1.
cum satis in omne certamen virium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis
erit: in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non
tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit ut nullo neque publico neque privato
duci possit officio ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet. Nam et leges
ipsae nihil valeant nisi actoris idonea voce munitae, et si poenas scelerum
expetere fas non est prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam
malis dari certe contra bonos est.
2. Quare neque sociorum
querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam
conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus sed
emendandi vitia corrigendique mores (nam qui ratione traduci ad meliora non
possunt, solo metu continentur;
3. itaque ut accusatoriam
vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita
pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum; ideoque
principes in re publica viri non detrectaverunt hanc officii partem, creditique
sunt etiam clari iuvenes opsidem rei publicae dare malorum civium accusationem,
quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis
videbantur; idque cum ab Hortensio, Lucullis, sulpicio, Cicerone, Caesare,
plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est:
4. quorum alter appellatus est
sapiens, alter nisi creditur fuisse vix scio cui reliquerit huius nominis
locum): neque defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiae suae
salutarem non etiam piratis patefaciet, duceturque in advocationem maxime
causa.
5. Quoniam tamen omnis qui non
improbe litigabunt, quorum certe pars est, sustinere non potest unus, aliquid
et commendantium personis dabit et ipsorum qui iudicio decernent, ut optimi
cuiusque voluntate moveatur: namque hos et amicissimos habebit vir bonus.
6. summovendum vero est
utrumque ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel
illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi: non enim
fortuna causas vel iustas vel improbas facit. Neque vero pudor obstet quo minus
susceptam cum melior videretur litem, cognita inter discendum iniquitate,
dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
7. Nam et in hoc maximum, si
aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem (neque
est dignus opera patroni qui non utitur consilio) et certe non convenit ei quem
oratorem esse volumus iniusta tueri scientem. Nam si ex illis quas supra
diximus causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.
8. Gratisne ei
semper agendum sit tractari potest. Quod ex prima statim fronte diiudicare
inprudentium est. Nam quis ignorat quin id longe sit honestissimum ac
liberalibus disciplinis et illo quem exigimus animo dignissimum non vendere
operam nec elevare tanti beneficii auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint
videri vilia, quod pretium habent?
9. Caecis hoc,
ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam qui sufficientia sibi (modica autem
haec sunt) possidebit hunc quaestum sine crimine sordium fecerit. At si res
familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium
sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati conlatum sit ad
victum et Zenon Cleanthes Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
10. Neque enim
video quae iustior adquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis de
quibus optime meruerint quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint
defensione. Quod quidem non iustum modo sed necessarium etiam est, cum haec
ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter adquirendi
recidant.
11. Sed tum quoque tenendus est
modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque. Paciscendi
quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda
negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines
bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus. Quid si futurus?
12. Malo tamen
ille peccet. Nihil ergo adquirere volet orator ultra quam satis erit, ac ne
pauper quidem tamquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum
sciet se tanto plus praestitisse: non enim, quia venire hoc beneficium non
oportet, oportet perire: denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet.
|