1.
Sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio
incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi
atque intra privatos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum et
velut publicatis praeceptoribus tradere.
2.
Quod quidem cum iis a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum
eminentissimis auctoribus video placuisse. Non est tamen dissimulandum esse
nonnullos qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant.
Hi duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant
fugiendo turbam hominum eius aetatis quae sit ad vitia maxime prona, unde
causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur: alteram, quod,
quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua inpensurus uni videtur
quam si eadem in pluris partiatur.
3.
Prior causa prorsus gravis: nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus
autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime
dicendi videretur. Sed mea
quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt: neque enim esse oratorem
nisi bonum virum iudico et fieri, etiam si potest, nolo. De hac igitur prius.
4. Corrumpi mores in scholis
putant: nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei
exempla, tam hercule quam conservatae sanctissime utrubique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da
mentem ad peiora facilem, da neglegentiam formandi custodiendique in aetate
prima pudoris, non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et
potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos
quam ingenuos parum modestos conversatio est.
5. At si bona ipsius indoles,
si non caeca ac sopita parentium socordia est, et praeceptorem eligere
sanctissimum quemque, cuius rei praecipua prudentibus cura est, et disciplinam
quae maxime severa fuerit licet, et nihilo minus amicum gravem virum aut
fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius adsiduus comitatus etiam
illos meliores faciat qui titnebantur.
6.
Facile erat huius metus remedium. Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus!
Infantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam
vocamus, nervos omnis mentis et corporis frangit. Quid non adultus
concupiscet qui in purpuris repit? Nondum
prima verba exprimit, iam coccum intellegit, iam conchylium poscit.
7.
Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram
attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus si quid licentius
dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo
excipimus. Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audierunt;
8. nostras amicas, nostros
concubinos vident; omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu
spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt haec miseri antequam
sciant vitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista,
sed in scholas adferunt.
9.
"Verum in studiis magis vacabit unus uni." Ante omnia nihil prohibet
esse illum nescio quem unum etiam cum eo qui in scholis eruditur. Sed etiamsi
iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac
solitudini praetulissem: nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac
maiore se theatro dignum putat.
10.
At fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio
fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.
11.
Sed praestet alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia ut doctissimum atque
incomparabilem magistrum domi habeat, num tamen ille totum in uno diem
consumpturus est aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio quae non
ut visus oculorum optutu continuo fatigetur, cum praesertim multo plus secreti
temporis studia desiderent?
12.
Neque enim scribenti ediscenti cogitanti praeceptor adsistit: quorum aliquid
agentibus cuiuscumque interventus impedimento est. Lectio quoque non omnis nec
semper praeeunte vel interpretante eget: quando enim tot auctorum notitia
contingeret?
13.
Modicum ergo tempus est quo in totum diem velut opus ordinetur,ideoque per
plures ire possunt etiam quae singulis tradenda sunt. Pleraque vero hanc condicionem habent, ut
eadem voce ad omnis simul perferantur. Taceo de partitionibus et
declamationibus rhetorum, quibus certe quantuscumque numerus adhibeatur, tamen
unusquisque totum feret
14. (non enim vox illa
praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis
calorisque largitur): grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si
quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot
audient.
15. "At enim emendationi
praelectionique numerus obstat." Sit incommodum (nam quid fere undique
placet?): mox illud comparabimus commodis. "Nec ego tamen eo mitti puerum volo ubi
neglegatur." Sed neque praeceptor bonus maiore se turba quam ut sustinere
eam possit oneraverit, et in primis ea habenda cura est ut is omni modo fiat
nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum. Ita
numquam erimus in turba.
16. Nec sane
quisquam litteris saltem leviter inbutus eum in quo studium ingeniumque
perspexerit non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. Et ut fugiendae
sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito
concurritur), non tamen hoc eo valet ut fugiendae sint omnino scholae. Aliud.
est enim vitare eas, aliud eligere.
17. Et si
refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus quid ipsi sequamur.
18. Ante omnia
futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce
vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa
solitaria et velut umbratica vita pavescere. Excitanda mens et attollenda
semper est, quae in eius modi secretis aut languescit et quendam velut in opaco
situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium
tribuat sibi qui se nemini comparat.
19. Deinde cum
proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus
didicerit quod inter multos faciendum est.
20. Mitto
amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam
necessitudine inbutae: neque enim est sanctius sacris isdem quam studiis
initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non
hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?
21. Adde quod
domi ea sola discere potest quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae
aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi, proderit alicuius obiurgata
desidia, proderit laudata industria,
22. excitabitur
laude aemulatio, turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt
omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa
virtutum est.
23. Non
inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in
classis distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant, et ita
superiore loco quisque declamabat ut praecedere profectu videbatur: huius rei
iudicia praebebantur.
24. Ea nobis
ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum
erat: tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. Ita nec superior
successu curam remittebat et dolor victum ad deponendam ignominiam concitabat.
25. Id nobis
acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium,
paedagogorum custodiam, vota parentium, quantum animi mei coniectura colligere
possum, contenderim.
26. Sed sicut
firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc
teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior
imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae quam
summam putant eloquentiae audebunt: proxima amplectentur magis, ut vites
arboribus adplicita e inferiores prius adprendendo ramos in cacumina evadunt.
27. Quod adeo
verum est ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc
opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem
discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.
28. Nam ut
vascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim autem
influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum
excipere possint videndum est: nam maiora intellectu velut parum apertos ad
percipiendum animos non subibunt.
29. Utile
igitur habere quos imitari primum, mox vincere velis: ita paulatim et
superiorum spes erit. His adicio praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus
in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate
audientium instinctos.
30. Maxima enim
pars eloquentiae constat animo: hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et
transformari quodam modo ad naturam eorum de quibus loquitur necesse est. Is porro quo
generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur, ideoque et
laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet.
31. Est quaedam tacita
dedignatio vim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere:
pudet supra modum sermonis attolli. Et sane concipiat quis mente vel
declamantis habitum vel orantis vocem incessum pronuntiationem, illum denique
animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem audiente
uno: nonne quiddam pati furori simile videatur? Non esset in rebus humanis
eloquentia si tantum cum singulis loqueremur.
|