1.
Pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a voce, sequens a gestu
videtur accipere. Namque actionem Cicero alias "quasi sermonem",
alias "eloquentiam quandam corporis" dicit. Idem tamen duas eius
partis facit, quae sunt eaedem pronuntiationis, vocem atque motum: quapropter
utraque appellatione indifferenter uti licet.
2.
Habet autem res ipsa miram quandam in orationibus vim ac potestatem: neque enim
tam refert qualia sint quae intra nosmet ipsos composuimus quam quo modo efferantur:
nam ita quisque ut audit movetur. Quare neque probatio ulla, quae modo venit ab
oratore, tam firma est ut non perdat vires suas nisi adiuvatur adseveratione
dicentis: adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius
prope habitu corporis inardescunt.
3.
Nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen si nostrum illum ignem iudex
conceperit, nedum eum supini securique moveamus ac non et ipse nostra
oscitatione solvatur.
4.
Documento sunt vel scaenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiciunt
gratiae ut nos infinite magis eadem illa audita quam lecta delectent, et
vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut quibus nullus est in
bibliothecis locus sit etiam frequens in theatris.
5.
Quod si in rebus quas fictas esse scimus et inanes tantum pronuntiatio potest
ut iram lacrimas sollicitudinem adferat, quanto plus valeat necesse est ubi et
credimus? Equidem vel mediocrem orationem commendatam viribus actionis
adfirmarim plus habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam:
6.
si quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere primum interrogatus,
pronuntiationi palmam dedit, eidemque secundum ac tertium locum, donec ab eo
quaeri desineret, ut eam videri posset non praecipuam sed solam iudicasse
(ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit ut admirantibus
eius orationem Rhodiis non inmerito Aeschines dixisse videatur:
7. "quid
si ipsum audissetis?") et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari
putat.
8.
Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia tradit, eadem C.
Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani lacrimas concitasse,
Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero Q. Hortensium. cuius rei
fides est, quod eius scripta tantum infra famam sunt, qua diu princeps orator,
aliquando aemulus Ciceronis existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus,
ut appareat placuisse aliquid eo dicente quod legentes non invenimus.
9.
Et hercule cum valeant multum verba per se et vox propriam vim adiciat rebus et
gestus motusque significet aliquid, profecto perfectum quiddam fieri cum omnia
coierunt necesse est.
10.
sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus cuiusque animi tulit actionem
iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in
dicendo curam et artem et nitorem et quidquid studio paratur ut adfectata et
parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni
rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis
adfectant.
11.
Verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus ut sint oratores satis
putant nasci: nostro labori dent veniam, qui nihil credimus esse perfectum nisi
ubi natura cura iuvetur. In hoc igitur non contumaciter consentio, primas
partis esse naturae.
12.
Nam certe bene pronuntiare non poterit cui aut in scriptis memoria aut in iis
quae subito dicenda erunt facilitas prompta defuerit, nec si inemendabilia oris
incommoda obstabunt. Corporis
etiam potest esse aliqua tanta deformitas ut nulla arte vincatur.
13. Sed ne vox
quidem nisi libera vitiis actionem habere optimam potest. Bona enim firmaque ut
volumus uti licet: mala vel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere exclamare,
et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas fauces ac latus
fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos de eo nunc loquamur cui non frustra
praecipitur.
14. cum sit
autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partis, vocem gestumque, quorum
alter oculos, altera aures movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat
adfectus, prius est de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur. In ea prima
observatio est qualem habeas, secunda quo modo utaris. Natura vocis
spectatur quantitate et qualitate. Quantitas simplicior:
15. in summam enim grandis aut
exigua est, sed inter has extremitates mediae sunt species et ab ima ad summam
ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis varia. Nam est et candida et fusca,
et plena et exilis, et levis et aspera, et contracta et fusa, et dura et
flexibilis, et clara et optusa.
16.
Spiritus etiam longior breviorque. Nec causas cur quidque eorum accidat
persequi proposito operi necessarium est - eorumne sit differentia in quibus aura
illa concipitur, an eorum per quae velut organa meat: [an] ipsi propria natura,
an prout movetur: lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus adiuvet.
Nam opus est omnibus, sicut non oris modo suavitate sed narium quoque, per quas
quod superest vocis egeritur, dulcis esse tamen non exprobrans sonus.
17.
Utendi voce multiplex ratio. Nam praeter illam differentiam quae est
tripertita, acutae gravis flexae, tum intentis tum remissis, tum elatis tum
inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
18.
Sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex paucissimis
constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi paucas quae nominari
possint continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam
oculis illa dinoscitur.
19.
Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, [et] neglegentia vel
inscitia minuuntur. Sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit,
tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et
mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur, quod ambulatio, unctio,
veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat:
20. praeterea ut sint fauces
integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et
exasperatur et scinditur vox. Nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clusis
alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae alium quassae sonum
reddunt, item fauces tumentes strangulant vocem, optusae obscurant, rasae
exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
21. Finditur
etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo tenues aquae, quarum impetus etiam
si ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod
offenderat. Umor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. Nam
fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus sed etiam in futurum
adficit.
22. Sed ut communiter et
phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescunt, ita
curae non idem genus est. Nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt
tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos
nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum
sit.
23. Ne ciborum quidem est eadem
observatio: non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est,
cum illi omnes etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere
sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda
et in sudata veste durandum.
24. Quare vocem deliciis non
molliamus, nec inbuatur ea consuetudine quam desideratura sit, sed exercitatio
eius talis sit qualis usus, nec silentio subsidat, sed firmetur consuetudine,
qua difficultas omnis levatur.
25. Ediscere autem quo
exercearis erit optimum (nam ex tempore dicentis avocat a cura vocis ille qui
ex rebus ipsis concipitur adfectus), et ediscere quam maxime varia, quae et
clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia
paremur.
26. Hoc satis est. Alioqui
nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut adsueta gymnasiis et
oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si
militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores
suos nudumque sudorem.
27. Illa quidem in hoc opere
praecipi quis ferat, vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates?
