1. His dicendi
virtutibus usus orator in iudiciis consiliis contionibus senatu, in omni
denique officio boni civis, finem quoque dignum et optimo viro et opere
sanctissimo faciet, non quia prodesse umquam satis sit et illa mente atque illa
facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed
quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius quam fecerit faciat.
2. Neque enim
scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed voce latere firmitate:
quibus fractis aut inminutis aetate seu valetudine cavendum ne quid in oratore
summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri
sentiat, ne se quaerat priorem.
3. Vidi ego
longe omnium quos mihi cognoscere contigit summum oratorem Domitium Afrum valde
senem cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente
illo quem principem fuisse quondam fori non erat dubium alii, quod indignum
videatur, riderent, alii erubescerent: quae occasio +illo+ fuit dicendi malle
eum deficere quam desinere.
4. Neque erant
illa qualiacumque mala, sed minora. Quare antequam in has aetatis veniat
insidias, receptui canet et in portum integra nave perveniet. Neque enim
minores eum cum id fecerit studiorum fructus prosequentur: aut ille monumenta
rerum posteris aut, ut L. Crassus [aut] in libris Ciceronis destinat, iura
quaerentibus reddet aut eloquentiae componet artem aut pulcherrimis vitae
praeceptis dignum os dabit.
5.
Frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum et vere dicendi viam
velut ex oraculo petent. Hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut
vetus gubernator litora et portus et quae tempestatium signa, quid secundis
flatibus quid adversis ratio poscat docebit, non humanitatis solum communi ductus
officio, sed amore quodam operis:
6.
nemo enim minui velit id in quo maximus fuit. Quid porro est honestius quam
docere quod optime scias? Sic ad se Caelium deductum a patre Cicero profitetur,
sic Pansam, Hirtium, Dolabellam ad morem praeceptoris exercuit cotidie dicens
audiensque.
7.
Ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore cum iam secretus et
consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam in tuto conlocarit et
sentiet vivus eam quae post fata praestari magis solet [et] venerationem et
quid apud posteros futurus sit videbit.
8.
Conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, quaeque antea scierim quaeque
operis huiusce gratia potuerim inquirere candide me atque simpliciter in
notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse. Atque id
viro bono satis est, docuisse quod scierit.
9. Vereor tamen ne aut magna nimium
videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi peritum velim, aut
multa, qui tot artibus in pueritia discendis morum quoque praecepta et
scientiam iuris civilis praeter ea quae de eloquentia tradebantur adiecerim,
quique haec operi nostro necessaria esse crediderint velut moram rei
perhorrescant et desperent ante experimentum.
10. [tu] Qui primum renuntient
sibi quanta sit humani ingenii vis, quam potens efficiendi quae velit, cum
maria transire, siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene
dimetiri minores sed difficiliores artes potuerint. tum cogitent quantam rem
petant quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus.
11. Quod si mente conceperint,
huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque inpervium neque saltem
durum putent. Nam id quod prius quodque maius est, ut boni viri simus,
voluntate maxime constat: quam qui vera fide induerit, facile eas idem quae
virtutem docent artis accipiet.
12. Neque enim aut tam perplexa
aut tam numerosa sunt quae +praemuntur+ ut non paucorum admodum annorum
intentione discantur. Longam [in] eam facit operam quod repugnamus: brevis est
institutio vitae honestae beataeque, si credas; natura enim nos ad mentem
optimam genuit, adeoque discere meliora volentibus promptum est ut vere
intuenti mirum sit illud magis, malos esse tam multos.
13. Nam ut aqua piscibus, ut
sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe
facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere. Cetera vero,
etiam si aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adulescentiae
metiamur, abunde multos ad discendum annos habent: omnia enim breviora reddet
ordo et ratio et modus.
14. Sed culpa est in
praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, partim cupiditate
diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse
quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel neglegentia: proxima in
nobis, qui morari in eo quod novimus quam discere quae nondum scimus melius
putamus.
15. Nam ut de nostris
potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam in more est
plurimorum, ut de iis a quibus magna in hoc pars aetatis absumitur taceam,
declamitare in schola et tantum laboris in rebus falsis consumere, cum satis
sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges comperisse?
