1.
superest ut dicam de genere orationis. Hic erat propositus a nobis in divisione
prima locus tertius: nam ita promiseram, me de arte, de artifice, de opere
dicturum. cum sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius
formae, sicut ostendam, in omnibus iis et ars est et artifex, plurimum tamen
invicem differunt: nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio
actioni, sed genere ipso, ut Graecis tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens
Attico.
2.
suos autem haec operum genera quae dico ut auctores sic etiam amatores habent, atque
ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in
alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione
vel temporum vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
3.
Primi quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sint clari
pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam
sui studiosos adhuc habet ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia
maximis qui post eos extiterunt auctoribus praeferant, proprio quodam
intellegendi, ut mea opinio est, ambitu.
4.
Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes circa Peloponnesia
ambo tempora (nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur)
plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarumque invenisse rationem,
secundus examinasse subtilius lineas traditur.
5.
Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius aut augustius ratus atque,
ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis
placet. Ille vero ita circumscripsit omnia ut eum legum latorem vocent, quia
deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri tamquam ita
necesse sit secuntur.
6.
Floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura
praecipue, sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac
Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus quas phantasias
vocant Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles
est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit quod et ceteris optimis
studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.
7.
Similis in statuis differentia. Nam duriora et tuscanicis proxima Callon atque
Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polyclito supra
ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur,
deesse pondus putant.
8. Nam ut
humanae formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum
auctoritatem videtur. Quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse, nihil
ausus ultra levis genas. At
quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur.
9. Phidias
tamen dis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur, in ebore vero
longe citra aemulum vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide
Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni
videtur, adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem
Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant: nam Demetrius tamquam
nimius in ea reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.
10.
In oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum
quot corporum formas. Sed
fuere quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam
ingenii vim prae se ferentia. Hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam
Gracchique, quos tu licet Polygnotos vel Callonas appelles.
11. Mediam
illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius. tum deinde efflorescat non
multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus. Hic vim Caesaris,
indolem Caeli, subtilitatem Calidi, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae,
sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen sulpici, acerbitatem Cassi
reperiemus: in iis etiam quos ipsi vidimus copiam Senecae, vires Africani,
maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi.
12. At M.
tullium non illum habemus Euphranorem circa pluris artium species praestantem,
sed in omnibus quae in quoque laudantur eminentissimum. Quem tamen et suorum
homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et
in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione
fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem:
13. postea vero
quam triumvirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui
invidebant, qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non
responsurum invaserunt. Ille tamen qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur non
aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii adfluentia
potuit. Falsum utrumque: sit
tamen illa mentiendi propior occasio.
14. Praecipue
vero presserunt eum qui videri Atticorum imitatores concupierant. Haec manus
quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum
devinctumque illis legibus insequebatur: unde nunc quoque aridi et exsuci et
exsangues.
15. Hi sunt
enim qui suae inbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria,
optendant: qui quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt,
umbra magni nominis delitescunt. Quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse
respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
16. Et antiqua quidem illa divisio
inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi
et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus
deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod paulatim
sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente nondum satis periti
loquendi facundiam concupierint, ideoque ea quae proprie signari poterant
circumitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.
17. Mihi autem orationis
differentiam fecisse et dicentium et audientium naturae videntur, quod Attici
limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens
tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflata est.
18. Tertium mox qui haec
dividebant adiecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque
mixtum volunt: neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut
aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris.
19. Aeschines enim, qui hunc
exilio delegerat locum, intulit eo studia Athenarum, quae, velut sata quaedam
caelo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. Lenti
ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen, neque fontibus puris neque
torrentibus turbidis sed lenibus stagnis similes habentur.
20. Nemo igitur dubitaverit
longe esse optimum genus Atticorum. In quo ut est aliquid inter ipsos commune,
id est iudicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
21. Quapropter mihi falli
multum videntur qui solos esse Atticos credunt tenuis et lucidos et significantis
sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium
continentis. Nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias; hunc enim amplectuntur
amatores istius nominis modum: non igitur iam usque ad Coccum et Andociden
remittemur.
22. Interrogare tamen velim an
Isocrates Attice dixerit: nihil enim tam est Lysiae diversum. Negabunt:
at eius schola principes oratorum dedit. Quaeratur similius aliquid: Hyperides
Atticus? "Certe". At plus indulsit voluptati. Transeo plurimos,
Lycurgum, Aristogitona et his priores Isaeum, Antiphonta: quos ut homines inter
se genere similes, differentis dixeris specie.
23. Quid ille cuius modo
fecimus mentionem Aeschines? nonne his latior et audentior et excelsior? Quid
denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi sublimitate
impetu cultu compositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non
tralationibus nitet?