Ita, si dicendum in sole aut
ventoso umido calido die fuerit, reos deseremus? Nam crudum quidem aut saturum
aut ebrium aut eiecto modo vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare
neminem qui sit mentis compos puto.
28. Illud non
sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a
pueritia in adulescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut
arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est maior alias), sed
propter umorem potius: nam hoc aetas illa turgescit.
29. Itaque
nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia velut germinant eoque sunt
tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae
constitutaeque voci genus exercitationis optimum duco quod est operi
simillimum, dicere cotidie sicut agimus. Namque hoc modo non vox tantum
confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus
componitur.
30. Non alia est autem ratio
pronuntiationis quam ipsius orationis. Nam ut illa emendata dilucida ornata
apta esse debet, ita haec quoque. Emendata erit, id est vitio carebit, si
fuerit os facile explanatum iucundum urbanum, id est in quo nulla neque rusticitas
neque peregrinitas resonet.
31. Non enim sine causa dicitur
"barbarum Graecumve": nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus.
Ita fiet illud quod Ennius probat cum dicit "suaviloquenti ore"
Cethegum fuisse, non quod Cicero in iis reprehendit quos ait latrare, non
agere. sunt enim multa vitia, de quibus dixi cum in quadam primi libri parte
puerorum ora formarem, oportunius ratus in ea aetate facere illorum mentionem
in qua emendari possunt.
32. Itemque si ipsa vox primum
fuerit, ut sic dicam, sana, id est nullum eorum de quibus modo retuli patietur
incommodum, deinde non subsurda rudis inmanis dura rigida rava praepinguis, aut
tenuis inanis acerba pusilla mollis effeminata, spiritus nec brevis nec parum
durabilis nec in receptu difficilis.
33. Dilucida vero erit
pronuntiatio primum si verba tota exierint, quorum pars devorari, pars destitui
solet, plerisque extremas syllabas non perferentibus dum priorum sono
indulgent. Ut est autem necessaria verborum explanatio, ita omnis inputare et
velut adnumerare litteras molestum et odiosum:
34. nam et vocales
frequentissime coeunt et consonantium quaedam insequente vocali dissimulantur.
Utriusque exemplum posuimus: "multum ille et terris".
35. Vitatur etiam duriorum
inter se congressus, unde "pellexit" et "collegit" et quae
alio loco dicta sunt. Ideoque
laudatur in Catulo suavis appellatio litterarum. Secundum est ut sit
oratio distincta, id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat.
Observandum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus sermo sit, quod
Graeci hypodiastolen vel hypostigmen vocant, quo deponendus.
36. Suspenditur "arma
virumque cano", quia illud "virum" ad sequentia pertinet, ut sit
"virum Troiae qui primus ab oris", et hic iterum. Nam etiam si aliud
est unde venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem
verbo continetur "venit".
37. Tertio "Italiam",
quia interiectio est "fato profugus" et continuum sermonem, qui
faciebat "Italiam Lavinaque", dividit. Ob eandemque causam quarto
"profugus", deinde "Lavinaque venit litora", ubi iam erit
distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in ipsis etiam distinctionibus
tempus alias brevius, alias longius dabimus: interest enim sermonem finiant an
sensum.
38. Itaque illam distinctionem
"litora" protinus altero spiritus initio insequar; cum illuc venero:
"atque altae moenia Romae", deponam et morabor et novum rursus
exordium faciam.
39. sunt aliquando et sine
respiratione quaedam morae etiam in perihodis. Ut enim illa "in coetu vero
populi Romani negotium publicum gerens magister equitum" et cetera multa
membra habent (sensus enim sunt alii atque alii) sed unam circumductionem: ita
paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus. Et e
contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco
quasi surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis
quam vitiosa distinctio. Virtus
autem distinguendi fortasse sit parva, sine qua tamen esse nulla alia in agendo
potest.
40. Ornata est
pronuntiatio cui suffragatur vox facilis magna beata flexibilis firma dulcis
durabilis clara pura, secans a‰ra et auribus sedens (est enim quaedam ad
auditum accommodata non magnitudine sed proprietate), ad hoc velut tractabilis,
utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut
aiunt, organo instructa, cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio
pertinax, tum labori non facile cessurus.
41. Neque
gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus convenit: nam et
hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille
praetenuis et inmodicae claritatis cum est ultra verum, tum neque
pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest.
42. Nam vox, ut
nervi, quo remissior hoc gravior et plenior, quo tensior hoc tenuis et acuta
magis est. Sic ima vim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis ergo utendum
sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi.
43. Nam prima
est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet inparibus
spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia acutis, elata summissis, et
inaequalitate horum omnium sicut pedum claudicet. Secunda varietas: quod solum
est pronuntiatio.
44. Ac ne quis
pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem, cum illi virtuti contrarium
vitium sit inaequalitas, huic quae dicitur monoeideia, quasi quidam unus
aspectus. Ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem
ipsa laboris mutatione reficit, ut standi ambulandi sedendi iacendi vices sunt
nihilque eorum pati unum diu possumus.
45. Illud vero
maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rationem rerum de quibus
dicimus animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet.
Vitemus igitur illam quae Graece monotonia vocatur, una quaedam spiritus ac
soni intentio, non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra
loquendi modum, quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur
omnis intentio, sed ut in isdem partibus isdemque adfectibus sint tamen quaedam
non ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut
sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit:
46. ut qui
singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt,
sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent.
47. Proponamus
enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium: nonne
ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus
mutandus est? "Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro
dicere incipientem timere":
48. etiam si
est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et
solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius dum
dicit "pro fortissimo viro" quam cum "etsi vereor" et
"turpe sit" et "timere".
49. Iam secunda
respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide
dicimus quae secuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur:
"minimeque deceat, cum Titus Annius ipse magis de rei publicae salute quam
de sua perturbetur." Deinde quasi obiurgatio sui est: "me ad eius
causam parem animi magnitudinem adferre non posse."
50. tum
invidiosiora: "tamen haec novi iudicii nova forma terret oculos."
Illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: "qui, quocumque inciderunt,
consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt." Nam sequens
latum etiam atque fusum est: "non enim corona consessus vester cinctus
est, ut solebat."
51. Quod notavi ut appareret
non solum in membris causae sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi
varietatem, sine qua nihil neque maius neque minus est. Vox autem ultra vires
urgenda non est: nam et suffocata saepe et maiore nisu minus clara est et
interim elisa in illum sonum erumpit cui Graeci nomen a gallorum inmaturo cantu
dederunt.
52. Nec volubilitate nimia
confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnumquam
etiam verba aliqua sui parte fraudantur. cui contrarium est vitium nimiae
tarditatis: nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos,
et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit. Promptum sit os,
non praeceps, moderatum, non lentum.
53. Spiritus quoque nec crebro
receptus concidat sententiam nec eo usque trahatur donec deficiat. Nam et
deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis
et receptus longior et non oportunus, ut qui fiat non ubi volumus sed ubi
necesse est. Quare longiorem dicturis perihodon colligendus est spiritus, ita
tamen ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit:
reliquis partibus optime inter iuncturas sermonis revocabitur.
54. Exercendus autem est ut sit
quam longissimus: quod Demosthenes ut efficeret scandens in adversum
continuabat quam posset plurimos versus. Idem
quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi
solebat.
55. Est interim et longus et
plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque tremulus,
ut corpora quae aspectu integra nervis parum sustinentur. Id brasmon Graeci
vocant. sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt sed
resorbent. sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur
iumenta onere et iugo laborantia:
56. quod adfectant quoque,
tamquam inventionis copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat quam quae
emitti faucibus possit. Est aliis concursus oris et cum verbis suis
conluctatio. Iam tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam
trochleis adducere et oris umore proximos spargere et maiorem partem spiritus
in loquendo per nares effundere, etiam si non utique vocis sunt vitia, quia
tamen propter vocem accidunt potissimum huic loco subiciantur.
57. Sed quodcumque ex his
vitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis omnibus
scholisque, cantandi, quod inutilius sit an foedius nescio. Quid enim minus
oratori convenit quam modulatio scaenica et nonnumquam ebriorum aut comisantium
licentiae similis?
58. Quid vero movendis
adfectibus contrarium magis quam, cum dolendum irascendum indignandum
commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex,
recedere, sed ipsam fori sanctitatem ludorum talarium licentia solvere? Nam
Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit: nos
etiam cantandi severiorem paulo modum excessimus.
59. Quisquamne, non dico de
homicidio sacrilegio parricidio, sed de calculis certe atque rationibus,
quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino recipiendum
est, nihil causae est cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo
mehercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
60. Facimus tamen hoc libenter:
nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in
agendo minus est. Et sunt quidam qui secundum alia vitae vitia etiam hac ubique
audiendi quod aures mulceat voluptate ducantur. Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in oratione
"cantum obscuriorem" et hoc quodam naturali initio venit? Ostendam non
multo post ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem, sed,
quod plerique intellegere nolunt, obscurior.
61. Iam enim tempus est dicendi
quae sit apta pronuntiatio: quae certe ea est quae iis de quibus dicimus
accommodatur. Quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum,
sonatque vox ut feritur: sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et
imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium irascentium indignantium, sed
carent arte ideoque sunt disciplina et ratione formandi.
62. Contra qui effinguntur
imitatione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene
adfici et concipere imagines rerum et tamquam veris moveri. Sic velut media
vox, quem habitum a nostris acceperit, hunc iudicum animis dabit: est enim
mentis index ac totidem quot illa mutationes habet.
63. Itaque laetis in rebus
plena et simplex et ipsa quodam modo hilaris fluit; at in certamine erecta
totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. Atrox in ira et aspera ac
densa et respiratione crebra: neque enim potest esse longus spiritus cum
immoderate effunditur. Paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hanc
nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo fatendo satisfaciendo rogando
lenis et summissa.
64. suadentium et monentium et
pollicentium et consolantium gravis: in metu et verecundia contracta,
adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et
consulto quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in
expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.
65. Attollitur autem concitatis
adfectibus, compositis descendit, pro utriusque rei modo altius vel inferius.
Quid autem quisque in dicendo postulet locus paulum differam, ut de gestu prius
dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. Is quantum
habeat in oratore momenti satis vel ex eo patet, quod pleraque etiam citra
verba significat.
66. Quippe non manus solum sed
nutus etiam declarant nostram voluntatem, et in mutis pro sermone sunt, et
saltatio frequenter sine voce intellegitur atque adficit, et ex vultu
ingressuque perspicitur habitus animorum, et animalium quoque sermone carentium
ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis
deprenditur.
67. Nec mirum si ista, quae
tamen in aliquo posita sunt motu, tantum in animis valent, cum pictura, tacens
opus et habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus ut ipsam vim
dicendi nonnumquam superare videatur. Contra si gestus ac vultus ab oratione
dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua renuentes, non
auctoritas modo verbis sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque motu
venit.
68. Ideoque Demosthenes grande
quoddam intuens speculum componere actionem solebat: adeo, quamvis fulgor ille
sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit quod efficeret. Praecipuum vero in actione sicut in
corpore ipso caput est, cum ad illum de quo dixi decorem, tum etiam ad
significationem.
69. Decoris
illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam: nam et deiecto humilitas et
supino adrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria
quaedam mentis ostenditur. tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum
gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur:
70. aspectus
enim semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quae aut damnare aut concedere
aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu
repellere:
"di talem avertite
pestem":
"haud
equidem tali me dignor honore."
Significat
vero plurimis modis.
71. Nam praeter adnuendi
renuendi confirmandique motus sunt et verecundiae et dubitationis et
admirationis et indignationis noti et communes omnibus. Solo tamen eo facere gestum scaenici
quoque doctores vitiosum putaverunt. Etiam frequens eius nutus non caret vitio:
adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.
