aut summittentes se libenter adlevamus, quia hoc facere tamquam maiores videmur, et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur nec tam se maiorem quam minores ceteros facere.

17. Inde invident humiliores (hoc vitium est eorum qui nec cedere volunt nec possunt contendere), rident superiores, improbant bonI. Plerumque vero deprendas adrogantium falsam de se opinionem, sed in veris quoque sufficit conscientia. Reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quamquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator.

18. Et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit: aut enim tuebatur eos quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae, cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium: ut illorum quae egerat in consulatu frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam defensioni data.

19. Eloquentiam quidem, cum plenissimam diversae partis advocatis concederet, sibi numquam in agendo inmodice adrogavit. Illius sunt enim: "si, iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum", et: "quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi."

20. Quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogavit sibi, seque non consecutum sed omnia fecisse ut posset eam consequi dixit.

21. In epistulis aliquando familiariter apud amicos, nonnumquam in dialogis, aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit. Et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate quam illa iactatione perversa, si abundans opibus pauperem se et nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.

22. Ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere. Ab aliis ergo laudemur: nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere etiam cum ab aliis laudabimur decet. Neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte: quod tamen ita emendavit ut necessitatem id faciendi ostenderet, invidiamque omnem in eum regereret qui hoc se coegisset.

23. Et M. tullius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae, sed modo id virtuti senatus, modo providentiae deorum inmortalium adsignat. Plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi: erant enim illa tuenda cum obicerentur.

24. In carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni:

"cedant arma togae, concedat laurea linguae"

et

"o fortunatam natam me consule Romam!"

et Iovem illum a quo in concilium deorum advocatur, et Minervam quae artes eum edocuit: quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat.

25. Verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnumquam concedenda fiducia est. Nam quis reprendat haec: "Quid putem? Contemptumne me? Non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii quid despicere possit Antonius":

26. et paulo post apertius: "An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?"

27. Adrogantes et illi qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt. Nam et inviti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec hoc oratori contingere inter adversarios quod Pythagorae inter discipulos contigit potest: "ipse dixit." Sed istud magis minusve vitiosum est pro personis dicentium:

28. defenditur enim aliquatenus aetate dignitate auctoritate: quae tamen vix in ullo tanta fuerint ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione, sicut omnia in quibus patronus argumentum ex se ipso petet. Quid fuisset tumidius si accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis Romani esse filium se defendente? At ille fecit hoc etiam favorabile coniungendo cum iudicibus dignitatem suam: "equitis Romani autem esse filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit nec defendentibus nobis."

29. Impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed, ut quisque aetate dignitate usu praecedit, magis in ea reprendendus. Videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere.

30. Profert enim mores plerumque oratio et animi secreta detegit: nec sine causa Graeci prodiderunt ut vivat quemque etiam dicere. humiliora illa vitia: summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas. Quae fere accidunt eis qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.

31. Ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet; nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intellegi vult Cicero cum dicit orationem suam coepisse canescere, sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit:

32. in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia feruntur, at in isdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas inmatura in adulescentibus creditur.

33. Simpliciora militaris decent. Philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi vitia dicunt. Verba quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.

34. Non enim solum illa laetiora, qualia a Cicerone dicuntur "saxa atque solitudines voci respondent", sed etiam illa, quamquam plena sanguinis, "vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, inploro atque testor, vosque Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales" non conveniant barbae illi atque tristitiae.

35. At vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus sed administrationi rei publicae dederit, a qua longissime isti qui philosophi vocantur recesserunt, omnia quae ad efficiendum oratione quod proposuerit valent libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.

36. Est quod principes deceat, aliis non concesseris. Imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic qui bello civili se interfecit Cato eloquens senator fuit.

37. Idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio superbum est. Verba adversus Agamemnonem a Thersite habita ridentur: da illa Diomedi aliive cui pari, magnum animum ferre prae se videbuntur. "Ego te" inquit "consulem putem" L. Crassus Philippo "cum tu me non putes senatorem?": vox honestissimae libertatis, non tamen ferres quemcumque dicentem.

38. Negat se magni facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo sit: insania; verte, ut idem Caesar de illo dixerit, adrogantia est. Maior in personis observatio est apud tragicos comicosque: multis enim utuntur et variis. Eadem et eorum qui orationes aliis scribebant fuit ratio et declamantium est: non enim semper ut advocati, sed plerumque ut litigatores dicimus.

39. Verum etiam in iis causis quibus advocamur eadem differentia diligenter est custodienda. Utimur enim fictione personarum et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis quibus vocem accommodamus sui mores. Aliter enim P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater fingitur.

40. Quid asperius lictore Verris: "ut adeas, tantum dabis"? quid fortius illo cuius inter ipsa verberum supplicia una vox audiebatur: "civis Romanus sum"? Quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo viro qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique insidias virtute superasset!

41. Denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum adsimulamus adfectus, quibus omnibus debetur suus decor.

42. Eadem in iis pro quibus agemus observanda sunt: aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus humilis invidiosus favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et ante actae vitae differentia. Iucundissima vero in oratore humanitas facilitas moderatio benivolentia. Sed illa quoque diversa bonum virum decent: malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.

