Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • Caput VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII

1. Proxima discendae causae ratio, quod est orationis fundamentum. Neque enim quisquam tam ingenio tenui reperietur qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat. Sed eius rei paucissimis cura est.

2. Nam ut taceam de neglegentibus, quorum nihil refert ubi litium cardo vertatur dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur: aliquos et ambitio pervertit, qui partim tamquam occupati semperque aliud habentes quod ante agendum sit pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnumquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur,

3. partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intellegere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.

4. Ne illas quidem tulerim delicias eorum qui doceri amicos suos iubent, quamquam minus mali est si illi saltem recte discant recteque doceant. Sed quis discet tam bene quam patronus? Quo modo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres inpendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?

5. Pessimae vero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator, qui confugit ad patronum quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum. Nam qui iudicare quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum mutandum fingendum etiam sit potest cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?

6. Hi porro non tantum nocerent si omnia scriberent uti gesta sunt; nunc consilium et colores adiciunt et aliqua peiora veris, quae plerique cum acceperunt inmutare nefas habent, et velut themata in scholis posita custodiunt: deinde deprenduntur, et causam quam discere ex suis litigatoribus noluerunt ex adversariis discunt.

7. Liberum igitur demus ante omnia iis quorum negotium erit tempus ac locum, exhortemurque ultro ut omnia quamlibet verbose et unde volent +repetito tempore* exponant: non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria.

8. Frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator inveniet quae litigatori in neutram partem habere momentum videbantur. Nec tanta sit acturo memoriae fiducia ut subscribere audita pigeat. Nec semel audisse sit satis: cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim hominem, quod saepe evenit, imperitum, sed etiam ut sciamus an eadem dicat.

9. Plurimi enim mentiuntur, et tamquam non doceant causam sed agant non ut cum patrono sed ut cum iudice locuntur. Quapropter numquam satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et turbandus et evocandus.

10. Nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt, sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea qui sanandi sunt occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat. Nam cum satis in audiendo patientiae inpenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eius modi disceptatione natura.

11. Interrogandus quam infestissime ac premendus: nam dum omnia quaerimus, aliquando ad verum ubi minime exspectavimus pervenimus. In summa optimus est in discendo patronus incredulus: promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.

12. Ideoque opus est intueri omne litis instrumentum: quod videre non est satis, perlegendum erit. Nam frequentissime aut non sunt omnino quae promittebantur, aut minus continent, aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt, aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura, quod non habent modum.

13. Denique linum ruptum aut turbatam ceram aut sine agnitore signa frequenter invenies: quae nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent. Multa etiam quae litigator nihil ad causam pertinere crediderit patronus eruet, modo per omnis quos tradimus argumentorum locos eat.

14. Quos ut circumspectare in agendo et adtemptare singulos minime convenit propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est quae personae, quae tempora loca instituta instrumenta cetera, ex quibus non tantum illud quod est artificiale probationis genus colligi possit, sed qui metuendi testes, quo modo sint refellendi. Nam plurimum refert invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.

15. Sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum id potentissimum apud quemcumque agetur existimet. Sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis erit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License