72. Dominatur autem maxime
vultus. Hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc
erecti, hoc summissi sumus: hoc pendent homines, hunc intuentur, hic spectatur
etiam antequam dicimus: hoc quosdam amamus hoc odimus, hoc plurima
intellegimus, hic est saepe pro omnibus verbis.
73. Itaque in iis quae ad
scaenam componuntur fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus
mutuantur, ut sit Arope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax,
truculentus Hercules.
74. In comoediis vero praeter
aliam observationem, qua servi lenones parasiti rustici milites meretriculae
ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae puellae
inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus
interim lenis est, altero erecto altero composito est supercilio, atque id
ostendere maxime latus actoribus moris est quod cum iis quas agunt partibus
congruat.
75. Sed in ipso vultu plurimum
valent oculi, per quos maxime animus emanat, ut citra motum quoque et
hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas
iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant. Motu vero intenti, remissi, superbi, torvi,
mites, asperi fiunt: quae ut actus poposcerit fingentur.
76. Rigidi vero et extenti aut
languidi et torpentes aut stupentes aut lascivi et mobiles et natantes et
quadam voluptate suffusi aut limi et, ut sic dicam, venerii aut poscentes
aliquid pollicentesve numquam esse debebunt. Nam opertos compressosve eos in
dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
77. Et ad haec omnia exprimenda
in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
78. Multum et superciliis
agitur; nam et oculos formant aliquatenus et fronti imperant: his contrahitur
attollitur remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille qui mentis
habitu movetur, et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in
ruborem: cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit: temperatus medium
quoddam serenum efficit.
79. Vitium in superciliis si
aut inmota sunt omnino aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona
comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur: ira enim
contractis, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi quoque
et renuendi ratione demittuntur aut adlevantur.
80. Naribus labrisque non fere
quicquam decenter ostendimus, tametsi derisus contemptus fastidium significari
solet. Nam et "corrugare nares", ut Horatius ait, et inflare et
movere et digito inquietare et inpulso subito spiritu excutere et diducere
saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior
non sine causa reprendatur.
81. Labra et porriguntur male
et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac
paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et
vocem tantum altera parte dimittunt. Lambere quoque ea et mordere deforme est,
cum etiam in efficiendis verbis modicus eorum esse debeat motus: ore enim magis
quam labris loquendum est.
82. Cervicem rectam oportet
esse, non rigidam aut supinam. Collum diversa quidem sed pari deformitate et
contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor tenuaturque vox ac
fatigatur, adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture
facit.
83. Umerorum raro decens
adlevatio atque contractio est: breviatur enim cervix et gestum quendam humilem
atque servilem et quasi fraudulentum facit cum se in habitum adulationis
admirationis metus fingunt.
84. Bracchii
moderata proiectio, remissis umeris atque explicantibus se in proferenda manu
digitis, continuos et decurrentis locos maxime decet. At cum speciosius quid
uberiusque dicendum est, ut illud "saxa atque solitudines voci
respondent", exspatiatur in latus et ipsa quodam modo se cum gestu fundit
oratio.
85. Manus vero,
sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix dici potest quot motus habeant,
cum paene ipsam verborum copiam persequantur. Nam ceterae partes
loquentem adiuvant, hae, prope est ut dicam, ipsae locuntur.
86. An non his poscimus
pollicemur, vocamus dimittimus, minamur supplicamus, abominamur timemus,
interrogamus negamus, gaudium tristitiam dubitationem confessionem paenitentiam
modum copiam numerum tempus ostendimus?
87. non eaedem concitant
inhibent [supplicant] probant admirantur verecundantur? non in demonstrandis
locis atque personis adverbiorum atque pronominum optinent vicem? - ut in tanta
per omnis gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum
communis sermo videatur.
88. Et hi quidem de quibus sum
locutus cum ipsis vocibus naturaliter exeunt gestus: alii sunt qui res
imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut
citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas, quod est
genus quam longissime in actione fugiendum.
89. Abesse enim plurimum a
saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus magis quam ad verba
accommodatus, quod etiam histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit. Ergo
ut ad se manum referre cum de se ipso loquatur et in eum quem demonstret
intendere et aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et
quidquid dicet ostendere.
90. Neque id in manibus solum
sed in omni gestu ac voce servandum est. Non enim aut in illa perihodo
"stetit soleatus praetor populi Romani" inclinatio incumbentis in
mulierculam Verris effingenda est, aut in illa "caedebatur in medio foro
Messanae" motus laterum qualis esse ad verbera solet torquendus aut vox
qualis dolori exprimitur eruenda, cum mihi comoedi quoque pessime facere
videantur quod, etiam si iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis
sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel
effeminata voce pronuntiant;
91. adeo in illis quoque est
aliqua vitiosa imitatio quorum ars omnis constat imitatione.
92. Est autem gestus ille
maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus,
et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, simul
capite atque umeris sensim ad id quo manus feratur obsecundantibus, et in narrando
certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque
instans: longius enim partibus iis et liberius exseritur.
93. Vitiose vero idem sinistrum
quasi umerum petens in latus agi solet, quamquam adhuc peius aliqui transversum
bracchium proferunt et cubito pronuntiant. duo quoque medii sub pollicem
veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non
commodatus.
94. At cum tres contracti
pollice premuntur, tum digitus ille quo usum optime Crassum Cicero dicit
explicari solet. Is in exprobrando et indicando (unde ei nomen est) valet, et
adlevata ac spectante umerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram
et quasi pronus urget, et aliquando pro numero est.
95. Idem summo articulo
utrimque leviter adprenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo, aptus ad
disputandum est. Acrius tamen argumentari videntur qui medium articulum potius
tenent, tanto contractioribus ultimis digitis quanto priores descenderunt.
96. Est et ille verecundae
orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis,
non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum
prolata laxatur.
97. Hoc modo coepisse
Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic
formatam Ciceronis manum cum diceret: "si, iudices, ingeni mei, quod
sentio quam sit exiguum." Eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus
digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodam
modo sermonem ipsum proferre videatur.
98. Binos interim digitos
distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen inferioribus intra
spectantibus, sed ne illis quidem tensis qui supra sunt.