43. Nec tantum quis et pro quo sed etiam apud quem dicas interest: facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.

44. Nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.

45. Quis vero nesciat quanto aliud dicendi genus poscat gravitas senatoria, aliud aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non idem apud gravis viros quod leviores, non idem apud eruditum quod militarem ac rusticum deceat, sitque nonnumquam summittenda et contrahenda oratio, ne iudex eam vel intellegere vel capere non possit.

46. Tempus quoque ac locus egent observatione propria: nam et tempus tum triste tum laetum, tum liberum tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator:

47. et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat, et pleraque, quae natura non sunt reprendenda atque adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur.

48. Illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, quam quae sunt in actu et contentione suasoriae iudicialesque permittant. Hoc adhuc adiciendum, aliquas etiam quae sunt egregiae dicendi virtutes quo minus deceant effici condicione causarum.

49. An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti tralatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, compositione quae sit maxime a vulgari usu remota, decurrentibus perihodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem? Non perdant haec omnia necessarium periclitanti sollicitudinis colorem petendumque etiam innocentibus misericordiae auxilium?

50. Moveaturne quisquam eius fortuna quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat? Non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii et cui esse diserto vacet?

51. Quod mire M. Caelius in defensione causae, qua reus de vi fuit, comprendisse videtur mihi: "ne cui vestrum atque etiam omnium qui ad rem agendam adsunt meus aut vultus molestior aut vox inmoderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse videatur".

52. Atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non quidquid meris adicietur adfectibus omnis eorum diluet viris, et miserationem securitate laxabit?

53. Age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis quae continget ex sermone puro atque dilucido quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?

54. Quo fugerit interim dolor ille? Ubi lacrimae substiterint? Unde se in medium tam secura observatio artium miserit? Non ab exordio usque ad ultimam vocem continuus quidam gemitus et idem tristitiae vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in audientis transfundere? Quem si usquam remiserit, in animum iudicantium non reducet.

55. Quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adulescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati sed ut passi subimus:

56. cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam vel ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt: in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut in ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet. Nam qui intermittere in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere.

57. Nescio tamen an huius de quo loquimur decoris custodia maxime circa eos contra quos dicimus examinanda sit. Nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur. Ideoque mihi illud Cassi Severi non mediocriter displicet: "di boni, vivo, et, quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video". Non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate.

58. Praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant. Quapropter et qui curationem bonorum patris postulabit doleat eius valetudine, et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo sed etiam vere dicere appareat.

59. Nec causanti pupillo sic tutor irascatur umquam ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria. Iam quo modo contra abdicantem patrem, querentem uxorem agi causam oporteret in libro, ut arbitror, septimo dixi. Quando etiam ipsos loqui, quando etiam advocati voce uti deceat quartus liber, in quo prohoemii praecepta sunt, continet.

60. Esse et in verbis quod deceat aut turpe sit nemini dubium est. Unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, adiciendum videtur, quibus modis ea quae sunt natura parum speciosa, quaeque non dicere si utrumlibet esset liberum maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.

61. Quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? Aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluenti Habiti, sed non semper illa via qua contra Sasiam Cicero usus est, non quia non ille optime, sed quia plurimum refert qua in re et quo modo laedat.

62. Itaque illa, cum filii caput palam inpugnaret, fortiter fuit repellenda: duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum ne oblivisceretur reverentiae quae parentibus debetur, deinde ut repetitis altius causis diligentissime ostenderet quam id quod erat in matrem dicturus non oporteret modo fieri sed etiam necesse esset.

63. Primaque haec expositio fuit, quamquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat: adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret. Fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum sed ipsi in quam dicebatur.

64. Potest tamen aliquando mater et in re leviore aut minus infeste contra filium stare: tum lenior atque summissior decebit oratio. Nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus, et, si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.

65. Avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiam si non possumus conviciari, nolle videamur. Etiam, si quid obiciendum erit, officium est patroni ut id filio invito sed fide cogente facere credatur: ita poterit uterque laudari.

66. Quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est: nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancupatio, litigatum scio. In aliis quoque propinquitatibus custodiendum est ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus ut cuique personae debetur reverentia. Eadem pro libertis adversus patronos observantia. Et ut semel plura complectar, numquam decebit sic adversus tales agere personas quo modo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.

67. Praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet. Itaque Cicero, quamquam erat in Cottam gravissime dicturus neque aliter agi P. Oppi causa poterat, longa tamen praefatione excusavit officii sui necessitatem.

68. Aliquando etiam inferioribus praecipueque adulescentulis parcere aut videri decet. Utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere sed paene patrie monere videatur: nam et nobilis et iuvenis et non iniusto dolore venerat ad accusandum. Sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor: illic plus difficultatis ubi ipsos contra quos dicimus veremur offendere.

69. duae simul huius modi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Servique sulpici. Quam decenter tamen sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus ademit! Quid enim aliud esset quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret? Ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni sulpici contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!

