1.
Ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam: cuius equidem onus
[sit] si tantum opinione prima concipere potuissem quanto me premi ferens
sentio, maturius consuluissem vires meas. Sed initio pudor omittendi quae
promiseram tenuit, mox, quamquam per singulas prope partis labor cresceret, ne
perderem quae iam effecta erant per omnes difficultates animo me sustentavi.
2.
Quare nunc quoque, licet maior quam umquam moles premat, tamen prospicienti
finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. Fefellit autem
quod initium a parvis ceperamus: mox velut aura sollicitante provecti longius,
dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus nec
adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut isdem se ventis credere
ausos habebamus:
3.
iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingressi
sumus, rarus qui tam procul a portu recessisset reperiebatur; postquam vero
nobis ille quem instituebamus orator, a dicendi magistris dimissus, aut suo iam
impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit,
quam in altum simus ablati sentire coepimus. Nunc "caelum
undique et undique pontus".
4. Unum modo in illa inmensa
vastitate cernere videmur M. tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita
instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso
demum genere dicendi quo sit usurus perfectus orator satis habet dicere. At nostra temeritas etiam mores ei
conabitur dare et adsignabit officia. Ita nec antecedentem consequi possumus et
longius eundum est ut res feret. Probabilis tamen cupiditas honestorum, et velut tutioris
audentiae est temptare quibus paratior venia est.
|