99. Interim extremi palmam
circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur,
interim quartus oblique reponitur, interim quattuor remissis magis quam tensis,
pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis quae dicimus
manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
100. sunt et illi breves gestus,
cum manus leviter pandata, qualis voventium est, parvis intervallis et
subadsentientibus umeris movetur, maxime apta parce et quasi timide
loquentibus. Est admirationi conveniens ille gestus, quo manus modice supinata
ac per singulos a minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque
convertitur.
101. Nec uno modo interrogantes
gestum componimus, plerumque tamen vertentes manum, utcumque composita est.
Pollici proximus digitus medium qua dexter est unguem pollicis summo suo
iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et
distinguentibus decorus.
102. cui non dissimilis, sed
complicitis tribus digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam utraque
manu, quotiens enthymemata sua gestu corrotundant velut caesim. Manus lentior
promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat. Est et ille
urgentis orationem gestus, vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno
celerique motu et explicat manum.
103. Est et illa cava et rara et
supra umeri altitudinem elata cum quodam motu velut hortatrix manus; a
peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scaenica est. Digitos cum summi
coierunt ad os referre cur quibusdam displicuerit nescio: nam id et leniter
admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes
facimus.
104. Quin compressam etiam manum
in paenitentia vel ira pectori admovemus, ubi vox vel inter dentes expressa non
dedecet: "Quid nunc agam? Quid facias?" Averso pollice demonstrare
aliquid receptum magis puto quam oratori decorum.
105. Sed cum omnis motus sex
partes habeat, septimus sit ille qui in se redit orbis, vitiosa est una
circumversio: reliqui ante nos et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid
ostendunt. In posteriora
gestus non derigitur: interim tamen velut reici solet.
106. Optime
autem manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere, non
ut ferire videatur: quamquam et [in fine] interim cadit, ut cito tamen redeat,
et nonnumquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus. Hic veteres
artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et
deponeretur: alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est
utrumque deforme.
107. In illo lapsi nimia
subtilitate sunt, quod intervallum motus tria verba esse voluerunt, quod neque
observatur nec fieri potest; sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque
aliquam esse voluerunt - neque inmerito - ne aut diu otiosa esset manus aut,
quod multi faciunt, actionem continuo motu concideret.
108. Aliud est quod et fit
frequentius et magis fallit. sunt quaedam latentes sermonis percussiones et
quasi aliqui pedes ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus
"novum crimen", alter "C. Caesar", tertius "et ante
hanc diem", quartus "non auditum", deinde "propinquus
meus" et "ad te" et "Q. tubero" et
"detulit".
109. Unde id quoque fluit
vitium, ut iuvenes cum scribunt, gestu praemodulati cogitationem, sic componant
quo modo casura manus est. Inde et illud vitium, ut gestus, qui in fine dexter
esse debet, in sinistrum frequenter desinat.
110. Melius illud, cum sint in
sermone omni brevia quaedam membra ad quae, si necesse sit, recipere spiritum
liceat, ad haec gestum disponere. Ut puta: "novum crimen C. Caesar"
habet per se finem quendam suum, quia sequitur coniunctio: deinde "et ante
hanc diem non auditum" satis circumscriptum est: ad haec commodanda manus
est. Idque dum erit prima et composita actio:
111. at ubi eam calor
concitaverit, etiam gestus cum ipsa orationis celeritate crebrescet. Aliis
locis citata, aliis pressa conveniet pronuntiatio: illa transcurrimus
congerimus [abundamus] festinamus, hac instamus inculcamus infigimus. Plus
autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit
quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
112. Eadem motus quoque
observatio est. Itaque in fabulis iuvenum senum militum matronarum gravior
ingressus est, servi ancillulae parasiti piscatores citatius moventur. Tolli
autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant: adeo a capite
eam petere aut ad imum ventrem deducere vitiosum habetur.
113. In sinistrum intra umerum
promovetur, ultra non decet. Sed cum aversantes in laevam partem velut
propellemus manum, sinister umerus proferendus, ut cum capite ad dextram
ferente consentiat.
114. Manus sinistra numquam sola
gestum recte facit: dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta
digerimus sive aversis in sinistrum palmis abominamur sive obicimus adversas
Sive in latus utramque distendimus sive satisfacientes aut supplicantes
(diversi autem sunt hi gestus) summittimus sive adorantes attollimus sive
aliqua demonstratione aut invocatione protendimus:
115. "vos Albani tumuli
atque luci", aut Gracchanum illud: "Quo me miser conferam?
116.
In Capitolium? Ad fratris sanguinem? An domum?" Plus enim adfectus in his
iunctae exhibent manus, in rebus parvis mitibus tristibus breves, magnis laetis
atrocibus exsertiores.
117.
Vitia quoque earum subicienda sunt, quae quidem accidere etiam exercitatis
actoribus solent. Nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis aut
numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam
scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
118. At ut bracchio exserto
introspiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non audeat, alius in
quantum patet longitudo protendat, aut ad tectum erigat, aut repetito ultra
laevum umerum gestu ita in tergum flagellet ut consistere post eum parum tutum
sit aut sinistrum ducat orbem, aut temere sparsa manu in proximos offendat, aut
cubitum utrumque in diversum latus ventilet, saepe scio evenire.
119. Solet esse et pigra et
trepida et secanti similis +interim etiam uncis digitis aut a capite deiciatur
aut eadem manu supinata in superiora iactetur+. Fit et ille gestus, qui,
inclinato in umerum dextrum capite, bracchio ab aure protenso, manum infesto
pollice extendit: qui quidem maxime placet iis qui se dicere sublata manu iactant.
120. Adicias licet eos qui
sententias vibrantis digitis iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod
per se interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit in unguis
eriguntur, sed vitiosum id faciunt aut digito quantum plurimum possunt erecto
aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita.
121. His accedunt vitia non
naturae sed trepidationis: cum ore concurrente rixari; si memoria fefellerit
aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit insonare; in
adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere subito et
laudem silentio poscere. Quae
omnia persequi prope infinitum est: sua enim cuique sunt vitia.