24. non oratione ficta dat
tacentibus vocem? non illud ius iurandum per caesos in Marathone ac Salamine
propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem
fuisse? Quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu
vatibus comparandum? Quid
Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati quem fulminibus et caelesti
fragori comparant comici dum illi conviciantur?
25. Quid est
igitur cur in iis demum qui tenui venula per calculos fluunt Atticum saporem
putent, ibi demum thymum redolere dicant? Quos ego existimo si quod in iis
finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem negaturos Atticam esse
quod plus quam acceperit seminis reddat (quia hanc eius terrae fidem Menander
eludit).
26. Ita nunc si
quis ad eas Demosthenis virtutes quas ille summus orator habuit +tamen+ quae
defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur adiecerit, ut
adfectus concitatius moveat, audiam dicentem "non fecit hoc
Demosthenes"? Et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed
tamen si quid exierit), non erit Atticum? Melius de hoc nomine sentiant,
credantque Attice dicere esse optime dicere.
27. Atque in
hac tamen opinione perseverantis Graecos magis tulerim: Latina mihi facundia,
ut inventione dispositione consilio, ceteris huius generis artibus, similis
Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix
habere imitationis locum. Namque est ipsis statim sonis durior, quando et
iucundissimas ex Graecis litteras non habemus (vocalem alteram, alteram
consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant: quas mutuari solemus
quotiens illorum nominibus utimur;
28. quod cum
contingit, nescio quo modo velut hilarior protinus renidet oratio, ut in
"Zephyris" et "Zopyris": quae si nostris litteris
scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient) et velut in locum earum
succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.
29. Nam et illa
quae est sexta nostrarum paene non humana voce, vel omnino non voce potius,
inter discrimina dentium efflanda est: quae etiam cum vocalem proxima accipit
quassa quodam modo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, ut in hoc
ipso "frangit", multo fit horridior; Aeolicae quoque litterae, qua
"servum" "cervum"que dicimus, etiam si forma a nobis repudiata
est, vis tamen nos ipsa persequitur.
30. duras et
illa syllabas facit quae ad coniungendas demum subiectas sibi vocalis est
utilis, alias supervacua: "equos" hac et "aequum"
scribimus, cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum qualis apud Graecos
nullus est ideoque scribi illorum litteris non potest.
31. Quid quod
pleraque nos illa quasi mugiente littera cludimus, in quam nullum Graece verbum
cadit? At illi ny iucundam et in fine praecipue quasi tinnientem illius loco
ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis.
32. Quid quod
syllabae nostrae in b litteram et d innituntur adeo aspere ut plerique non
antiquissimorum quidem sed tamen veterum mollire temptaverint, non solum
"aversa" pro "abversis" dicendo, sed et in praepositione b
litterae absonam et ipsam s subiciendo?
33. Sed
accentus quoque cum rigore quodam, tum similitudine ipsa minus suaves habemus,
quia ultima syllaba nec acuta umquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in
gravem vel duas gravis cadit semper. Itaque tanto est sermo Graecus Latino
iucundior ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerunt, illorum id nominibus
exornent.
34. His illa
potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit
transferre aut circumire: etiam in iis quae denominata sunt summa paupertas in
eadem nos frequentissime revolvit: at illis non verborum modo sed linguarum
etiam inter se differentium copia est.
35. Quare qui a
Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in loquendo eandem
iucunditatem et parem copiam. Quod si negatum est, sententias aptabimus iis
vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus,
fortioribus certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione:
36. nam quo
minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique
eruantur: permovendi omnes adfectus erunt, oratio tralationum nitore
inluminanda. Non possumus esse tam graciles, simus fortiores:
subtilitate vincimur, valeamus pondere: proprietas penes illos est certior,
copia vincamus.
37. Ingenia Graecorum etiam
minora suos portus habent, nos plerumque maioribus velis movemur: validior
spiritus nostros sinus tendat. Non
tamen alto semper feremur: nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis
per quaelibet vada accessus, ego aliquid, non multo tamen, altius in quo mea
cumba non sidat inveniam.
38. Neque enim,
si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in
comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed
exigenda ut optime possumus: possumus autem rerum et modo et iudicio esse
similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est.
39. An non in
privatis et acutus et distinctus et non super modum elatus M. tullius? non in
M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in loquendo velut
Attici Romanorum fuerunt? cui porro non satis est quo nihil esse melius potest?
40. Adhuc
quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam nisi quae sit cotidiano sermoni
simillima, quo cum amicis coniugibus liberis servis loquamur, contento promere
animi voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente: quidquid huc sit
adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a
veritate fictumque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium
attributum servire sensibus:
41. sicut
athletarum corpora, etiam si validiora fiant exercitatione et lege quadam
ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie quae sit concessa
hominibus abhorrere. Quid enim, inquiunt, attinet circumitu res ostendere et
tralationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint
adsignata nomina?
