1.
Memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie
plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur: et totus de quo diximus
adhuc inanis est labor nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam
et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur si quidquid audimus
praeterfluat, et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque
velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu semper habere debet
orator, eadem illa vis praesentat:
2.
neque inmerito thesaurus hic eloquentiae dicitur. Sed non firme tantum
continere verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris
modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum
contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique eo
quo dicta sunt ordine refutare sed oportunis locis ponere.
3.
Quin extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum
alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda sunt: ita cum semper cogitatio ultra
eat, id quod est longius quaerit, quidquid autem repperit quodam modo apud
memoriam deponit, quod illa quasi media quaedam manus acceptum ab inventione
tradit elocutionI.
4.
Non arbitror autem mihi in hoc inmorandum, quid sit quod memoriam faciat,
quamquam plerique inprimi quaedam vestigia animo, velut in ceris anulorum signa
serventur, existimant. Neque ero tam credulus ut +quam abitu tardiorem
firmioremque memoriam fieri et actem quoque ad animum pertire.+
5.
Magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas
reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed [in] sponte interim, nec
vigilantibus sed etiam quiete compositis:
6.
eo magis quod illa quoque animalia quae carere intellectu videntur meminerunt
et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes
revertuntur. Quid? non haec varietas mira est, excidere proxima, vetera
inhaerere? hesternorum inmemores acta pueritiae recordari?
7.
Quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt? nec manet
semper memoria, sed aliquando etiam redit? Nesciretur tamen quanta vis esset eius, quanta divinitas
illa, nisi in hoc lumen orandi extulisset.
8. Non enim
rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit sed durat
prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi patientia quam
memoriae fides deficit.
9. Quod et
ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique ratione naturam, cum idem
[indocti] facere illud indocti inexercitati non possimus. Quamquam invenio apud
Platonem obstare memoriae usum litterarum? videlicet quoniam illa quae scriptis
reposuimus velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus.
10. Nec dubium
est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a
prospectu rerum quas intuetur non aversa; unde accidit ut quae per plures dies
scribimus ediscenda sint, cogitatio se ipsa contineat.
11. Artem autem
memoriae primus ostendisse dicitur Simonides, cuius vulgata fabula est: cum
pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta
scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem quod more poetis frequentissimo
degressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat: quapropter partem ab iis
petere quorum facta celebrasset iubebatur.
12. Et
persolverunt, ut traditum est: nam cum esset grande convivium in honorem
eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod
eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos
quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit.
13. Nam vix eo ultra limen
egresso triclinium illud supra convivas corruit, atque ita confudit ut non ora
modo oppressorum sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui
nulla nota possent discernere. tum Simonides dicitur memor ordinis quo quisque
discubuerat corpora suis reddidisse.
14. Est autem magna inter
auctores dissensio Glaucone Carystio an Leocrati an Agatharcho an Scopae
scriptum sit id carmen, et Pharsali fuerit haec domus, ut ipse quodam loco
significare Simonides videtur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et
Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas +Calimachus+, quem
secutus Cicero hanc famam latius fudit.
15. Scopam nobilem Thessalum
perisse in eo convivio constat, adicitur sororis eius filius, putant et ortos
plerosque ab alio Scopa qui maior aetate fuerit.
16. Quamquam mihi totum de
Tyndaridis fabulosum videtur, neque omnino huius rei meminit umquam poeta ipse,
profecto non taciturus de tanta sua gloria.
17. Ex hoc Simonidis facto
notatum videtur iuvari memoriam signatis animo sedibus, idque credet suo
quisque experimento. Nam cum in loca aliqua post tempus reversi sumus, non ipsa
agnoscimus tantum sed etiam quae in iis fecerimus reminiscimur, personaeque
subeunt, nonnumquam tacitae quoque cogitationes in mentem revertuntur. Nata est
igitur, ut in plerisque, ars ab experimento.
18. Loca discunt quam maxime
spatiosa, multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam
recessus. In ea quidquid notabile est animo diligenter adfigunt, ut sine
cunctatione ac mora partis eius omnis cogitatio possit percurrere. Et primus
hic labor est, non haerere in occursu: plus enim quam firma debet esse memoria
quae aliam memoriam adiuvet.
19. tum quae scripserunt vel
cogitatione complectuntur [et] aliquo signo quo moneantur notant, quod esse vel
ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel ex verbo aliquo: nam etiam
excidentes unius admonitione verbi in memoriam reponuntur. Sit autem signum
navigationis ut ancora, militiae ut aliquid ex armis.
