1.
Igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat: ita
diligentior a principiis fiet. Falsa
enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi quae tradantur esse
concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra
plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. Quippe id
est homini naturale, ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam
ferae gignuntur, ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia: unde
origo animi caelestis creditur.
2. Hebetes vero et indociles
non magis secundum naturam hominis eduntur quam prodigiosa corpora et monstris
insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. Argumentum, quod in pueris elucet spes
plurimorum: quae cum emoritur aetate, manifestum est non naturam defecisse sed
curam. "Praestat tamen ingenio alius alium."
3. Concedo; sed plus efficiet
aut minus: nemo reperitur qui sit studio nihil consecutus. Hoc qui perviderit,
protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime datur curam spei futuri
oratoris inpendat.
4. Ante omnia ne sit vitiosus
sermo nutricibus: quas, si fieri posset, sapientes Chrysippus optavit, certe
quantum res pateretur optimas eligi voluit. Et morum quidem in his haud dubie
prior ratio est, recte tamen etiam loquantur.
5. Has primum audiet puer,
harum verba effingere imitando conabitur, et natura tenacissimi sumus eorum
quae rudibus animis percepimus: ut sapor quo nova inbuas durat, nec lanarum
colores quibus simplex ille candor mutatus est elui possunt. Et haec ipsa magis pertinaciter haerent
quae deteriora sunt. Nam bona facile mutantur in peius: quando in bonum
verteris vitia? Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui
dediscendus sit.
6. In
parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim. Nec de patribus
tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam
matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus, et
Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et
Hortensiae Q. filiae oratio apud triumviros habita legitur non tantum in sexus
honorem.
7. Nec tamen
ii quibus discere ipsis non contigit minorem curam docendi liberos habeant, sed
sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.
8. De pueris inter quos
educabitur ille huic spei destinatus idem quod de nutricibus dictum sit. De
paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plane, quam primam esse curam
velim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est peius iis qui paulum aliquid
ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt.
Nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis,
quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes
stultitiam suam perdocent.
9. Nec minus error eorum nocet
moribus, si quidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur,
quibusdam eum vitiis inbuit quae robustum quoque et iam maximum regem ab ilia
institutione puerili sunt persecuta.
10. Si cui multa videor
exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam etiam cum ei formando nihil
defuerit, praeterea plura ac difficiliora superesse: nam et studio perpetuo et
praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.
11. Quapropter praecipienda
sunt optima: quae si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini. Si
tamen non continget quales maxime velim nutrices pueros paedagogos habere, at
unus certe sit adsiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab iis
praesenti alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat, dum
tamen intellegatur id quod prius dixi bonum esse, hoc remedium.
12. A sermone Graeco puerum
incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus
perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et
nostrae fluxerunt.
13. Non tamen hoc adeo
superstitiose fieri velim ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut
plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum
sonum corrupti et sermonis, cui cum Graecae figurae adsidua consuetudine
haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant.
14. Non longe itaque Latina
subsequi debent et cito pariter ire. Ita
fiet ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri
officiat.
15. Quidam litteris
instituendos qui minores septem annis essent non putaverunt, quod illa primum
aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua
sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen
fuerunt (nam is primus hypothekas, in quo libro scriptum hoc invenitur, negavit
esse huius poetae);
16. sed alii quoque auctores,
inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. Melius autem qui nullum tempus
vacare cura volunt, ut Chrysippus. Nam is, quamvis nutricibus triennium
dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem
infantium iudicat.
17.
cur autem non pertineat ad litteras aetas quae ad mores iam pertinet? Neque
ignoro toto illo de quo loquor tempore vix tantum effici quantum conferre unus
postea possit annus; sed tamen mihi qui id senserunt videntur non tam
discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
18.
Quid melius alioqui facient ex quo loqui poterunt (faciant enim aliquid necesse
est)? aut cur hoc quantulumcumque est usque ad septem annos lucrum fastidiamus?
Nam certe quamlibet parvum
sit quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno
quo minora didicisset.