122. Pectus ac venter ne
proiciantur observandum: pandant enim posteriora et est odiosa omnis supinitas.
Latera cum gestu consentiant: facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo
ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. Ita enim dicit in Oratore: "nullae
argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se ipse
moderans et virili laterum flexione."
123. Femur ferire, quod Athenis
primus fecisse creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat
auditorem. Idque in Calidio
Cicero desiderat: "non frons" inquit "percussa, non femur."
Quamquam, si licet, de fronte dissentio: nam etiam complodere manus
scaenicum est et pectus caedere.
124. Illud quoque raro decebit,
cava manu summis digitis pectus adpetere si quando nosmet ipsos adloquemur
cohortantes obiurgantes miserantes: quod si quando fiet, togam quoque inde
removeri non dedecebit. In pedibus observantur status et incessus. Prolato dextro stare et eandem manum ac
pedem proferre deforme est.
125. In dextrum
incumbere interim datur, sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam
oratorius gestus est. Male etiam in sinistrum pedem insistentium dexter aut
tollitur aut summis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando
deforme est et accedente motu prope obscenum. Procursio oportuna brevis
moderata rara conveniet:
126. iam et
ambulatio quaedam propter inmodicas laudationum moras, quamquam Cicero rarum
incessum neque ita longum probat. Discursare vero et, quod Domitius Afer de
sura Manlio dixit, "satagere" ineptissimum: urbaneque Flavus Verginius
interrogavit de quodam suo antisophiste quot milia passum declamasset.
127. Praecipi et
illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus, sed sint obliqui pedes ad
consilium nobis respicientibus. Id fieri iudiciis privatis non potest, verum et
breviora sunt spatia nec aversi diu sumus. Interim tamen recedere sensim datur.
128. Quidam et
resiliunt, quod est plane ridiculum. Pedis supplosio ut loco est oportuna,
ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et
inepti est hominis et desinit iudicem in se convertere. Est et illa indecora in
dextrum ac laevum latus vacillatio alternis pedibus insistentium. Longissime
fugienda mollis actio, qualem in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam
saltationis quoddam genus Titius sit appellatum.
129. Reprehendenda et illa
frequens et concitata in utramque partem nutatio, quam in curione patre inrisit
et Iulius, quaerens quis in luntre loqueretur, et Sicinius: nam cum adsidente
collega, qui erat propter valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis
delibutus, multum se Curio ex more iactasset, "numquam", inquit,
"Octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie te istic
muscae comedissent".
130. Iactantur et umeri, quod
vitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in angusto quodam pulpito
stans diceret, hasta umero dependens immineret, ut, si calore dicendi vitare id
excidisset, offensatione illa commoneretur. Ambulantem loqui ita demum oportet
si in causis publicis, in quibus multi sunt iudices, quod dicimus quasi
singulis inculcare peculiariter velimus.
131. Illud non ferendum, quod
quidam reiecta in umerum toga, cum dextra sinum usque lumbos reduxerunt,
sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam laevam
restringere prolata longius dextra sit odiosum. Unde moneor ut ne id quidem
transeam, ineptissime fieri cum inter moras laudationum aut in aurem alicuius
locuntur aut cum sodalibus iocantur aut nonnumquam ad librarios suos ita
respiciunt ut sportulam dictare videantur.
132. Inclinari ad iudicem cum
doceas, utique si id de quo loquaris sit obscurius, decet. Incumbere advocato
adversis subselliis sedenti iam contumeliosum. Reclinari etiam ad suos et
manibus sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum: sicut palam moneri
excidentis aut legere:
133. namque in his omnibus et
vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari
reverentiae credit. Transire in diversa subsellia parum verecundum est: nam et
Cassius Severus urbane adversus hoc facientem lineas poposcit, et si aliquando
concitate itur, numquam non frigide reditur.
134. Multum ex iis quae
praecepimus mutari necesse est ab iis qui dicunt apud tribunalia: nam et vultus
erectior, ut eum apud quem dicitur spectet, et gestus ut ad eundem tendens
elatior sit necesse est, et alia quae occurrere etiam me tacente omnibus
possunt. Itemque ab iis qui sedentes agent: nam et fere fit hoc in rebus
minoribus, et idem impetus actionis esse non possunt, et quaedam vitia fiunt
necessaria.
135. Nam et dexter pes a laeva
iudicis sedenti proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse est in
sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. Equidem plerosque et ad singulas
clausulas sententiarum video adsurgentis et nonnullos subinde aliquid etiam
spatiantis, quod an deceat ipsi viderint: cum id faciunt, non sedentes agunt.
136. Bibere aut etiam esse inter
agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit.
Nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non
agere potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.
137. cultus non est proprius
oratoris aliquis, sed magis in oratore conspicitur. Quare sit, ut in omnibus
honestis debet esse, splendidus et virilis: nam et toga et calceus et capillus
tam nimia cura quam neglegentia sunt reprendenda. Est aliquid in amictu quod
ipsum aliquatenus temporum condicione mutatum est: nam veteribus nulli sinus,
perquam breves post illos fuerunt.
138. Itaque etiam gestu necesse
est usos esse in principiis eos alio quorum bracchium, sicut Graecorum, veste
continebatur: sed nos de praesentibus loquimur. cui lati clavi ius non erit,
ita cingatur ut tunicae prioribus oris infra genua paulum, posterioribus ad
medios poplites usque perveniant: nam infra mulierum est, supra centurionum.
139. Ut purpurae recte
descendant levis cura est, notatur interim neglegentia. Latum habentium clavum
modus est ut sit paulum cinctis summissior. Ipsam togam rutundam esse et apte
caesam velim, aliter enim multis modis fiet enormis. Pars eius prior mediis
cruribus optime terminatur, posterior eadem portione altius qua cinctura.
140. Sinus decentissimus si
aliquo supra imam tunicam fuerit, numquam certe sit inferior. Ille qui sub
umero dextro ad sinistrum oblique ducitur velut balteus nec strangulet nec
fluat. Pars togae quae postea imponitur sit inferior: nam ita et sedet melius
et continetur. subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in actu
redeat: tum sinus iniciendus umero, cuius extremam oram reiecisse non dedecet.