20. Haec ita digerunt: primum
sensum [bello cum] vestibulo quasi adsignant, secundum (puta) atrio, tum
inpluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exhedris, sed statuis etiam similibusque
per ordinem committunt. Hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab
initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum
imagine admonentur. Ita,
quamlibet multa sint quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam
choro, nec onerant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.
21. Quod de domo dixi, et in
operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri
[spieri] potest. Etiam fingere sibi has +imagines+ licet. Opus est ergo locis
quae vel finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quae utique
fingenda sunt. Imagines voco
quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quo modo Cicero dicit, locis pro
cera, simulacris pro litteris utamur.
22. Illud
quoque ad verbum ponere optimum fuerit: "locis est utendum multis,
inlustribus, explicatis, modicis intervallis: imaginibus autem agentibus,
acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum
possint." Quo magis miror quo modo Metrodorus in XII signis per quae sol
meat trecenos et sexagenos invenerit locos. Vanitas nimirum fuit atque iactatio
circa memoriam suam potius arte quam natura gloriantis.
23. Equidem
haec ad quaedam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina multa per ordinem
audita reddenda sint. Namque in iis quae didicerunt locis ponunt res illas:
mensam, ut hoc utar, in vestibulo et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde
relegentes inveniunt ubi posuerunt.
24. Et forsitan
hoc sunt adiuti qui auctione dimissa quid cuique vendidissent testibus
argentariorum tabulis reddiderunt, quod praestitisse Q. Hortensium dicunt.
Minus idem proderit in ediscendis quae orationis perpetuae erunt: nam et sensus
non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit; et horum tamen
utcumque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti: verborum contextus
eadem arte quo modo comprehendetur?
25. Mitto quod
quaedam nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones. Habeamus
enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet
infinita, per quae verba quot sunt in quinque contra Verrem secundae actionis
libris explicentur, [ne] meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne
impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriae cura?
26. Nam quo
modo poterunt copulata fluere si propter singula verba ad singulas formas
respiciendum erit? Qua re et Charmadas et Scepsius de quo modo dixi
Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua: nos
simpliciora tradamus.
27. Si longior complectenda
memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere (laborat enim maxime
onere); sed hae partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam
distringent atque concident. Nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut
quisque finietur locus, ni forte tam numerosus ut ipse quoque dividi debeat.
28. Dandi sunt certi quidam
termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra
meditatio, partis deinceps ipsas repetitus ordo coniungat. Non est inutile iis
quae difficilius haereant aliquas adponere notas, quarum recordatio commoneat
et quasi excitet memoriam:
29. nemo enim fere tam infelix
ut quod cuique loco signum destinaverit nesciat. At si erit tardus ad hoc, eo
quoque adhuc remedio utatur, ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non
inutile) aptentur ad eos qui excidunt sensus, ancora, ut supra proposui, si de
nave dicendum est, spiculum si de proelio.
30. Multum enim signa faciunt,
et ex alia memoria venit alia, ut cum tralatus anulus vel alligatus commoneat
nos cur id fecerimus. Haec magis adhuc adstringunt qui memoriam ab aliquo
simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si Fabius forte
sit tenendus, referamus ad illum cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad
aliquem amicum qui idem vocetur.
31. Quod est facilius in Apris
et in Ursis et Nasone aut Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. Origo quoque aliquando declinatorum
tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio. Sed
hoc miseri.
32.
Illud neminem non iuvabit, isdem quibus scripserit ceris ediscere. Sequitur
enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas modo
sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. Iam vero si litura aut adiectio aliqua
atque mutatio interveniat, signa sunt quaedam quae intuentes deerrare non
possumus.
33. Ista ratio, ut est illi de
qua primum locutus sum arti non dissimilis, ita, si quid me experimenta
docuerunt, et expeditior et potentior. Ediscere tacite (nam id quoque est
quaesitum) erat optimum si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae
cogitationes, propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur memoria
dicendi et audiendi. Sed haec vox sit modica et magis murmur.
34. Qui autem legente alio
ediscit in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam aurium sensus, in
parte iuvari potest, quod, cum semel aut bis audierit, continuo illi memoriam
suam experiri licet et cum legente contendere. Nam et alioqui id maxime
faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et
quae minus haerent aequaliter transit.
