1. Quae sint
in agendo servanda toto fere opere exsecuti sumus, pauca tamen propria huius
loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam.
Ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis
cupido laudis abducat.
2. Nam ut
gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed
adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis
impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem
occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter
explicabit:
3. at si iuris
anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec
ivis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus
et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
4. Quae omnia
non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt, unde etiam cupidissimis opinionis
plus fructus venit. Nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos
detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti
dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita
est.
5. Veteribus
quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit,
quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent. Sed
illa dissimulari quae tum erat potuit: nondum enim tantum dicendi lumen
accesserat ut etiam per obstantia erumperet. Quare artes quidem
et consilia lateant et quidquid si deprenditur perit. Hactenus eloquentia
secretum habet.
6. Verborum quidem dilectus,
gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent: sed vel
propter hoc ipsum ostentanda non sunt, quod apparent, ac, si unum sit ex duobus
eligendum, causa potius laudetur quam patronus. Finem tamen hunc praestabit
orator, ut videatur optimam causam optime egisse: illud certum erit, neminem
peius agere quam qui displicente causa placet: necesse est enim extra causam
sit quod placet.
7. Nec illo fastidio laborabit
orator non agendi causas minores, tamquam infra eum sint aut detractura sit
opinioni minus liberalis materia. Nam et suscipiendi ratio iustissima est
officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant, et abunde
dixit bene quisquis rei satisfecit.
8. At quidam, etiam si forte
susceperunt negotia paulo ad a dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus
circumlinunt, ac si defecerunt alia conviciis implent vacua causarum, si
contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque
clamorem dum dicitur. Quod
ego adeo longe puto ab oratore perfecto ut eum ne vera quidem obiecturum nisi
id causa exiget credam.
9. Ea est enim
prorsus "canina", ut ait Appius, "eloquentia", cognituram
male dicendi subire: quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia
est. Nam et in ipsos fit impetus frequenter qui egerunt, et certe petulantiam
patroni litigator luit. Sed
haec minora sunt ipso illo vitio animi quod maledicus a malefico non distat
nisi occasione.
10. turpis
voluptas et inhumana et nulli audientium bono grata a litigatoribus quidem
frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem; sed neque alia multa
ad arbitrium eorum facienda sunt: hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis
sustineat, petulans esse ad alterius arbitrium?
11. Atqui etiam
in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur: quod, nisi si forte
meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui
dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur) tum causae contrarium, quia
plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcumque eis virium est contumelia
augetur.
12. Super omnia
perit illa quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert modestia si a
viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum
iudicis sed ad stomachum litigatoris.
13. Frequenter
etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet, non causis modo sed
ipsis quoque qui dixerunt periculosam; nec inmerito Pericles solebat optare ne
quod sibi verbum in mentem veniret quo populus offenderetur. Sed quod ille de
populo, id ego de omnibus sentio qui tantundem possunt nocere. Nam quae fortia
dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt vocantur.
14. Nunc, quia
varium fere propositum agentium fuit et quorundam cura tarditatis, quorundam
facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc oratoris modum
tradere non alienum videtur.
15. Adferet ad
dicendum curae semper quantum plurimum poterit: neque enim hoc solum
neglegentis sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius
agere quam possit. Ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures quam
quibus suffecturum se sciat.
16. Dicet scripta quam res
patietur plurima, et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta. Sed hoc aut
primae actiones aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur
permiserint: at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo
ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diverso quam opinati
fuerint occurrerint.
17. Inviti enim recedunt a
praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque num aliquid ex illis
intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit: quod si fiat non cohaeret,
nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris
inaequalitate detegitur.
18. Ita nec liber est impetus
nec cura contexta, et utrumque alteri obstat: illa enim quae scripta sunt
retinent animum, non secuntur. Itaque in iis actionibus omni, ut agricolae
dicunt, pede standum est.
19. Nam cum in propositione ac
refutatione causa consistat, quae nostrae partis sunt scripta esse possunt:
quae etiam responsurum adversarium certum est (est enim aliquando certum) pari
cura refelluntur. Ad alia
unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut
dicentem adversarium diligenter audiamus.
20. Licet tamen
praecogitare plura et animum ad omnis casus componere, idque est tutius stilo,
quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur. Sed sive in respondendo
fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac
deprensum credet orator cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires
etiam facilitatis:
21. quem
armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis umquam in causis oratio
quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se umquam propter
hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus: nam cetera semper sciet.
|