141. Operiri autem umerum cum
toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angustus et dignitatem quae est
in latitudine pectoris perdet. Sinistrum
bracchium eo usque adlevandum est ut quasi normalem illum angulum faciat, super
quod ora ex toga duplex aequaliter sedeat.
142. Manus non
impleatur anulis, praecipue medios articulos non transeuntibus: cuius erit
habitus optimus adlevato pollice et digitis leviter inflexis, nisi si libellum
tenebit - quod non utique captandum est: videtur enim fateri memoriae
diffidentiam et ad multos gestus est impedimento.
143. Togam
veteres ad calceos usque demittebant, ut Graeci palium: idque ut fiat, qui de
gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius Nigidiusque, praecipiunt. Quo
magis miror Plini Secundi docti hominis et in hoc utique libro paene etiam
nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum varicum
gratia tradit, cum hoc amictus genus in statuis eorum quoque qui post Ciceronem
fuerunt appareat.
144. Palliolum,
sicut fascias quibus crura vestiuntur et focalia et aurium ligamenta, sola
excusare potest valetudo. Sed haec amictus observatio dum incipimus: procedente
vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab umero recte velut sponte
delabitur, et cum ad argumenta ac locos ventum est reicere a sinistro togam,
deicere etiam, si haereat, sinum conveniet.
145.
Laeva a faucibus ac summo pectore abducere licet: ardent enim iam omnia. Et ut vox
vehementior ac magis varia est, sic amictus quoque habet actum quendam velut
proeliantem.
146. Itaque ut laevam involvere
toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum umerum ab imo reicere
solutum ac delicatum (fiuntque adhuc peius aliqua), ita cur laxiorem sinum
sinistro bracchio non subiciamus? Habet enim acre quiddam atque expeditum et
calori concitationique non inhabile.
147. cum vero magna pars est
exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et
fatigatio et neglegentior amictus et soluta ac velut labens undique toga.
148. Quo magis miror hanc quoque
succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet ne comae
turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe
vetuit. Mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa
oblivione curae huius commendari videntur.
149. At si incipientibus aut
paulum progressis decidat toga, non reponere eam prorsus neglegentis aut pigri
aut quo modo debeat amiciri nescientis est. Haec sunt vel inlustramenta pronuntiationis vel vitia,
quibus propositis multa cogitare debet orator.
150. Primum
quis, apud quos, quibus praesentibus sit acturus (nam ut dicere alia aliis et
apud alios magis concessum est, sic [et] etiam facere; neque eadem in voce
gestu incessu apud principem senatum populum magistratus, privato publico
iudicio, postulatione actione similiter decent: quam differentiam subicere sibi
quisque qui animum intenderit potest): tunc qua de re dicat et efficere quid
velit.
151. Rei
quadruplex observatio est: una in tota causa (sunt enim tristes hilares,
sollicitae securae, grandes pusillae, ut vix umquam ita sollicitari partibus
earum debeamus ut non et summae meminerimus):
152. altera quae
est in differentia partium, ut in prohoemio narratione argumentatione epilogo:
tertia in sententiis ipsis, in quibus secundum res et adfectus variantur omnia:
quarta in verbis, quorum ut est vitiosa si effingere omnia velimus imitatio,
ita quibusdam nisi sua natura redditur vis omnis aufertur.
153. Igitur in
laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum actione, exhortatione,
similibus laeta et magnifica et sublimis est actio. funebres contiones,
consolationes, plerumque causae reorum tristes atque summissae. In senatu
conservanda auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus. De partibus
causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia, pluribus dicendum.
154. Tria autem praestare debet
pronuntiatio, ut conciliet persuadeat moveat, quibus natura cohaeret ut etiam
delectet. Conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio quo modo ex voce
etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate constat, persuadendi vis
adfirmatione, quae interim plus ipsis probationibus valet.
155. "An ista", inquit
Calidio Cicero, "si vera essent, sic a te dicerentur?" et:
"tantum abest ut inflammares nostros animos: somnum isto loco vix
tenebamus." Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas
subest.
156. Movendi autem ratio aut in
repraesentandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum iudex in privatis aut
praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter est consurgendum: tum in
componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda dumtaxat in
iudiciis (apud principem enim et magistratus et tribunalia non licebit) paulum
est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.
157. Etiam cum ad iudicem nos
converterimus et consultus praetor permiserit dicere, non protinus est
erumpendum, sed danda brevis cogitationi mora: mire enim auditurum dicturi cura
delectat et iudex se ipse componit.
158. Hoc praecipit Homerus Ulixis
exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis inmotoque sceptro priusquam
illam eloquentiae procellam effunderet dicit. In hac cunctatione sunt quaedam
non indecentes, ut appellant scaenici, morae: caput mulcere, manum intueri,
infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut
quod quemque magis decet, et ea diutius si iudex nondum intendet animum.
159. Status sit rectus, aequi et
diducti paulum pedes, vel procedens minimo momento sinister: genua recta, sic
tamen ut non extendantur: umeri remissi, vultus severus, non maestus nec
stupens nec languidus: bracchia a latere modice remota, manus sinistra qualem
supra demonstravi, dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra sinum
gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.
160. Vitiosa enim sunt illa,
intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere
confidentia vultum aut quo sit magis torvus superciliis adstringere, capillos a
fronte contra naturam retro agere, ut sit horror ille terribilis: tum, id quod
Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labrorumque motu commentari,
clare exscreare, pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere,
stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel umeris, ut luctaturi
solent, ad occipitium ductis.
161. Prohoemio frequentissime
lenis convenit pronuntiatio: nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia,
non tamen semper: neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui. Plerumque
tamen et vox temperata et gestus modestus et sedens umero toga et laterum lenis
in utramque partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit.
162. Narratio magis prolatam
manum, amictum recidentem, gestum distinctum, vocem sermoni proximam et tantum
acriorem, sonum simplicem frequentissime postulabit - in his dumtaxat: "Q.
enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio", et "A.
