1. Agendi autem initium sine
dubio secundum vires cuiusque sumendum est. Neque ego annos definiam, cum
Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus
Caesar Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia
susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim
natus annos aviam pro rostris laudaverit.
2. Modus mihi videtur quidam
tenendus, ut neque praepropere destringatur inmatura frons et quidquid est
illud adhuc acerbum proferatur (nam inde et contemptus operis innascitur et
fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubique perniciosissimum,
praevenit vires fiducia), nec rursus differendum est tirocinium in senectutem:
nam cotidie metus crescit maiusque fit semper quod ausuri sumus, et dum
deliberamus quando incipiendum sit incipere iam serum est.
3. Quare fructum studiorum
viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et venia et spes est et paratus favor
et audere non dedecet, et si quid desit operi supplet aetas, et si qua sunt
dicta iuveniliter pro indole accipiuntur, ut totus ille Ciceronis pro Sexto
Roscio locus:
4. "quid enim tam commune
quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?"
Quae cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit,
defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. Et hercule
quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori
profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus
sine doctrina quam citra usum doctrina valeat.
5. Ideoque nonnulli senes in
schola facti stupent novitate cum in iudicia venerunt, et omnia suis
exercitationibus similia desiderant. At illic et iudex tacet et adversarius
obstrepit et nihil temere dictum perit, et si quid tibi ipse sumas probandum
est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit,
et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est, quod
illi diserti minime sciunt.
6. Itaque nonnullos reperias
qui sibi eloquentiores videantur quam ut causas agant. Ceterum illum quem
iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus et incipere quam
maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda
saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc
alendo callum inducere, sed iam scientem quid sit pugna et in quam rem studendum
sit refici atque renovari.
7. Sic et tirocinii metum dum
facilius est audere transierit, nec audendi facilitatem usque ad contemptum
operis adduxerit. Usus est hac ratione M. tullius, et, cum iam clarum meruisset
inter patronos qui tum erant nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine
dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio
Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum
dedit. tum dignum operae pretium venit cum inter se congruunt praecepta et
experimenta.
|