42. Denique antiquissimum
quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores
extitisse, etiam si parcius, simili tamen ratione falsa et inpropria pro
virtute ducentis. Qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul
quam fit a quibusdam recedendum a propriis atque communibus.
43. Si quis tamen, ut in loco
dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius
adiecerit, non erit hac calumnia reprendendus. Nam mihi aliam quandam videtur
habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio: cui si res modo
indicare satis esset, nihil ultra verborum proprietatem elaboraret: sed cum
debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species inpellere,
utetur his quoque adiutoriis quae sunt ab eadem nobis concessa natura:
44. nam et lacertos
exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est.
Ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et loquendo dulcis
magis (quod si non eveniret, omnes pares essent), et idem homines aliter de re
alia locuntur et servant personarum discrimina. Ita, quo quisque plus efficit
dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit.
45. Quapropter ne illis quidem
nimium repugno qui dandum putant nonnihil esse temporibus atque auribus
nitidius aliquid atque adfectius postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad
hos quidem ipsos oratorem alligandum puto. Atque id fecisse M. tullium video,
ut cum omnia utilitati, tum partem quandam delectationi daret, cum et suam se
rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris: nam hoc ipso proderat, quod
placebat.
46. Ad cuius
voluptates nihil equidem quod addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem
dicamus pluris: nempe enim fieri potest salva tractatione causae et dicendi
auctoritate, si non crebra haec lumina et continua fuerint et invicem
offecerint.
47. Sed me
hactenus cedentem nemo insequatur ultra; do tempori, ne hirta toga sit, non ut
serica, ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum: cum eo quod,
si non ad luxuriam ac libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint quae
honestiora.
48. Ceterum
hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu
non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non
redundent et ad victoriam spectent quis utile neget? Feriunt animum et
uno ictu frequenter inpellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione
persuadent.
49. At sunt qui haec
excitatiora lumina, etiam si dicere permittant, a componendis tamen orationibus
excludenda arbitrentur. Quocirca mihi ne hic quidem locus intactus est
omittendus: nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi
putaverunt, ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque
mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden: rursus alios ad componendum
optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten;
50. praeterea in agendo plus
impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates (commovendos enim
esse ducendosque animos imperitorum): at quod libris dedicatum in exemplum
edatur et tersum ac limatum et ad legem ac regulam compositum esse oportere,
quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices.
51. Quin illi subtiles, ut sibi
ac multis persuaserunt, magistri paradeigma dicendo, enthymema scribendo esse
aptius tradiderunt. Mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere,
neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae; itaque non
illas modo, ut opinor, debet habere virtutes * dico, non vitia: nam imperitis
placere aliquando quae vitiosa sint scio.
52.
Quo different igitur? Quod si mihi des consilium iudicum sapientium, perquam
multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo sed etiam eius qui est
strictior multo, Demosthenis. Neque enim adfectus omnino movendi erunt nec
aures delectatione mulcendae, cum etiam prohoemia supervacua esse apud talis
Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes: proprie et
significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
53.
cum vero iudex detur aut populus aut ex populo laturique sententiam indocti
saepius atque interim rustici, omnia quae ad optinendum quod intendimus
prodesse credemus adhibenda sunt, eaque et cum dicimus promenda et cum
scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus ut doceamus quo modo dici
oporteat.
54.
An Demosthenes male sic egisset ut scripsit, aut Cicero? Aut eos praestantissimos oratores alia re
quam scriptis cognoscimus? Melius egerunt igitur an peius? Nam si peius, sic potius
oportuit dici ut scripserunt, si melius, sic potius oportuit scribi ut
dixerunt.
55.
Quid ergo? semper sic aget orator ut scribet? Si licebit, semper. Sed erunt quae impediant brevitate
tempora a iudice data: multum ex eo quod potuit dici recidetur, editio habebit
omnia. Quaedam secundum naturam iudicantium dicta sunt: non ita posteris
tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis.
56. Nam id
quoque plurimum refert, quo modo audire iudex velit, atque "eius vultus
saepe ipse rector est dicentis", ut Cicero praecipit. Ideoque
instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non
recipientur. Sermo ipse qui facillime iudicem doceat aptandus; nec id mirum
sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.
57. Prudenter enim qui, cum
interrogasset rusticum testem an Amphionem nosset, negante eo detraxit
adspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic
optime norat. Huius modi casus efficient ut aliquando dicatur aliter quam
scribitur, cum dicere quo modo scribendum est non licet.
58. Altera est divisio, quae in
tris partis et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recta dicendi genera
inter se videntur. Namque unum subtile, quod ischnon vocant, alterum grande
atque robustum, quod hadron dicunt, constituunt, tertium alii medium ex duobus,
alii floridum (namque id antheron appellant) addiderunt.