35. In experiendo teneasne et
maior intentio est et nihil supervacui temporis perit quo etiam quae tenemus
repeti solent: ita sola quae exciderunt retractantur, ut crebra iteratione
firmentur, quamquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt. Illud
ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam
valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus aliis liberum.
36. Verum et in iis quae
scripsimus complectendis multum valent et in iis quae cogitamus continendis
prope solae, excepta quae potentissima est [et] exercitatione, divisio et
compositio. Nam qui recte diviserit, numquam poterit in rerum ordine errare:
37. certa sunt enim non solum
in digerendis quaestionibus sed etiam in exsequendis, si modo recte dicimus,
prima ac secunda et deinceps, cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil
neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
38. An vero Scaevola in lusu
duodecim scriptorum, cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus
tendit repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit
ad eum quocum luserat, isque ita factum esse confessus est: minus idem ordo
valebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum
ille valeat alternus?
39. Etiam quae bene composita
erunt memoriam serie sua ducent: nam sicut facilius versus ediscimus quam
prorsam orationem, ita prorsae vincta quam dissoluta. Sic contigit ut etiam quae ex tempore
videbantur effusa ad verbum repetita reddantur. Quod meae quoque memoriae
mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum qui hunc honorem
mererentur iterare declamationis partem coegisset. Nec est mendacio
locus, salvis qui interfuerunt.
40. Si quis tamen unam
maximamque a me artem memoriae quaerat, exercitatio est et labor: multa
ediscere, multa cogitare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est: nihil
aeque vel augetur cura vel neglegentia intercidit.
41. Quare et pueri statim, ut
praecepi, quam plurima ediscant, et quaecumque aetas operam iuvandae studio
memoriae dabit devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius
revolvendi et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum hoc fieri potest levius
si pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie
adicere singulos versus, quorum accessio labori sensum incrementi non adferat,
in summam ad infinitum usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum,
novissime etiam solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt
iuris consultorum.
42. Difficiliora enim debent
esse quae exercent quo sit levius ipsum illud in quod exercent, ut athletae
ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine
utendum est. Non omittam
etiam, quod cotidianis experimentis deprenditur, minime fidelem esse paulo
tardioribus ingeniis recentem memoriam.
43. Mirum dictu
est, nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive
requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque
concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio; quae statim referri non
poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam idem illud tempus quod
esse in causa solet oblivionis.
44. Etiam illa
praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in
posterum debeat, tamquam dimissa discedit. Nec est mirum magis haerere animo
quae diutius adfixa sint. Ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad
verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis
sit: de quo sine dubio non potest in universum pronuntiari.
45. Nam si
memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat
(alioqui etiam scribere sit supervacuum): idque praecipue a pueris optinendum
atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus
ignoscere. Ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod
libertatem neglegentiae facit; nec quisquam se parum tenere iudicat quod ne
sibi excidat non timet.
46. Inde
interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa oratio: et qui dicit
ediscenti similis etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit, vel hoc ipso quod
scripsisse se confitetur. Memoria autem facit etiam prompti ingeni famam, ut
illa quae dicimus non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur, quod
et oratori et ipsi causae plurimum confert:
47. nam et magis miratur et
minus timet iudex quae non putat adversus se praeparata. Idque in actionibus
inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam quae optime vinximus velut
soluta enuntiemus, et cogitantibus nonnumquam et dubitantibus similes quaerere
videamur quae attulimus.
48.
Ergo quid sit optimum neminem fugit. Si vero aut memoria natura durior erit aut
non suffragabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se verba alligare, cum
oblivio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesitationem aut etiam silentium
indicat, tutiusque multo comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi
eloquendi relinquere.
49.
Nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec facile reponit aliud
dum id quod scripserat quaerit. Sed ne hoc quidem infirmae memoriae remedium
est nisi in iis qui sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. Quod
si cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem, ac si
quid in litteris valet ad scribendum potius suadebo convertere: sed haec rara
infelicitas erit.
50
Ceterum quantum natura studioque valeat memoria vel Themistocles testis, quem
unum intra annum optime locutum esse Persice constat, vel Mithridates, cui duas
et viginti linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse, vel
Crassus ille dives, qui cum Asiae praeesset quinque Graeci sermonis
differentias sic tenuit ut qua quisque apud eum lingua postulasset eadem ius
sibi redditum ferret, vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse creditum est
nomina:
51.
quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur reddidisse Theodectes.
Dicebantur etiam nunc esse qui facerent, sed mihi numquam ut ipse interessem
contigit: habenda tamen fides est vel in hoc, ut qui crediderit et speret.
|