Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • Caput II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

1. Quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intellegi non potest, virtus, etiam si quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest - nisi forte accedemus iis qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant, scilicet ut ea quidem quae manu fiunt atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini quo ad deos inmortalis propius accederet datum est, obviam inlaboratam tantum quia nati simus habeamus.

2. Abstinens erit qui id ipsum quid sit abstinentia ignoret?

3. Et fortis, qui metus doloris mortis superstitionis nulla ratione purgaverit? Et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, numquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum putant quibus tam facile videtur!

4. Sed hoc transeo, de quo neminem qui litteras vel primis, ut aiunt, labris degustarit dubitaturum puto. Ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.

5. Neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta quae de aequo iusto vero bono deque iis quae sunt contra posita dicantur propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis. Idem tamen confitetur ea iam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis haec illi videtur in possessione earum rerum fuisse.

6. Hinc etiam illud est quod Cicero pluribus et libris et epistulis testatur, dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi. Quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet, ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit.

7. Nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? Quis denique in ipsa quam maxime plerique praecipiunt rei publicae administratione versatus est? Atqui ego illum quem instituo Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.

8. Sed quia deserta ab iis qui se ad eloquentiam contulerunt studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt, id quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur ab iis petere nimirum necesse est apud quos remansit: evolvendi penitus auctores qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia divinarum rerum sit humanarumque coniuncta.

9. Quae ipsae quanto maiores ac pulchriores viderentur si illas ii docerent qui etiam eloqui praestantissime possent? Utinamque sit tempus umquam quo perfectus aliquis qualem optamus orator hanc artem superbo nomine et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac velut rebus repetitis in corpus eloquentiae adducat. Quae quidem cum sit in tris divisa partis, naturalem moralem rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta? Nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac resolvere quae velis oratorum est:

10. quamquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo sed movere etiam ac delectare audientis debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus, ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.

11. Et ut palaestrici doctores illos quos numeros vocant non idcirco discentibus tradunt ut iis omnibus ii qui didicerint in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum cuius se occasio dederit efficiant:

12. ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia et resolvenda ambiguitate, distinguendo dividendo inliciendo inplicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.

13. Itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab illa cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia quae in angustis mobilia campo deprehenduntur.

14. Iam quidem pars illa moralis, quae dicitur ethice, certe tota oratori est accommodata. Nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit quae totae in sola qualitate consistant?

15. In consiliis vero quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita? Quin illa etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.

16. An de iustitia fortitudine abstinentia temperantia pietate non plurima dicet orator? Sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiet, nec in cogitando laborabit sed quod sciet vere dicet.

17. cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars utique continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit generales quaestiones in illo maxime studiorum more versatas.

18. Iam vero cum sint multa propriis brevibusque comprensionibus finienda, unde etiam status causarum dicitur finitivus, nonne ad id quoque instrui ab his, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? Quid? non quaestio iuris omnis aut verborum proprietate aut aequi disputatione aut voluntatis coniectura continetur? Quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.

19. Ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quae quidem oratio est vere. Nam ignara quidem huiusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces habeat. Pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.

20. Nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica: si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum. An haec non frequenter tractabit orator? Iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? Quae denique intellegi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?

21. Haec si rationi manifesta non essent, exemplis tamen crederemus, si quidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiam si nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici tum etiam liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenen, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam PlatonI.

22. Nam M. tullius non tantum se debere scholis rhetorum quantum Academiae spatiis frequenter ipse testatus est: neque se tanta umquam in eo fudisset ubertas si ingenium suum consaepto fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset. Verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit - quamquam ea non inter multas potest esse contentio;

23. nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet: neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem adhortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partis potest, cui iudices esse apud quos verba faciat, et reum pro quo loquatur, et senatum in quo sit dicenda sententia non liquebit?

24. Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. Adiciunt loco probationis quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant: nam thesis dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici, sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.

25. Sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere: oratori vero nihil est necesse in cuiusquam iurare leges.

26. Maius enim opus atque praestantius ad quod ipse tendit et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitae tum etiam eloquentiae laude perfectus. Quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam deliget. Exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis.

27. Nam quae potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia? Haec sunt quibus mens pariter atque oratio insurgant: quae vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque caelestem cognatis sideribus admoveat.

28. Neque ea solum quae talibus disciplinis continentur, sed magis etiam quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare et nosse et animo semper agitare conveniet. Quae profecto nusquam plura maioraque quam in nostrae civitatis monumentis reperientur.

29. An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles? Quantum enim Graeci praeceptis valent, tantum Romani, quod est maius, exemplis.

30. [tantum quod non cognatis ide rebus admoveri] +qui non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat,+ sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae honestae et curriculum laudis existimet, hinc mihi ille iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis praestet. Neque erit perfectus orator nisi qui honeste dicere et sciet et audebit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License