70. Quam molli autem articulo tractavit Catonem! cuius naturam summe admiratus non ipsius vitio sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat, ut inter eos non forensem contentionem sed studiosam disputationem crederes incidisse.

71. Haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris (adiecta, si potuerit fieri, etiam causa cur id ita sit) vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel inpulsum ab aliis.

72. Hoc enim commune remedium est, si tota actione aequaliter appareat non honor modo eius sed etiam caritas. Praeterea causa sit nobis iusta [sit] dicendi, neque id moderate tantum faciamus sed etiam necessario.

73. Diversum ab hoc, sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut nobis invisorum quaedam facta laudanda sunt: decet enim rem ipsam probare in qualicumque persona. Dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, verum et iusta sic faciendi * non se de ingenii fama sed de fide esse sollicitum.

74. Difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam. Verum id elegantissime cum eorum a quibus ad se perductus esset precibus, tum etiam adulescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse qui temere nocentis reos susciperet fateretur.

75. Apud iudicem vero qui aut erit inimicus alioqui aut propter aliquod commodum a causa quam nos susceperimus aversus, ut persuadendi ardua est ratio, ita dicendi expeditissima: fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus. Ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando quanto minus vel offensae vel utilitati suae indulserit.

76. Hoc et apud eos a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur: adicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis. Tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem.

77. Accidit etiam nonnumquam ut ea de causa de qua pronuntiavit cognoscat iterum. tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse: ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut, quod timidissime et si nihil aliud plane fuerit dicendum est, patronos non suffecisse succurret.

78. Etiam si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem: de qua re latius probationum loco dictum est. Potest evenire ut in aliis reprehendenda sint quae ipsi fecerimus, ut obicit tubero Ligario quod in Africa fuerit et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat.

79. Id quo modo decenter fieri possit equidem non invenio nisi aliquid reperitur quod intersit, persona aetas tempus causa locus animus.

80. tubero iuvenem se patri haesisse, illum a senatu missum non ad bellum sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit a partibus recessisse: Ligarium et perseverasse et non pro Cn. Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro Iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse.

81. Ceterum vel facillimum est ibi alienam culpam incusare ubi fateris tuam: verum id iam indicis est, non actoris. Quod si nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia. Potest enim videri satis emendatus qui in odium eorum in quibus erraverat ipse conversus est.

82. sunt enim casus quidam qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant, ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretricem in matrimonium, abdicat: scholastica materia, sed non quae in foro non possit accidere. Hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant (nam et, si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset), vel quod humilior ipse fuerit (licet enim huic ducere), vel quod non habuerit patrem qui moneret:

83. quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque [sum] liberis daret. Credibilis erit etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater ferre non possit. Alia praetereo: neque enim nunc declamamus, sed ostendimus nonnumquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.

84. Illic maior aestus ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum. Non dico si loquatur ipse: nam quid aliud ei quam gemitus aut fletus et exsecratio vitae conveniat, ut iudex intellegat potius dolorem illum quam audiat? Sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est fateri passis quam ausis.

85. Mollienda est in plerisque aliquo colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoveri? Itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus sullae cohaerere statum civitatis adfirmat ut iis solutis stare ipsa non possit. Consecutus itaque est ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret.

86. Illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia incurreret. Sed interim fides patrocinii cogit quaedam de universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel publicanorum vel similiter aliorum.

87. In quibus omnibus commune remedium est ut ea quae laedunt non libenter tractare videaris, nec in omnia impetum facias sed in id quod expugnandum est, et reprehensa [alia] laude compenses:

88. sic cupidos milites dicas: sed non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia putent; eosdem petulantes: sed hoc fieri quod bellis magis quam paci consuerint. Libertinis detrahenda est auctoritas: licet iis testimonium reddere industriae per quam exierint de servitute.

89. Quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus Graecis testibus fidem doctrinam his concedit ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostis insectatur: quorum nihil tunc cum diceretur parum aptum aut remotum a cura decoris fuit.

90. Verborum etiam moderatione detrahi solet si qua est rei invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi: plerumque velut ipsos coneris ratione vincere, quod est mollissimum.

91. Indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit. cuius rei observatio iudicio magis quodam [serviri] sentiri quam praeceptis tradi potest: quantum satis sit et quantum recipiant aures non habet certam mensuram et quasi pondus, quia ut in cibis [his] alia aliis magis complent.

92. Adiciendum etiam breviter videtur quo fiat ut dicendi virtutes diversissimae non solum suos amatores habeant sed ab eisdem saepe laudentur. Nam Cicero quodam loco scribit id esse optimum quod [non] facile credideris consequi imitatione, non possis, alio vero non id egisse, ut ita diceret quo modo se quilibet posse confideret, sed quo modo nemo.

93. Quod potest pugnare inter se videri, verum utrumque, ac merito, laudatur: causarum enim modo distat, quia simplicitas illa et velut securitas inadfectatae orationis mire tenuis causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. In utroque eminet Cicero: ex quibus alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum qui intellegunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License