1.
Haec sunt quae me redditurum, promiseram instrumenta, non artis, ut quidam
putaverunt, sed ipsius oratoris: haec arma habere ad manum, horum scientia
debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et
inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia.
Sed plurimum ex his valet animi praestantia quam nec metus frangat nec
adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
2.
Nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae temeritatis
inprobitatis adrogantiae, ita citra constantiam fiduciam fortitudinem nihil
artes, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et
inbellibus. Invitus mehercules dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam
verecundiam, vitium quidem sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse
inter adversa, multisque in causa fuisse ut bona ingenii studiique in lucem non
prolata situ quodam secreti consumerentur.
3.
Sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque
verbi leget, non probitatem a me reprendi, sed verecundiam, quae est timor
quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt: inde confusio et coepti
paenitentia et subitum silentium. Quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum
propter quem facere honeste pudet?
4.
Neque ego rursus nolo eum qui sit dicturus et sollicitum surgere et colore
mutari et periculum intellegere, quae si non acciderent, etiam simulanda erant;
sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus. Optima
est autem emendatio verecundiae fiducia et quamlibet inbecilla frons magna
conscientia sustinetur.
5.
sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur instrumenta, vox
latus decor: quae quidem tantum valent ut frequenter famam ingeni faciant. Habuit
oratores aetas nostra copiosiores, sed cum diceret eminere inter aequalis
Trachalus videbatur: ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis
auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene
tragoedorum, sed super omnis quos ego quidem audierim tragoedos.
6.
Certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunali, quattuor autem iudicia, ut
moris est, cogerentur atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et
intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque
ex quattuor tribunalibus meminI. Sed hoc votum est et rara felicitas: quae si non adsit,
sane sufficiat ab iis quibus quis dicit audiri. Talis esse debet orator, haec
scire.
|