Cluentius Habitus pater huiusce." Aliud in eadem poscent adfectus, vel
concitati: "nubit genero socrus", vel flebiles: "constituitur in
foro Laodiceae spectaculum acerbum et miserum toti Asiae provinciae".
163. Maxime varia et multiplex
actio est probationum: nam et proponere partiri interrogare sermoni sunt
proxima, et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est. Sed haec tamen aliquando inridentes,
aliquando imitantes pronuntiamus.
164.
Argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior consentientem orationi
postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem. Instandum quibusdam
in partibus et densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissae,
raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompei laus: neque est mirum minus
habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.
165. Mollior nonnumquam cum
reprensione diversae partis imitatio: "videbar videre alios intrantis,
alios autem exeuntis, quosdam ex vino vacillantis", ubi non dissidens a
voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra
manus tamen et sine motu laterum tralatio.
166. Accendendi iudicis plures
sunt gradus. summus ille et quo nullus est in oratore acutior: "suscepto
bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna" (praedixit enim:
"quantum potero voce contendam ut populus hoc Romanus exaudiat").
Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: "quid enim tuus ille,
tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?"
167. Plenius adhuc et lentius
ideoque dulcius: "in coetu vero populi Romani, negotium publicum
gerens": producenda omnia trahendaeque tum vocales aperiendaeque sunt
fauces. Pleniore tamen haec
canali fluunt: "vos, Albani tumuli atque luci". Iam cantici quiddam
habent sensimque resupina sunt: "saxa atque solitudines voci
respondent".
168. Tales sunt
illae inclinationes vocis quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant,
non ideo improbandae: cum enim uterque alteri obiciat, palam est utrumque
fecisse. Nam neque ille per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores
recto sono iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.
169. Est his diversa vox et
paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac
paene naturam vocis humanae acerba: "quin compescitis vocem istam, indicem
stultitiae, testem paucitatis?" Sed
id quod excedere modum dixi in illa parte prima est: "quin
compescitis."
170. Epilogus,
si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum continuationem: si
ad concitandos iudices est accommodatus, aliquid ex iis quae supra dixi: si
placandos, inclinatam quandam lenitatem: si misericordia commovendos, flexum
vocis et flebilem suavitatem, qua praecipue franguntur animi quaeque est maxime
naturalis: nam etiam orbos viduasque videas in ipsis funeribus canoro quodam
modo proclamantis.
171. Hic etiam
fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio dicit, mire faciet: habet enim
in se quod imitamur. duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis
modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.
172. Quare,
etiam si est in illis quoque cantus obscurior: "in coetu vero populi
Romani" (non enim haec rixantis modo dixit) et "vos Albani
tumuli" (neque enim quasi inclamaret aut testaretur locutus est), tamen
infinito magis illa flexa et circumducta sunt: "me miserum, me
infelicem", et "quid respondebo liberis meis?" et "revocare
tu me in patriam potuisti, Milo, per hos: ego te in eadem patria per eosdem
retinere non potero?" et cum bona C. Rabiri nummo sestertio addicit:
"o meum miserum acerbumque praeconium."
173. Illa quoque
mire facit in peroratione velut deficientis dolore et fatigatione confessio, ut
pro eodem Milone: "sed finis sit, neque enim prae lacrimis iam loqui
possum": quae similem verbis habere debent etiam pronuntiationem.
174. Possunt
videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere,
propinquos producere, vestes laniare: sed suo loco dicta sunt. Et quia in
partibus causae talis est varietas, satis apparet accommodandam sententiis
ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime
dixeram, non semper, sed aliquando.
175. An non +haec+
"misellus" et "pauperculus" summissa atque contracta,
"fortis" et "vehemens" et "latro" erecta et
concitata voce dicendum est? Accedit enim vis et proprietas rebus tali
adstipulatione, quae nisi adsit aliud vox, aliud animus ostendat.
176. Quid quod eadem verba
mutata pronuntiatione indicant adfirmant exprobrant negant mirantur indignantur
interrogant inrident elevant? Aliter enim dicitur:
"tu
mihi quodcumque hoc regni"
et
"cantando tu illum?"
et
"tune
ille Aeneas?"
et
"meque
timoris
argue
tu, Drance,"
et
ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud quod volet per omnis adfectus
verset: verum esse quod dicimus sciet.
177.
Unum iam his adiciendum est: cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe
aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis, et
ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine
arte esse neque totum arte tradi potest.
178.
In quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant.
Maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis
virtutibus vidimus. Sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos
patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos
servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius - fuit enim natura
diversa: nam vox quoque Demetri iucundior, illius acrior erat;
179.
adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant. Manus iactare et
dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere
veste et nonnumquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium Demetrium
decuit (namque in haec omnia statura et mira specie adiuvabatur):
180. illum cursus et agilitas et
vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et
contracta etiam cervicula. Quidquid horum alter fecisset, foedissimum videretur.
Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis sed etiam ex natura
sua capiat consilium formandae actionis.
181.
Neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant. huius
quoque loci clausula sit eadem necesse est quae ceterorum est, regnare maxime
modum: non enim comoedum esse, sed oratorem volo. Quare neque in gestu
persequemur omnis argutias nec in loquendo distinctionibus temporibus
adfectionibus moleste utemur.
182.
Ut si sit in scaena dicendum:
"quid igitur faciam? non
eam ne nunc quidem,
cum arcessor ultro? an potius
ita me comparem,
non perpeti meretricum
contumelias?"
Hic
enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor
adhibebit. Aliud oratio
sapit nec vult nimium esse condita: actione enim constat, non imitatione.
183. Quare non
inmerito reprenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et
vocis mutationibus resultans. Nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt,
quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc +mocosam+ actionem.
184. Optime igitur
idem qui omnia Cicero praeceperat quae supra ex Oratore posui: quibus similia
in Bruto de M. Antonio dicit. Sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et
quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda ne, dum actoris captamus
elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.
|