59. Quorum tamen ea fere ratio
est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine,
delectandi sive, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium, in
docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur.
Itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, estque id
etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.
60. Medius hic modus et
tralationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus,
compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamquam amnis et lucidus quidem
sed virentibus utrimque ripis inumbratus.
61. At ille qui saxa devolvat
et "pontem indignetur" et ripas sibi faciat multus et torrens iudicem
vel nitentem contra feret, cogetque ire qua rapiet. Hic orator et defunctos
excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque *
+Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu+ adloquetur.
62. Hic et amplificationibus extollet
orationem et in supralationem quoque erigetur: "quae Charybdis tam
vorax?" et "Oceanus medius fidius ipse": nota sunt enim etiam
studiosis haec lumina. Hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque
deducet: "vos enim Albani tumuli atque luci, vos, inquam, Albanorum
obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales." Hic iram, hic
misericordiam inspirabit: hoc dicente iudex pallebit et flebit et per omnis
adfectus tractus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
63. Quare si ex tribus his
generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus, et
validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?
64. Nam et Homerus brevem
quidem cum iucunditate et propriam (id enim est non deerrare verbis) et
carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis
illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua
certe delectatione nihil fingi maius potest: sed summam expressurus [est] in Ulixe
facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis nivibus [et] copia
verborum atque impetu parem tribuit.
65. cum hoc igitur nemo
mortalium contendet, hunc ut deum homines intuebuntur. Hanc vim et celeritatem
in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est
vere dicendi facultas.
66. Sed neque his tribus quasi
formis inclusa eloquentia est. Nam ut inter gracile validumque tertium aliquid
constitutum est, ita horum intervalla sunt atque inter haec ipsa mixtum quiddam
ex duobus medium est, quoniam et subtili plenius aliquid atque subtilius et
vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad
fortiora aut ad tenuiora summittitur.
67. Ac sic prope innumerabiles
species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut
quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum
interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac
fluminum proprii deprehenduntur.
68. Eademque musicis ratio est,
qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate
complent spatia illa nervorum, atque his [atque huc] quos interposuerant
inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
69. Plures igitur etiam
eloquentiae facies, sed stultissimum quaerere ad quam se recturus sit orator,
cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit
oratoris quod vulgo genus dicendi vocant: utetur enim, ut res exiget, omnibus,
nec pro causa modo sed pro partibus causae.
70. Nam ut non eodem modo pro
reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de
certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum
consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum locorum
temporumque mutabit: ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter
conciliabit, non ex isdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad
docendum, alias ad movendum adhibebit artis.
71. Non unus color prohoemii
narrationis argumentorum egressionis perorationis servabitur. Dicet idem
graviter severe acriter vehementer concitate copiose amare, idem comiter
remisse subtiliter blande leniter dulciter breviter urbane, non ubique similis
sed ubique par sibI.
72. Sic fiet cum id propter
quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum
quod intendit potenter, tum laudem quoque, nec doctorum modo sed etiam vulgi,
consequatur.
73. Falluntur enim plurimum qui
vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut
puerilibus sententiolis lascivit aut inmodico tumore turgescit aut inanibus
locis bacchatur aut casuris si leviter excutiantur flosculis nitet aut
praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis
existimant populare atque plausibile.
74. Quod quidem placere multis
nec infitior nec miror: est enim iucunda res ac favorabilis qualiscumque
eloquentia, et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi
per fora atque aggerem circuli. Quo
minus mirum est quod nulli non agentium parata vulgi corona est.
75. Ubi vero
quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecumque id est, quod
modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque inmerito: nam ne illud
quidem facile est. Sed evanescunt haec atque emoriuntur comparatione meliorum,
ut lana tincta fuco citra purpuras placet, "at si contuleris eam Lacaenae,
conspectu melioris obruatur", ut Ovidius ait.
76. Si vero
iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis sulphura, iam illum quo
fefellerant exuant mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate
pallescant. Lucent igitur haec citra solem et ut quaedam exigua animalia
igniculi videntur in tenebris. Denique mala multi probant, nemo improbat bona.
77. Neque vero
omnia ista de quibus locuti sumus orator optime tantum sed etiam facillime
faciet. Neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad
ultimum sollicitudo persequitur nec oratorem macerat et coquit aegre verba
vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
78. Nitidus ille et sublimis et
locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat: desinit enim in adversa
niti qui pervenit in summum. Scandenti circa ima labor est, ceterum quantum
processeris, mollior clivus ac laetius solum.
79. Et si haec quoque iam
lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus inlaborati
offerunt sese et omnia sponte proveniunt: quae tamen cotidie nisi decerpantur
arescunt. Sed et copia habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare
est, et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium.
80. Sic erunt
magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non
tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia
non tumida. Similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia
utriusque ultimum vitium est.
|