16. Quod non eo
dico quia sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non in una sit
eius specie consenescendum. * cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et in
foro nos experiri potuimus dum scholastici sumus. Discendi ratio talis ut non
multos poscat annos: quaelibet enim ex iis partibus quarum habui mentionem in
paucos libros contrahi solet, adeo non est infinito spatio ad traditionem opus.
Reliqua est exercitatio, quae vires cito facit, cum fecit tuetur.
17. Rerum cognitio cotidie
crescit; et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus
aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur,
philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere, non,
quod ne fieri quidem potest, omnia.
18. Sed breve nobis tempus nos
fecimus: quantulum enim studiis partimur? Alias horas vanus salutandi labor,
alias datum fabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt. Adice tot
genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinationes, rura, calculorum
anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et fractis omni genere
voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea quae supersunt.
19. Quae si omnia studiis
inpenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii
videretur vel diurna tantum computantibus tempora, ut nihil noctes, quarum bona
pars omni somno longior est, adiuvarent. Nunc computamus annos non quibus
studuimus sed quibus viximus.
20. Nec vero si geometrae et
musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam,
quamlibet longa fuerit, in singulis artibus consumpserunt, sequitur ut pluris
quasdam vitas ad plura discenda desideremus. Neque enim illi didicerunt haec
usque in senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non in
percipiendo exhauserunt sed in praecipiendo.
21. Ceterum, ut de Homero
taceam, in quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia
vestigia reperiuntur, ut Elium Hippian transeam, qui non liberalium modo
disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque quae
omnia manu sua fecerat in usu habuit, atque ita se praeparavit ne cuius
alterius ope egeret: inlusisse tot malis quot summa senectus habet universae
Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet
iubebat.
22.
Quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? Quot saeculis Aristoteles
didicit ut non solum quae ad philosophos atque oratores pertinent scientia
complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnis perquireret? Illis haec invenienda fuerunt, nobis
cognoscenda sunt. Tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut
possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae
priores elaborarunt.
23. M. igitur
Cato, idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae
conditor, idem iuris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit; inter tot operas
militiae, tantas domi contentiones rudi saeculo litteras Graecas aetate iam
declinata didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae
senes concupissent.
24. Quam multa,
paene omnia tradidit Varro! Quod instrumentum dicendi M. tullio defuit? Quid
plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his
omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et
medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito ut eum scisse omnia
illa credamus.
25.
At perficere tantum opus arduum, et nemo perfecit. Ante omnia sufficit ad
exhortationem studiorum capere id rerum naturam, nec quidquid non est factum ne
fieri quidem posse, cum omnia quae magna sunt atque admirabilia tempus aliquod
quo primum efficerentur habuissent:
26.
nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a
Demosthene atque Cicerone, denique quidquid est optimum ante non fuerat. Verum
etiam si qui summa desperet (quod cur faciat cui ingenium valetudo facultas
praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum in secundis
tertiisque consistere.
27.
Neque enim si quis Achillis gloriam in rebus bellicis consequi non potest,
Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt * Quin immo
si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui
optimus fuisset arbitraretur, ii ipsi qui sunt optimi non fuissent, nec post
Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec
illi qui post eos fuerunt.
28.
Verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi. An
Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente eloquentiae agere coeperunt,
parum in vita dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? Alioqui
pessime de rebus humanis perductae in summum artes mererentur, si quod optimum,
idem ultimum fuisset.
29. Adde quod magnos modica
quoque eloquentia parit fructus, ac si quis haec studia utilitate sola
metiatur, paene illi perfectae par est. Neque erat difficile vel veteribus vel
novis exemplis palam facere non abunde maiores opes honores amicitias, laudem
praesentem futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset ab opere
pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam
refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum qui a se non virtutes sed
voluptatem quae fit ex virtutibus peti dicunt.
30. Ipsam igitur orandi
maiestatem, qua nihil di inmortales melius homini dederunt et qua remota muta
sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo
petamus, nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus in summum aut
certe multos infra nos videbimus.
31. Haec erant, Marcelle
Vitori, quibus praecepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos
videbantur, quorum cognitio studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem
adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.
|