19. Hoc per
singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est
temporis adulescentiae adquiritur. Idem etiam de sequentibus annis praeceptum
sit, ne quod cuique discendum est sero discere incipiat. Non ergo perdamus
primum statim tempus, atque eo minus quod initia litterarum sola memoria
constant, quae non modo iam est in parvis, sed tum etiam tenacissima est.
20. Nec sum
adeo aetatium inprudens ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque
plane operam. Nam id in primis cavere oportebit, ne studia qui amare nondum
potest oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos
reformidet. Lusus hic sit, et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se
gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius cui invideat, contendat interim
et saepius vincere se putet: praemiis etiam, quae capit illa aetas, evocetur.
21. parva
docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia, et
ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita
futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce
temptavit et haesit circa formas litterarum: nec, si quid discere satis non
est, ideo nec necesse est.
22. Quodsi nemo
reprehendit patrem qui haec non neglegenda in suo filio putet, cur improbetur
si quis ea quae domi suae recte faceret in publicum promit? Atque eo magis quod
minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum
flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores
robur ipsum facit.
23. An
Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab
Aristotele summo eius aetatis philosopho voluisset, aut ille suscepisset hoc
officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et
pertinere ad summam credidisset?
24. Fingamus
igitur Alexandrum dari nobis, impositum gremio dignum tanta cura infantem
(quamquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam
brevia docendi monstrare compendia? Neque enim mihi illud saltem placet, quod
fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas
parvoli discant.
25. Obstat hoc
agnitioni earum, non intendentibus mox animum ad ipsos ductus dum antecedentem
memoriam secuntur. Quae causa est praecipientibus ut, etiam cum satis adfixisse
eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant
rursus et varia permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie
norint, non ordine: quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et
nomina edocebuntur.
26.
Sed quod in litteris obest in syllabis non nocebit. Non excludo autem id quod
est notum irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas etiam litterarum
formas in lusum offerre, vel si quid aliud quo magis ilia aetas gaudeat
inveniri potest quod tractare intueri nominare iucundum sit.
27.
cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eos tabellae quam optime
insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur stilus. Nam neque errabit quemadmodum
in ceris (continebitur enim utrimque marginibus neque extra praescriptum egredi
poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos
neque egebit adiutorio manum suam manu super imposita regentis.
28.
Non est aliena res, quae fere ab honestis neglegi solet, cura bene ac velociter
scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus
et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem
moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter dictandi quae
transferenda sunt labor.
29.
Quare cum semper et ubique, tum praecipue in epistulis secretis et familiaribus
delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
30.
Syllabis nullum compendium est: perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque,
difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis
deprehendantur.
31.
Quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum: repetere et diu inculcare
fuerit utilius et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel
adcelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se
coniunctio suppeditare Sine uva cogitandi saltem mora poterit. tunc ipsis
syllabis verba complecti et his sermonem conectere incipiat:
32.
incredibile est quantum morae lectioni festinatione adiciatur. Hinc enim
accidit dubitatio intermissio repetitio plus quam possunt audentibus, deinde
cum errarunt etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
33.
Certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec
exercitatione contingat emendata velocitas.
34.
Nam prospicere in dextrum, quod omnes praecipiunt, et providere non rationis
modo sed usus quoque est, quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et,
quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis
agatur. Illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer, quemadmodum
moris est, coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte
occurrentibus perdat.
35.
Protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, id est quas Graeci
glossas vocant, dum aliud agitur ediscere, et inter prima elementa consequi rem
postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues
moramur, ii quoque versus qui ad imitationem scribendi proponentur non otiosas
velim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis.
36.
Prosequitur haec memoria in senectutem et inpressa animo rudi usque ad mores proficiet.
Etiam dicta clarorum virorum et electos ex poetis maxime (namque eorum cognitio
parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria
est oratori, sicut suo loco dicam, memoria; et ea praecipue firmatur atque
alitur exercitatione et in his de quibus nunc loquimur aetatibus, quae nihildum
ipsae generare ex se queunt, prope sola est quae iuvari cura docentium possit.
37.
Non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius et expressior
sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et
asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et veluti confragosos quam
citatissime volvant (chalinoi Graece vocantur): res modica dictu, qua tamen
omissa multa linguae vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in
posterum pravitate durantur.
|